9354.
Quod Verbum dein per universam hanc tellurem vulgari potuerit, est quia commercium omnium gentium hic datur, non modo per peregrinationes sed etiam per navigationes ad omnia loca totius orbis; inde
Verbum semel conscriptum transferri potuit ab una gente ad alteram, et ubivis doceri. Quod tale commercium daretur, etiam provisum est a Domino propter Verbum.