Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | ars memoriae | Next | Timeline |
This digital edition Copyright © 1999 by Joseph H. Peterson.
All rights reserved.
Tvnc artem sub vmbra Idearum degere arbitramur, cum aut torpentem
naturam antecedendo sollicitat; aut deuiam & exorbitantem
dirigit & perducit; aut deficientem lassámque; roborat
atque fulcit, aut errantem corrigit, aut perfectam sequitur, &
industriam emulatur.
Est quidem huiuscemodi ars rerum prosequendarum in genere discursiua
architectura; & habitus quidam ratiocinantis animæ,
ab eo quod est mundi vitæ principio, ad omnium atque singulorum
se exporrigens vitæ principium. Nulli de potentiis ipsius
tanquam ramo innixus, neque de peculiari quadam emergens facultate:
sed ipsum totius stipitem vtpoté ipsam animæ totius
incolens essentiam. Quod non ab re dictum existimarim: si quippé
in memoratiua potentia consisteret: quomodo effunderet ab intellectu?
si in intellectiua: quomodo é memoria, sensu, & appetitu
transmitteret? Porró per ipsam regulamur & dirigimur,
ad intelligendum, discurrendum, memorandum, phantasiandum, appetendum,
& quandoque vt volumus sentiendum.
At vero hoc quo, generaliter ad omnes atque singulas functiones
anima fertur, quale sit, & quomodo: non satis est apertum,
quæritur. n. quid est quo artem induit anima? qua arte anima
artem induit? nunquid non artem conuenit appellare quo technica
mater natura ex frequentatis actibus, expertem se reddere nititur?
Nónne licebit dicere anté plurimas artes extare
artem quam organicam dixerim: cum plurimi artificum vtantur organo;
quorum tamen ars non est organum; sed per organum prosequuta?
Nonne artem dicere licet, quæ artium fabricat instrumentum?
quid. n. erit si non est ars ? Adhæc si organum non precessit
quo oportuit aliud fabrefieri: expone mihi artis rationem, quæ
artem debuit precessisse? In quo nam vt in subiecto agentis ars
organica præxtitit? Omni proculdubio in physico illo quod
præ erat. Illud positione quadam formatum est in primi organi
intimæ susceptiuum deminationis. Quod si vulgariter phylosophanti
placeat ab extrinseca forma rei essentiam primó denominare:
dimittimus; Quia consuetum est artificialium rationem in forma
extrinseca ponere: cum ars non profundet in intima materiæ.
Sed hic distat á nostra intentione: ita vt non intolligat.
Quod si ita est vt melius philosophantibus apparet: id quod primó
est ars nil aliud est dicendum; quám naturæ lacultas
connata rationi, cum seminibus primorum principiorum, quibus inest
potentia, qua ab extrinsecus obiectis tamquam diversis illectentur
illecebris; & ab agente intellectu tanquam irradiante sole
illustrentur: & ab æternis Ideis quasi siderum mediante
concursu influxum recipiant: dum ab optimo maximo foecundante
cuncta in actum, atque finem proprium pro viribus consequendum
ordinentur. Ex quibus manifestatur non temeré nos dedalam
naturam artium omnium fontem, atque substantiam velle nuncupari.
Considerato igitur qua intentione possimus expressisse, artem
in quibusdam excellere naturam: eandemque in allis ab illa superari.
Id. n. esse minimé potest quam vbi naturam in actibus remotioribus;
quasdam rationes maiores, quam in mage propinquis ostendere conspexerimus.
Ipsam perpetuare fertur in eadem specie formam substantialem,
quam non valet secundum numerum eandem perpetuasse: in quibus
artis facultas non extenditur. Forma vero extrinseca, atque figura
inuentoris clauis magnæ; per artem duro committitur lapidi,
vel adamanti. Item conditiones, actus, & nomen memoriæ,
& cogitatiuæ obiectis perpetuanda committuntur; quæ
tamen natura retinere non potuisset: quandoquidem fluctuantis
materiæ stomachus maturé omnia digerit.
