969.
In tanto regno, ubi omnes hominum animae a prima creatione confluunt, et ex hac tellure paene millies mille quavis septimana, et omnes suum genium et suam naturam ab aliorum diversam habent, et omnium
cujusvis idearum communicatio datur, et usque omnia et singula in ordinem redigenda et hoc continue, non aliter fieri potest quam quod indefinita ibi existant quae nusquam in hominis ideam venerunt;
et quia de inferno sicut de caelo vix aliquis ullam nisi unicam obscuram ideam concepit, non potest aliter quam quod haec peregrina et mira obventura sint; imprimis ex eo quod putent spiritus non habere
ullum sensum, cum tamen exquisitiorem habent quam homines; etiam a malis spiritibus, artificiis in mundo ignotis, superinducitur iis sensus paene sicut corporeus, qui multo crassior est.