895.
Quod 'aruerunt aquae de super terra' significent quod falsitates tunc non apparerent, constat ab illis quae dicta sunt; in specie significant quod falsitates separatae sint a voluntariis hujus hominis
Ecclesiae; 'terra' significat hic hominis voluntatem, quae non est nisi cupiditas, quare dicitur quod 'aquae aruerint de super terra'; humus ejus est, ut prius dictum, in parte hominis intellectuali,
cui inseminantur vera; nusquam in parte ejus voluntaria, quae ab intellectuali in homine spirituali separata est; quare in sequentibus hujus versus dicitur 'quod arefactae sint facies humi': apud Antiquissimae
Ecclesiae hominem fuit humus in parte ejus voluntaria, cui inseminavit Dominus bona; de ex bonis nosse et percipere potuit verum, seu ex amore habere fidem; si nunc idem fieret, non potuisset
non homo in aeternum perire, nam voluntas ejus prorsus corrupta est: quomodo inseminatio in partem voluntariam et in partem intellectualem hominis' se habeat, [2] inde constare potest quod Antiquissimae
Ecclesiae homini quidem fuissent revelationes, per quas in perceptionem bonorum et verorum ab infantia initiaretur, sed qua in voluntaria ejus parte inseminabantur, percipiebat absque nova instructione
innumera sic ut ex uno communi, a Domino nosset particularia et singularia, quae nunc discere et sic scire debent, et vix tamen millesimam eorum partem scire possunt; nam homo Ecclesiae spiritualis
nihil novit nisi quod discit; et quod sic scit, retinet et credit verum esse; immo si discit falsum, et hoc imprimitur ei sicut foret verum, etiam credit, quia non habet aliam perceptionem quam
quod ita sit, quia ita persuasus: qui conscientiam habent, ex conscientia aliquod dictamen habent, sed non aliud quam quod verum sit, quia sic audiverunt et didicerunt; hoc conscientiam eorum format,
quod constare potest ab iis qui conscientiam falsi habent.