True Christian Religion (Ager) n. 472

Previous Number Next Number See English 

472. Ex antedictis percipi et concludi potest, quod sequentia haec non creabilia sint, videlicet: (1.) Quod non Infinitum: (2.) Non amor et sapientia: (3.) Et inde non vita: (4.) Nec lux et calor: (5.) Immo nec Ipsa activitas in se spectata: sed quod organa recipientia illa sint creabilia et creata. Haec per has comparationes illustrari possunt: quod lux non creabilis sit, sed ejus organum, quod est oculus; quod sonus qui est activitas atmosphaerae, non creabilis sit, sed ejus organum, quod est auris; quod nec calor, qui est primarium activum, ad quem recipiendum creata sunt omnia quae in tribus regnis naturae sunt, quae secundum receptionem non agunt, sed aguntur. [2] Ex creatione est, quod ubi activa sunt, etiam passiva sint, et quod duo illa ut in unum se conjungant. Si activa creabilia forent, sicut passiva, non opus fuisset sole, et inde calore et luce, sed omnia creata absque illis subsisterent? cum tamen, si illa removerentur, caderet universum creatum in chaos. [3] Ipse sol mundi consistit ex substantiis creatis, quarum activitas producit ignem. Haec illustrationis causa adducta sunt. Simile foret cum homine, si lux spiritualis, quae in sua essentia est sapientia, et calor spiritualis, qui in sua essentia est amor, non influerent in hominem, et reciperentur ab homine. Totus homo non aliud est, quam forma organizata ad receptionem duorum illorum, tam e mundo naturali quam e mundo spirituali, correspondent enim sibi. Si negaretur quod homo sit forma recipiens amoris et sapientiae a Deo, negaretur etiam influxus, et sic quod omne bonum sit a Deo; et quoque negaretur conjunctio cum Deo: et inde vox inanis foret quod homo possit esse habitaculum et templum Dei.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church