True Christian Religion (Ager) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. (i.) Quod Deus sit ipse Amor et Ipsa Sapientia, et quod illa duo faciant Essentiam Ipsius. - Quod Amor et Sapientia sint duo essentialia, ad quae se referunt omnia infinita, quae in Deo sunt, et quae a Deo procedunt, prima antiquitas vidit; sed aetates sequentes successive, sicut mentes detraxerunt caelo, et illas mundanis et corporeis immerserunt, non potuerunt videre; inceperunt enim non scire quid amor in sua essentia, et inde quid sapientia in sua; nescientes quod amor abstractus a forma non dabilis sit, et quod in forma et per formam operetur. Nunc quia Deus est ipsa, et unica, et sic prima Substantia et Forma, quarum essentia est Amor et Sapientia, et quia ex Ipso facta sunt omnia quae facta sunt, sequitur, quod universum cum omnibus et singulis ejus ex Amore per Sapientiam creaverit, et quod inde Divinus Amor una cum Divina Sapientia in omnibus et singulis subjectis creatis sit. Est quoque Amor, non modo Essentia formans omnia, sed etiam uniens et conjungens illa, et sic continens formata in nexu. [2.] Haec illustrari possunt per innumerabilia in mundo: sicut per calorem et lucem e sole, quae sunt duo essentialia et universalia per quae super tellure omnia et singula existunt et subsistunt: haec ibi sunt, quia Divino Amori et Divinae Sapientiae correspondent; calor enim, qui e Sole mundi spiritualis procedit, in sua essentia est amor, et lux inde in sua essentia est sapientia. Illustrari etiam haec possunt per duo essentialia et universalia per quae mentes humanae existunt et subsistunt, quae sum voluntas et intellectus; ex his duobus enim cujusvis mens consistit; et illa duo in omnibus et singulis ejus sunt et operantur. Causa est, quia voluntas est receptaculum et habitaculum amoris, ac intellectus sapientiae similiter; quapropter duo illa correspondent Divino Amori et Divinae Sapientiae, ex quibus originitus sunt. Porro eadem illa illustrari possunt per duo essentialia et universalia per quae corpora humana existunt et subsistunt, quae sunt cor et pulmo, seu systole et diastole cordis, ac respiratio pulmonis; quod haec duo operentur in omnibus et singulis ibi, notum est; causa est, quia cor correspondet amori, et pulmo sapientiae, quae correspondentia in Sapientia Angelica de Divino A more et Divina Sapientia, (Amstelodami evulgata,) plene demonstrata est. [3.] Quod amor sicut sponsus et maritus producat seu generet omnes formas, sed per sapientiam ut sponsam et uxorem, ex innumerabilibus in utroque mundo, spirituali et naturali, convinci potest: hoc solum memorandum est, quod universum caelum angelicum disponatur in suam formam, et contineatur in illa, ex Divino Amore per Divinam Sapientiam. Illi, qui aliunde quam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, deducunt creationem mundi, et non sciunt quod duo illa faciant Divinam Essentiam, illi descendunt a visu rationis ad visum oculi, et naturam ut creatricem universi osculantur, et inde concipiunt chimaeras, et parturiunt larvas; cogitant fallacias, ex illis ratiocinantur, et concludunt ova, in quibus sunt aves noctis. Tales non vocari possunt mentes, sed oculi et aures absque intellectu, seu cogitationes absque anima; loquuntur de coloribus sicut existerent absque luce, de existentia arborum sicut absque semine, et de omnibus mundi sicut absque sole; quoniam principiata faciunt principia, et causata causas; et sic resupinant omnia, et vigilias rationis sopiunt, et sic somnia vident.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church