Arcana Coelestia (Elliott) n. 997

Previous Number Next Number See English 

997. Quod 'dari vobis id omne' significet fruitionem ob usum, quod est 'in cibum,' nam quicquid in cibum datur, est in usum; quod usum attinet, ita se habet, quod illi qui in charitate, hoc est, in amore erga proximum sunt, a quo amore jucundum voluptatum quod vivum est, non spectent fruitionem voluptatum quam propter usum; nam charitas nulla est nisi sint opera charitatis; in exercitio seu usu consistit charitas; qui amat proximum ut se, nusquam jucundum charitatis percipit nisi in exercitio seu in usu, quare vita charitatis est vita usuum; talis vita est totius caeli, nam regnum Domini quia est regnum amoris mutui, est regnum usuum; ideo omnis voluptas quae ex charitate, ex usu habet suum jucundum; quo insignior usus, eo majus jucundum; inde est quod secundum essentiam et qualitatem usus, angeli habeant felicitatem a Domino. [2] Ita se habet cum omni voluptate, quo insignior usus ejus est, eo jucundum ejus est majus; ut solum pro exemplo jucundum amoris conjugialis, quia inde seminarium societatis humanae, et ex hoc regnum Domini in caelis, qui usus omnium maximus est, ideo tantum jucunditatis ei inest, ut dictum, quod sit felicitas caelestis: cum ceteris voluptatibus se similiter habet sed cum differentia secundum praestantiam usuum; qui usus tam multiplices sunt ut vix in genera et species possint dispesci; quorum unus proximius et directius, alter remotius et obliquius, spectat regnum Domini seu Dominum. Ex his quoque constat quod omnes voluptates homini concessae sint sed propter usum; quae sic ex usu in quo sunt, cum differentia, ex felicitate caelesti participant et vivunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church