Sed vnde inquam hæc arti facultas? inde nimirum vbi viget
ingenium. Ingenium cuius est proximé? hominis. Homo vero
cum suis facultatibus omnibus vnde emanauit primo? á natura
sané parturiente. Ergo si rem ab exordio intueberis, &
ab ipsa radice hanc arborem transplantandam velis euellere: ad
naturæ cultum, atque recognitionem inclinatur. Id sané
præstabis cum vociferanti, clamantíque principio,
in timiús que nos illustranti animum intenderis. Natura
est quæ animis corpora confingit; Natura animis instrumenta
congrua suppeditat. (vnde Pythagorei, & ingenia Magorum, vitam,
atque animæ speciem á corporis forma deprehendisse
perhibentur). Natura ipsa tibi (nisi auertaris) aderit in omnibus:
vniuersalis. n. natura non contrahitur quo minus nobis extet officiosa,
super omnia enim pluit Iuppiter germina, & super omnes plantas
oritur benignus Apollo. Sed non omnia parem á superis imbuunt
vitam: cum non pariter omnia ad illos conuertantur, vt manifesté
patet in nobis qui per nos ipsos ab illorum communicatione diuellimur.
Cum igitur omne possibile natura præstet, siuo anté
naturalia, siue in naturalibus, siue per naturalia: ita intelligas
á naturalibus omnibus actionem proficisci: vt naturam per
eadem agere non ignores. Distinguat quantumlibet, agens positiuum
á naturali vulgaris philosophia; non. n. inficiam. Illud
mihi iuro admitti volo: vt ita distinguatur, sicut organum operantis
ab ipso distinguitur operante; sicut medium ab ordinanto, brachium
ab exagitante.
Propterea intelligas nos minimé alligatos esse communi
philosophiæ cum naturæ nomen materiæ, formæque
adstrinxerit: sed & cum efficiens intrinsecum principium recognouerit;
siue sit omnibus commune, siue ad hoc suppositum, vel ad illud
fuerit contractum. Vnde libentius idiotas loquentes audimus: dum
naturam istius hominis, cum illius hominis natura comparant: non.
n. vt vniuersale logicum, vel ad eius similitudinem licet apprehendere
naturam: sed vt physicum, quod est tum in omnibus, tum ad singula
contractum.
Hæc est quæ mediaté sensibilia preterita &
absentia: præsentia reddit, atque conspicua: hinc quidem
visu sensibilia per sculpturam, atque picturam: inde vero fluentia
verba, & quasi in nihilum prodeuntia; stabilia, fixáque
reddit per scripturam. Insuper & conceptus, & silentes
intentiones cominus comunicabile, è minus ad omnia loca
transmittit, atque tempora.
Quod liberé siue fatum, sine necessitatem, siue bonum,
sine demourgon, sine mundi animam, sine naturam appellare consueuere:
ab imperfectis ad perfecta, inferioribus istis communicanda: motu
atque tempore procedit, quod in omnibus, & singulis est idem
principium. Hinc & eadem serie progressum facere dicitur ars,
quam manu ducit. Ideo (vt ad propositum intentionis nostræ
spectat) cultris in arborum corticibus prior scripsisse perhibetur
vetustas. Cui successit ætas in lapidibus celte excauatis
inscribens: Quam sequuta est papyrus sepiarum succis exarata.
Inde pergamenae membranæ atramento artificioso magis intinctæ.
Proinde charta & inhaustum, præloque promendæ
in vsum longé omnium aptissimum literæ. A cultris
inquam ad stilos, á stilis ad spongias; á spongiis
ad calamos; á calamis ad pennas; á pennis ad fusilia
tandem elementa peruentum. Haud secus in iis quæ ad scripturam
pertinere videntur, internam contigisse arbitramur: dum ab antiquo
humanum studium sine á Melico Simonide, siue ab alio sumpserit
exordium: quæ locorum, & imaginum proportionalium chartæ
atque scripturæ, actúque phantasiæ & cogitatiuæ,
locum scriptoris & calami subeuntibus: species rerum memorandarum
in interno libro inscribere studuerunt. Quorum industriæ
quid, & quantum addiderimus: ipsorum qui hæc nostra
cum illorum monumentis conferre poterunt, esto iudicium. Iam quæ
ad nostram faciunt praxim aggrediamur.
