96.
Hi gradus sunt proximi, et secundum hos gradus ascendit amor apud illos qui in amore erga proximum sunt. Sed hi gradus sunt gradus in ordine successivo, in quo praeferendum est prius seu superius posteriori
seu inferiori; et quia Dominus est in supremo, et Ipse spectandus in singulis gradibus ut finis ad quem, ita est Ipse supra omnes et supra omnia amandus. Ex his nunc constare potest, quomodo
amor in Dominum se conjungit cum amore erga proximum.