86.
Discrimina proximi, quae homo ecclesiae omnino scire debet, se habent secundum bonum, quod est apud unumquemvis; et quia omne bonum procedit a Domino, est Dominus in supremo sensu ac in supereminente
gradu Proximus, a quo origo. Inde sequitur quod quantum Domini aliquis apud se habet, tantum sit proximus; et quia nullus simili modo recipit Dominum, hoc est, bonum quod ab Ipso, idcirco non unus
simili modo est proximus quo alter: omnes enim qui in caelis sunt, et omnes qui boni sunt in terris, differunt bono; nusquam datur apud duos bonum prorsus unum et idem; varium erit ut unumquodvis per
se subsistat. Sed omnia illa varia, ita omnia discrimina proximi, quae se habent secundum receptionem Domini, hoc est, secundum receptionem boni ab Ipso, nusquam aliquis homo, ne quidem angelus, scire
potest, sed modo in communi, ita genera et horum species; nec Dominus plus ab homine ecclesiae requirit, quam ut vivat secundum id quod scit.