9424.
`Et ecce Aharon et Chur vobiscum': quod significet doctrinam veri ex Verbo tali, constat a repraesentatione `Aharonis' quod sit Verbum in sensu externo, et quoque doctrina boni et veri, de qua n. 6998,
7009, 7089, hic doctrina veri ex solo illo sensu, quia per `seniores' quibus Aharon infra montem praeerat ut caput, significantur qui in sensu Verbi externo {1}, n. 9421; et ex repraesentatione `Churis'
cum adjungitur Aharoni, quod sit verum illius doctrinae: ut quoque Chur quando una cum Aharone sustentavit manus Moschis Exod. xvii 10, (x)12, n. 8603, 8611; vera enim ex Verbo, ex quibus doctrina,
sustentant Verbum, quod per `Moscheh' tunc repraesentabatur. 2 Hic quia iterum datur locus, paucis dicetur quomodo se habet cum sustentatione Verbi ex Doctrina quae ex Verbo: qui non scit arcana
caeli non aliter credere potest quam quod Verbum absque doctrina inde sustentetur; putat enim quod Verbum in littera seu Verbi sensus litteralis sit ipsa doctrina, sed sciendum est quod omnis doctrina
Ecclesiae {2} erit ex Verbo, et quod doctrina aliunde quam ex Verbo non sit doctrina in qua aliquid Ecclesiae, minus aliquid caeli inest; sed doctrina colligenda est ex Verbo, et cum colligitur, homo
in illustratione erit a Domino, et in illustratione est {3}cum in amore veri propter verum et non propter se et mundum; illi sunt qui illustrantur in Verbo {4}cum legunt illud, et verum vident, et doctrinam
inde sibi faciunt; causa quod ita sit, est quia tales communicant cum caelo, ita cum Domino, et sic a Domino illustrati ducuntur ad videndum vera Verbi qualia sunt in caelo; influit enim Dominus
per caelum in intellectum eorum, intellectus enim interior hominis est qui illustratur; et Dominus simul tunc influit cum fide, quae datur media cooperatione novae voluntatis, cujus est affici vero
propter verum; ex his nunc constare potest quomodo doctrina veri et boni {5}datur homini (c)a Domino. Quod haec doctrina sustentet Verbum quoad sensum ejus litteralem 3 seu externum, patet unicuivis
qui expendit; quisque enim in Ecclesia qui ex doctrina cogitat videt vera in Verbo ex sua doctrina et secundum eam, et quae cum ea non coincidunt explicat, et quae apparent ei opposita transit quasi
non videns aut non intelligens; quod similiter omnes faciant, etiam haeretici, notum est; at qui in genuina doctrina veri ex Verbo sunt et in illustratione cum legunt Verbum, illi vident vera concordantia
ubivis et prorsus nihil repugnans; non enim haerent in talibus ibi quae secundum apparentias et secundum captum vulgarem hominis dicta sunt, quia sciunt quod si {6}apparentiae evolvantur et quasi
exfascientur, pateat ibi verum in nudo; falsa ex -(x)fallaciis sensuum externorum nec illos seducunt sicut haereticos et fanaticos, imprimis Judaeos et (x)Socinianos, nec falsa ex amoribus sui et mundi
sicut illos qui per Babelem intelliguntur; hi et illi quia non (x)illustrari possunt, doctrinam ex solo sensu externo ad favorem suorum amorum concludunt, et plura ex proprio superaddunt, inde Verbum
nullatenus sustentatur sed corruit. Sciendum est quod sensus internus Verbi contineat doctrinam Ecclesiae genuinam. Ex his nunc patet qualis doctrina repraesentatur hic per 4 `Aharonem et Churem,'
quae quia ex solo sensu externo Verbi absque interno, mere idololatrica fuit; quapropter de Aharone, per quem repraesentabatur doctrina talis, dicitur quod ille idolum seu vitulum aureum fecerit, Exod.
