Arcana Coelestia (Elliott) n. 9360

Previous Number Next Number See English 

9360. Ad causas quae prius allatae sunt, accedit quod incolae, spiritus, et angeli nostrae telluris referant in Maximo Homine sensum externum et corporeum, n. 9107; ac sensus externus et corporeus est ultimum, in quod desinunt interiora vitae, et in quo, ut in suo communi, requiescunt, n. 5077, 9212, 9216; simile est verum Divinum in littera, quod vocatur Verbum, quod ob illam causam etiam in hac tellure et non in alia datum est; et quia Dominus est Verbum, et ejus primum et ultimum, ut omnia secundum ordinem existerent, etiam ideo voluit in hac tellure nasci et fieri Verbum, secundum haec apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre. Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ipse exposuit, i (x)1-3 , 14, 18;
`Verbum' est Divinum Verum. Sed hoc arcanum est quod in intellectum modo pauciorum cadit {1}. @1 cadere potest$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church