509.
Caput Nonum. DE PAENITENTIA. Post transactiones de Fide, Charitate, et de Libero Arbitrio, in nexu sequitur de Paenitentia, quoniam vera fides et genuina charitas absque paenitentia non dabiles sunt,
et paenitentiam agere absque libero arbitrio nemo potest. Quod hic de Paenitentia agatur, est quoque causa, quia sequitur de Regeneratione, et nemo potest regenerari priusquam graviora mala, quae hominem
coram Deo detestabilem faciunt, remota sunt, et haec per paenitentiam removentur. Quid irregenitus nisi impaenitens? et quid impaenitens nisi sicut qui in lethargia est, et scit nihil de peccato,
et ideo fovet illud in sinu suo, et illud cottidie osculatur sicut adulter scortum in lecto suo. Sed ut sciatur quid paenitentia, et quid efficit, transactio de illa dispertienda est in articulos.