Divine Love and Wisdom (Ager) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Aliqua idea de amore, quod sit vita hominis, haberi potest ex calore solis in mundo; ille quod sit sicut vita communis omnium vegetationum terrae, notum est, ex illo enim dum exoritur, quod fit tempore veris, vegetabilia omnis generis ex humo exsurgunt, ornantur foliis, postea floribus, et demum fructibus, et sic quasi vivunt; at cum calor recedit, quod fit tempore autumni et hyemis, illis vitae suae signis denudantur, et flaccescunt. Simile est cum amore apud hominem, nam correspondent sibi mutuo; quare etiam amor calet.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church