Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. Patria est proximus prae societate, quia parentis instar est; ibi enim homo natus est, illum nutrit, et ab injuriis tutatur. Patriae ex amore benefaciendum est secundum necessitates ejus, quae imprimis spectant ejus victum, et eorum qui ibi sunt vitam civilem, et vitam spiritualem. Qui amat patriam, et ei ex benevelle benefacit, is in altera vita amat regnum Domini, nam ibi est regnum Domini ei patria; et qui amat regnum Domini, is amat Dominum, quia Dominus est omne in omnibus sui regni.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church