xxxii 2-5, 21, 35; Deut. ix (x)20; in Verbo etiam per `idola' describuntur tales doctrinae, {7}(s)ut passim apud prophetas: apud Ezechielem, Intravi et vidi omnia idola domus Israelis; depictum
super pariete circumcirca; et septuaginta viri de senioribus domus Israelis stantes coram illis, ac {8}cuique turibulum in manu sua, et abundantia nubis suffimenti ascendens, viii [10,] 11;
hic `idola
domus Israelis' sunt doctrinae ex solo sensu externo Verbi, non per illustrationem a Domino sed per propriam intelligentiam, ita falsa; cultus secundum {9}illa significatur per `turibulum in manu 5
cujusvis' et per `abundantiam nubis suffimenti': apud Hoscheam, Addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua opus artificum totum; ipsis illis dicentes; sacrificantes hominem,
vitulos osculantur, xiii 2;
`sculptile ex argento suo' et `opus artificum totum' pro doctrina ex propria intelligentia et non ex Domino, ita ex sensu Verbi externo separato ab interno; quod fit
apud illos qui solum in externis sunt et non simul in internis, hoc est, apud illos qui in amoribus sui et mundi, 6 et non in amore in Dominum et in amore erga proximum {10}: apud Esaiam, In die illo
projiciet homo idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et {11}vespertilionibus, ad intrandum in fissuras petrarum, et in fissuras rupium, ii 20, 21, xxxi 7;
`idola
argenti' pro falsis doctrinae et `idola auri' pro malis doctrinae `incurvare se talpis et {11}vespertilionibus, (c)ac intrare in fissuras petrarum 7 et rupium' pro cultu ex falsis et malis fidei:
apud eundem, Immundum judicabitis tegumentum sculptilium argenti tui et amictum fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruatum, stercus vocabis id, xxx 22;
`tegumentum sculptilium argenti et amictus
fusilis auri' pro scientificis falsi et mali, quae pro veris et bonis agnoscuntur et coluntur: apud eundem, Indicavi tibi ex tunc ne diceres, Idolum meum fecit haec, et sculptile meum, et fusile
meum praecepit ea, xlviii 5;
hic quoque `idolum, sculptile, et fusile' pro doctrinalibus ex propria intelligentia: apud Jeremiam, 8 Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis
conflator a sculptili, quia mendacium fusile ejus, neque spiritus in eis; vanitas illa, opus errorum, x 14, 15;
{12}etiam hic `sculptile et fusile' pro doctrinalibus ex propria intelligentia, quae
in externa forma, quia ex sensu externo Verbi, apparent sicut vera, sed in interna forma sunt falsa; inde dicitur `is homo stultus a scientia, et fusile mendacium, et non spiritus in eis,' tum `vanitas
et opus errorum': similiter apud Habakuk, Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fabricator ejus, fusile et doctor mendacii, quia confidit fabricator figmenti sui super hoc? ii 18:
apud Esaiam,
9 Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud, et catenas argenti {13}conflat, artificem sapientem quaerit sibi ad praeparandum sculptile, xl 19, 20;
hic similiter `sculptile' pro
{14}doctrinali ex propria intelligentia; verosimilitas quae ei inducitur per Verbum ex solo ejus sensu externo, et simul ex fallaciis et apparentiis externis, significatur per quod `conflator auro obducat
illud, et catenas argenti conflet,' et quod `artificem sapientem quaerat ad praeparandum illud': apud eundem, 10 Formatores sculptilis omnes vanitas, et desideratissima eorum non prosunt; fabricat
ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui; fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi, facit illud in angulos,
et circulo definit illud, ut faciat illud in forma viri juxta pulchritudinem hominis ad habitandum in domo, xliv 9-18;
describitur hic quomodo doctrina ex propria intelligentia et non ex aliqua illustratione
a Domino formatur, et quomodo falsis inducitur similitudo veri per applicationes Verbi ex solo sensu ejus externo et per ratiocinationes ex fallaciis sensuum; quare dicitur ut `faciat illud in
forma viri juxta pulchritudinem hominis ad habitandum in domo'; inde est {15}similitudo veri in externa forma sed falsitas in interna; falsitas in interna forma est cum non recte cogitatur de veris,
nam de una eademque veritate aliter cogitatur ab (x)uno et aliter ab altero, at false ab omnibus illis qui in malo; una enim veritas ex infinitis aliis veritatibus consistit, at apud illos qui in malo
ex infinitis falsitatibus inde apud hos veritati {16}isti nulla vita inest, quod intelligitur per quod non spiritus eis, et quod non audiant, nec videant, nec intelligant, Ps. cxv 4-6 {17}; {18}Jer.
li 17; se habet hoc sicut cum pictura ad similitudinem hominis in qua intus nihil nisi lutum respective ad formam ipsius hominis in qua intus vita et pulchritudo caelestis, si inibi veri ex bono.(s) @1
i sunt$ @2 i quidem$ @3 si$ @4 dum$ @5 i ex Verbo$ @6 After exfascientur$ @7 This separate sheet is to be found in A in Volume IV, p. 201-202.$ @8 viro$ @9 d illa i falsa inde$ @10 i sunt$ @11
vespis AIT$ @12 hic quoque$ @13 conflans$ @14 doctrina$ @15 apparentia$ @16 illi$ @17 i, 7, et$ @18 Before Ps. cxv 4-6 IT$