89.
(iii.) Quod Deus assumpserit Humanum secundum Divinum suum ordinem. - In paragrapho de Divina Omnipotentia et Omniscientia, ostensum est, quod Deus una cum creatione introduxerit ordinem tam in universum
quam in omnia et singula ejus, et quod ideo Dei omnipotentia in universo et in omnibus et singulis ejus secundum leges sui ordinis procedat, et operetur, de quibus in serie (a n. 49 ad 74,) supra
actum est. Nunc quia Deus descendit, et quia Ipse est Ordo, ut quoque ibi demonstratum est, non potuit aliter, ut actualiter etiam homo fieret, quam concipi, gestari in utero, nasci, educari, et successive
scientias addiscere, per illas in intelligentiam et sapientiam introduci: quapropter quoad Humanum fuit infans sicut infans, puer sicut puer, et sic porro: cum sola differentia, quod citius,
plenius et perfectius quam alii, progressionem illam perfecerit. Quod ita secundum ordinem progressus sit, constat ex his apud Lucam, "Jesus puer crevit et corroboratus est spiritu, ...ac profecit
sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines" (ii. 40, 52). Quod citius, plenius et perfectius quam alii, patet ex illis quae de Ipso apud eundem Evangelistam dicuntur, ut quod dum Puer duodecim
annorum erat, in templo in medio Doctorum sederit et docuerit, et quod obstupuerint omnes audientes Ipsum super intelligentia et responsionibus Ipsius (ii. 46, 47; et postea, iv. 16-22, 32). Hoc
factum est, quia Divinus ordo est, ut homo se ipsum praeparet ad receptionem Dei; et sicut se praeparat, ita Deus in illum, ut in suum habitaculum et domum intret; et praeparatio illa fit per cognitiones
de Deo et de spiritualibus quae ecclesiae sunt, et sic per intelligentiam et sapientiam; nam lex ordinis est, quod quantum homo accedit et appropinquat ad Deum, quod faciet prorsus sicut a se, tantum
Deus accedat et appropinquet ad hominem, et in medio ejus Se conjungat cum illo. Quod Dominus secundum hunc ordinem usque ad unionem cum suo Patre progressus sit, in sequentibus ulterius demonstrabitur.