779.
QUOD SECUNDUS HIC ADVENTUS DOMINI FIAT PER HOMINEM, CORAM QUO IN PERSONA SE MANIFESTAVIT, ET QUEM IMPLEVIT SUO SPIRITU, AD DOCENDUM NOVAE ECCLESIAE DOCTRINAS PER VERBUM AB IPSO.
Quoniam Dominus non
in Persona se manifestare potest, ut nunc supra ostensum est, et tamen praedixit Se venturum esse, et novam ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, conditurum, sequitur, quod id per hominem, qui hujus
ecclesiae doctrinas non solum intellectu recipere, sed etiam illas typis evulgare potest, facturus sit. Quod Dominus coram Me Ipsius servo Se manifestaverit, et miserit ad hoc munus, et quod post hoc
aperuerit visum spiritus mei, et sic me in mundum spiritualem intromiserit, et dederit videre caelos et inferna, et quoque loqui cum angelis et spiritibus, et hoc nunc continenter per plures annos, testor
in veritate; pariter, quod a primo illius vocationis die, non quicquam, quod ecclesiae illius doctrinas attinet, ex aliquo angelo, sed a solo Domino, dum legi Verbum, acceperim.