9367.
Qui in fide persuasiva sunt non sciunt ex aliqua illustratione interna num vera sint vel falsa quae docent, immo nec curant, modo a vulgo credantur; sunt enim in nulla affectione veri propter verum.
Illi quoque solam fidem prae reliquis defendunt, et bonum fidei, quod est charitas, tanti faciunt quantum per id possunt lucrari.