Habes in libro clauis magnæ duodecim indumentorum subiecta. Species, Formas, Simulachra, Imagines, Spectra, Exemplaria, Vestigia, Indicia, Signa, Notas, Characteres, & Sigillos. Quorum quædam referuntur ad sensibile ob oculum (siue natura sine arte figurante dicta) cuiusmodi sunt extrinseca forma, Imago. Exemplar quæ per picturam, & alias figuratiuas artes emulatricos matris maguæ describunt, atque describuntur.
Quædam ad internum sensum referuntur in quo magnificantur,
protelantur, & multiplicantur, in mensura, duratione, &
numero: vt sunt quæ contrectanda phantasticæ se offerunt
facultati. Quædam sunt quæ in eodem versantur similitudinis
puncto: vtpoté quæ á forma eiusdein generis,
& substantia eiusdem speciei extrahunt exemplar. Quædam
á propria propositi substantia deficiunt, vt patet in omnibus
in quibus sophista mendicat á reali; & vniuersaliter
ars emulatrix á natura. Quædam veró adeó
arti videntur appropriata: vt in eisdem videatur naturalibus omninó
suffragari: hæc sunt Signa, Notæ, Characteres, &
Sygilli: in quibus tantum potest: vt videatur agere præter
naturam , supra naturam, & si negotiun requirat, contra naturam.
Hisce succurrit vbi figuras & imagines reddere non potest:
cum in imaginabilium, vel figurabilium genere non versentur. Carent.
n. illa accidentibus illis quibus sensuum pulsari consueuere ianuæ:
carent partium differentia, & dispositione, sine quibus antecedentibus,
effigiantis actus non succedit. Horum genus ex vna parte ingrediuntur
quædam medio se habentia modo: nempé quæ quodammodo
referunt, & referuntur: cuiusmodi sunt indicia. Indicamus
enim non solum efficiabilia, imaginabilia, & exemplificabilia;
item exempla, imagines, & effigies: verum quoque, quæ
sigillis, notis, & characteribus exprimunt, & exprimuntur.
Vnde non temere in illa enumeratione indicia mediam sortita sunt
sedem;
Mercurium ergo præsentat species: forma simulachrum, exemplar,
& spectrum. Mercurij veró substantiam, essentiam, bonitatem,
iustitiam, & sapientiam, præsentant notæ, characteres,
& sigilli. Quæ veró promiscué tum Mercurium,
tum & omnia quæ de Mercurio dicuntur præsentia
reddunt: indicia sunt proprius appellata. Iis tanquam communi
imaginis, notæque stipite: indicamus, & præsentamus,
vtrumque. Sicut in demonstratiuis pronominibus est manifestum:
cum Mercurij, & virtutis dicimus hoc simulachrum, hoc signum,
hanc notam, hanc similitudinem.
Istis consideratis: memento huic arti media alia vsu veniro non
posse ad suum finem consequendum, quam sensibilia, formata, figurata,
tempori, locóque contracta: quemadmodom & in omnibus
aliis technicis animæ operibus accidere in primo volumine
Clauis magnæ fuit expressum. Nihilo tamen minus non vti
intelligitur omibus tanquam imaginibus: siquidem multa quorum
debet esse memoria, imaginabilia non sunt neque effigiabilia,
neque simili quodam insinuabilia; cuiusinodi sunt termini, vsia,
ypostasis, mens, cæteraque id genus: sed vt signis significabilium;
imaginibus imaginabilium. Et cum hoc illud non est mente prætereundam
quód non minus sunt alligatæ signis imagines, quám
signa imaginibus sunt adnexa.
