Arcana Coelestia (Elliott) n. 8788

Previous Number Next Number See English 

8788. `Et sanctifica illos hodie et cras': quod significet obvelationem interiorum ut in (x)fidei sancto appareant nunc et postea, constat ex significatione `sanctificare' quod sit disponere ut in sancto (x)quoad externum appareant; et quia hoc fit per obvelationem interiorum, idcirco id per `sanctificare' etiam intelligitur; quod `hodie et cras sit nunc et postea, patet. Quomodo cum his se habet, paucis {1}dicetur: Ecclesia apud Judaeos instituta non fuit quoad illos Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae; ut enim Ecclesia sit, erit apud hominem Ecclesia fides in Dominum, et quoque amor in Ipsum, ut et amor erga proximum; haec faciunt Ecclesiam; sed haec non fuerunt apud populum qui Jacobus dictus est, nam ille nec agnovit Dominum, ita nec de fide (d)in Ipsum, minus de amore {2}in Ipsum, et ne quidem {3} erga proximum, audire voluit; erat enim in amore sui et in amore mundi, qui amores sunt prorsus oppositi amori in Dominum et amori erga proximum; tale {t}est irradicatum isti populo a primis eorum parentibus; inde est quod apud illum populum non (t)instaurari potuerit aliqua Ecclesia, sed modo repraesentari illa quae Ecclesiae; Ecclesia repraesentatur cum homo cultum ponit in externis, sed talibus quae correspondent caelestibus; tune {4} per externa repraesentantur interna, ac interna patent in caelo, cum quo sic conjunctio; ut itaque populus Israeliticus {5}posset repraesentare, {6}cum interiora eorum {7}essent absque fide et amore caeli, etiam plena amore sui et mundi, idcirco (x)illa obvelabantur; sic {4} potuerunt externa cum spiritibus et per illos cum angelis communicari absque internis; quare nisi interna fuissent obvelata, patuissent quoque interna, et tunc periisset repraesentativum, quia foeda erupissent et contaminassent; populus iste prae ceteris populis ita (x)obvelari potuit, quia externa plus quam alii, adoravit, (c)et in iis sanctum, immo Divinum, posuit. Ex his constare potest quid intelligitur per `sanctificare,' quod nempe sit obvelatio interiorum ut in fidei sancto appareant, sed non ipsis, verum angelis apud illos; videantur quae de hoc populo et de institutione Ecclesiae apud illum ostensa sunt prius, n. 4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4459, 4844, 4847, 4865, 4899, (t)4911, 4912, 4500, 7048, 7051, 8588. Quod sanctificationes apud illos non aliud fuerint quam apparentiae sancti in {8}externis, et tamen absque aliquo sancto {9}apud illos, constare potest a ritibus per quos sanctificabantur, nempe per sacrificia, {10} per lavationes, per aspersiones sanguinis, per unctiones, quae prorsus nihil tangunt interna. @1 dicitur IT$ @2 erga IT$ @3 i de amore$ @4 i enim$ @5 potuisset$ @6 quia$ @7 erant$ @8 externo$ @9 d apud illos i in ipsis$ @10 i tum$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church