787.
Quod Nova haec Ecclesia sit Corona omnium ecclesiarum, quae huc usque in terrarum orbe fuerunt, est quia colet Deum unum visibilem, in quo est Deus invisibilis, sicut anima est in corpore; quod sic et
non aliter conjunctio Dei cum homine dabilis sit, est quia homo est naturalis, et inde naturaliter cogitat, et conjunctio erit in cogitatione, et sic in affectione amoris ejus, et hoc fit cum homo cogitat
de Deo ut Homine. Conjunctio cum Deo invisibili est sicut conjunctio visus oculi cum expanso universi, cujus finem non videt: ut et sicut visus in medio oceano, qui cadit in aerem et in mare,
et perit: at vero conjunctio cum Deo visibili, est sicut visus hominis in aere seu mari expandentis manus ac invitantis in ulnas suas. Nam omnis conjunctio Dei cum homine, erit quoque reciproca hominis
cum Deo, et alterum hoc reciprocum non dabile est, nisi cum Deo visibili. Quod Deus ante assumptum Humanum, non visibilis fuerit, docet et Ipse Dominus apud Johannem:
"Non vocem" Patris "audivistis
unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37). et apud Mosen, Quod nemo videre possit Deum, et vivere (Exod. xxxiii. 20). Quod autem videatur per Humanum Ipsius, apud Johannem:
Deum nemo vidit
unquam; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est Ille exposuit" (i. 18):
et apud eundem, Jesus dixit, "Ego sum via, veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per Me;" qui cognoscit Me, cognoscit
Patrem, et "qui videt Me, videt Patrem" (xiv. 6, 7, 9). Quod conjunctio sit cum Deo invisibili per Ipsum visibilem, ita per Dominum, docet Ipse in his locis:
Jesus dixit, "Manete in Me, etiam
Ego in vobis;... qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (Joh. xv. 4,5). In illa die cognoscetis, quod Ego in Patre..., et vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20). "Ego gloriam,
quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; Ego in illis et Tu in Me,...ut amor, quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis" (Joh. xvii. 21-23,26; et quoque vi. 56). Tum
quod Pater et Ipse unum sint; et quod credendum sit in Ipsum ut quis vitam aeternam habeat. Quod salus pendeat a conjunctione cum Deo, supra multis ostensum est.