9352.
Quod causa principalis fuerit propter Verbum, est quia Verbum est ipsum verum Divinum, quod docet hominem quod Deus sit, quod caelum sit et quod infernum, quod vita post mortem; et insuper docet quomodo
vivet et credet ut in caelum veniat, et sic in aeternum felix sit; haec omnia absque revelatione, ita in hac tellure absque Verbo, prorsus ignota fuissent; et tamen homo ita creatus est ut quoad
internum suum hominem non mori possit.