920.
In hoc versu describitur cultus Antiquae Ecclesiae in genere, et quidem per 'altare et holocaustum,' quae fuerunt principalia omnis cultus repraesentativi: sed hic primum dicendum qualis fuit cultus
Antiquissimae Ecclesiae, et inde quomodo ortus est cultus Domini per repraesentativa. Antiquissimae Ecclesiae homini non fui alius cultus quam internus qualis est in caelo, nam communicabat apud eos
caelum cum homine ut unum facerent; communicatio illa erat perceptio, de qua prius saepe dictum; ita quia angelici, interni homines erant; externa quae erant corporis et mundi quidem sentiebant sed non
curabant; in objectis singulis sensuum aliquid Divinum e caeleste percipiebant; ut pro exemplo, cum altum quendam montem viderent, non montis ideam percipiebant, sed altitudinis, et ex altitudine caelum
et Dominum; inde factum quod Dominus dictus 'habitare in altissimis,' et Ipse 'Altissimus et Excelsissimus' appellatus, et postea cultus Domini super montibus habitus; similiter in ceteris; ut cum
perciperent mane, tunc non ipsum mane diei percipiebant, sed caeleste quod est instar mane et aurorae in mentibus; inde Dominus appellata 'Mane, Oriens et Aurora'; similiter cum arborem et ejus fructum
e folia; haec nihil curabant, sed in illis videbant quasi repraesentatum hominem, in 'fructum amorem et charitatem, in 'foliis' fidem; inde quoque non solum comparatus est homo Ecclesiae arbori,
ut et paradiso et quae apud eum fructui et foliis, sed etiam ita appellatus: [2] tales sunt qui in caelesti et angelica idea sunt: notum cuique esse potest quod idea communis regat omnia particularia,
ita omnia objecta sensuum, tam illa quae vident quam quae audiunt; et quidem ita ut objecta nihil curent nisi quatenus ea influunt in ejus ideam communem; ut qui animo laetus est, omnia quae audit et
videt, apparent ei sicut laeta e ridentia; qui autem animo tristis est, ei apparent omnia quae vide et audit, sicut tristia et dolorifica; ita in omnibus ceteris; nam affectio communis est in singulis,
et facit ut videat et audiat singula in affectione communi; cetera ne quidem apparent sed sunt tanquam forent absentia aut nihili: ita se habuit cum Antiquissimae Ecclesiae homine; quicquid oculis
vidit, hoc ei caeleste fuit; ac ita apud illum omnia et singula quasi vivebant. [3] Exinde constare Potest qualis ejus cultus Divinus fuit, quod fuerit internus, et nullatenus externus. Cum vero declinabat
Ecclesia, ut in posteris, et perceptio illa, seu communicatio cum caelo, perire inciperet, aliter se res habere coepit; in objectis sensuum non amplius percipiebant caeleste, ut prius, sed mundanum,
et tantum magis quantum minus perceptionis residuum haberent; et tandem in posteritate ultima, quae erat proxime ante diluvium, in objectis nihil aliud quam mundanum, corporeum et terrestre capiebant:
ita separabatur caelum ab homine, nec communicabat nisi admodum remote; communicatio tunc homini facta cum inferno, et inde idea communis e qua ideae omnium particularium, ut dictum; tunc cum aliqua
idea caelestis obveniebat, ea nihili apud eos erat, usque tandem ut ne quidem agnoscere vellent quod daretur aliquid spirituale et caeleste; ita status hominis mutatus et inversus factus est. [4]
Quia a Domino praevisum quod talis fieret status hominis, etiam provisum fuit quod doctrinalia fidei haberent conservata ut inde scirent quid caeleste et quid spirituale. Doctrinalia illa ex Antiquissimae
Ecclesiae homine collegerunt illi qui Cain dicti et qui Hanoch, de quibus actum; quare de Caino dicitur, quod signum ei impositum ne quis eum occideret; et de Hanoch, quod sumptus a Deo, de quibus
videantur cap. iv ad vers. 15, n. 393, 394; et cap. v ad vers. 24. Doctrinalia haec constabant solum in significativis, et sic quasi in aenigmaticis, quid nempe significarent illa quae super terra;
ut quid montes, quod caelestia et Dominum; quid mane et oriens, quod quoque caelestia et Dominum; quid diversi generis arbores et earum fructus, quod hominem et ejus caelestia; et sic quid cetera:
in talibus constabant doctrinalia eorum quae collecta fuerunt a significativis Antiquissimae Ecclesiae; exinde eorum scripta quoque talia fuerunt: et quia in talibus Divinum et caeleste, quia etiam
antiquum, admirabantur et conspicere sibi videbantur, cultus eorum ex similibus inceptus et permissus est; inde eorum cultus super montibus, inque lucis, in medio arborum; inde eorum statuae subdiales;
et tandem altaria et holocausta, quae principalia omnis cultus postea facta sunt. Hic cultus inceptus est ab Antiqua Ecclesia et inde emanabat ad posteros adque omnes gentes circumcirca; praeter alia
plura, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.