2.
Fides Novi Caeli et Novae Ecclesiae in Universali Forma, haec est: - Quod Dominus ab aeterno, qui est Jehovah, in mundum venerit, ut subjugaret inferna, et glorificaret Humanum suum; et quod absque
eo nemo mortalium salvari potuerit; et quod salventur qui credunt in Ipsum. [2.] Dicitur, in universali forma, quia hoc est universale fidei; ac universale fidei est, quod in omnibus et singulis
erit. Universale fidei est, quod Deus sit unus essentia et persona, in quo est Divina Trinitas, et quod Dominus Deus Salvator Jesus Christus sit Ille. Universale fidei est quod nullus mortalium salvari
potuerit, nisi Dominus in mundum venerit. Universale fidei est, quod in mundum venerit, ut removeret infernum ab homine, et quod removerit illud per pugnas contra illud, et per victorias super
illud; ita subjugavit illud, et redegit illud in ordinem, et sub suam obedientiam. Universale fidei est, quod in mundum venerit, ut Humanum suum, quod in mundo suscepit, glorificaret, hoc est, uniret
Divino a quo; sic infernum in ordine et sub obedientia sua, in aeternum tenet. Quoniam hoc non potuit fieri, quam per tentationes in Humanum suum admissas usque ad ultimam illarum, et ultima illarum
fuit passio crucis, ideo illam subivit. Haec sunt universalia fidei de Domino. [3.] Universale fidei a parte hominis est, ut credat in Dominum; nam per credere in Illum fit conjunctio cum Illo,
per quam salvatio. Credere in Illum, est fiduciam habere quod Ille salvet; et quia fiduciam habere non potest, nisi qui bene vivit, ideo etiam hoc per credere in Ipsum intelligitur. Hoc dicit etiam
Dominus apud Johannem, "Haec est voluntas" Patris, "ut omnis qui... credit in Filium, habeat vitam aeternam" (vi. 40):
et alibi, "Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit
Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (iii. [1]36).