Arcana Coelestia (Elliott) n. 9587

Previous Number Next Number See English 

9587. Dominus tenet hominem in libero cogitandi, et quantum vincula externa, quae sunt timor legis et vitae, ac timor jacturae famae, honoris, et lucri, non inhibent, tenet illum in libero faciendi; sed per liberum deflectit illum a malo, et per liberum flectit ad bonum; tam leniter et tacite ducendo ut homo non sciat aliter quam quod omne procedat a se; sic Dominus in libero inseminat et irradicat bonum ipsi hominis vitae, quod manet in aeternum. Hoc ita Dominus docet apud Marcum, Se habet regnum Dei quemadmodum homo qui projicit semen in terram; semen germinat et crescit dum nescit ipse; ultronea terra fructum fert, iv 26-28;
regnum Dei est caelum apud hominem, ita bonum amoris et verum fidei.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church