105.
Illi quibus amor sui et (amor) mundi pro fine sunt, nequaquam possunt in charitate esse; ne quidem sciunt quid charitas; et prorsus non comprehendunt quod velle et facere bonum proximo absque fine mercedis
sit caelum in homine, et quod illi affectioni insit tanta felicitas quanta est angelorum caeli, quae ineffabilis; nam credunt, si privantur gaudio ex gloria honorum et opum, quod nihil gaudii
amplius detur, cum tamen tunc primum incohat gaudium caeleste, quod infinite transcendit.