Ex adnexionis defectu accidit infirmitas illa, qua vtentibus arte
multoties collocata species non occurnt, non tamen ex hoc capite
rem ipsam perpendisse videntur prædecessores nostri. Hic
est qui interim visus sensum refringit magis quam lumen excellentius,
densior obscuritas, magna celebritas, distantia dispergens, &
id genus alia, quæ locis quibus vti consueuerunt solentem
accidere. Hinc veluti percussi canes lapidem mordentes vel baculum,
verum discriminis huius authorem minimé percipientes, alium
incusant. Nobis autem cum datum est illam inuenisse, & perfecisse,
nec locis materialibus (verificatis. s. per sensus exteriores)
vltra non indiguimus, nec ordini locorum memorandorum ordinem
adstrinximus: sed puro phantasiæ architecto innixi, ordini
rerum memorandarum, locorum ordinem adligauimus. Vnde nobis ita
successisse presumimus, vt quidquid ab antiquoribus hac de re
fuit consideratum , præceptum & ordinatum (quatenus
per eorum scripta quæ ad nostras deuenere manus extat explicatum)
non sit conueniens pars inuentionis nostræ, quæ est
inuentio supra modum prægnans cui appropriatus est liber
Clauis magnæ. Sed interim ad dignitatem considerationis
istius conuertamur.
Fama est naturalis considerationem proportionari considerationi
de simo, quæ non formam seorsum, nec materiam seorsum respicit,
quæ naturæ nomine insigniuntur: sed materiam formatam,
formamque materialem materiæ adplicitam, quibus efficitur
quod naturale proprié nuncupatur. Hic est nexus ille, quo
abacto, nullum prorsus opus est, quod natura valeat effingere:
multó minus valet ars quæ eiusdem pedissequa: si
infra nihilum minus aliquid esse licet somniare, Ars. n. non solum
vt primum subirctum naturam ipsam supponit: sed & vt subiectum
proximum ipsum naturale. Sicut igitur omnis ars pro suæ
considerationis elementis requirit rationem materiæ conuenientis
suorum operabilium, atque formæ concinnioris (cum generalis
omnium finis sit in aliquæ subiecto aliquam nouare formam:)
ita & ars ista, cuius eadem ratio est cum ratione graphicæ
facultati in genere, & excellenti proportionis modo; duabus
manifestis eiusdem speciebus proportionatur. Est. n. pictura intrinseca,
cum rerum, & operum memorandorum producit imagines. Est etiam
scriptura intrinseca, cum rationum, & verborum ordinat, atque
tribuit signa, notas & characteres: quæ quia etiam in
imaginabilibus subiectiuantur: non inficior quód communiter
loquentes, tum ad memoriam rerum, tum ad verborum retentionem
ordinatas foruias, appellant imagines.
Habet pictura (vt decentibus vtar in hac arte terminis) subiectum
primum in quo, parietem, lapidem, & similia. Habet subiectum
proximum ex quo, ipsum colorem; & habet pro forma ipsos colorum
tractus. Scriptura etiam habet subiectum primum chartam tanquam
locum: Habet subiectum proximum minium, & habet pro forma
ipsos characterum tractus. Ita & hæc ars obiectiué
duplex admittit subiectum: primum videlicet quod est locus; &
proximum quod est appositum, sine adiectum. Potentialiter etiam
duplex admittit subiectum, memoriam videlicet, atque phantasiam
in genere, loco vnius: & speciem phantasiabilem seu cogitabilem
in genere, loco alterius: Et admittit pro forma intentionem, &
collationem specierum existentium in vno subiecto; ad species
existentes in alio subiecto. Sicut etiam pictura, atque scriptura,
quibus suam forment materiam, adaptant organa: ita & huic,
non desunt arti suarum figurationum instrumenta.
Triplex igitur consideratio artis istius praxim anteire oportet.
Prima quæ speculatur quæ, & qualia debeant esse
subiecta. Secunda quæ docet quæ, & cuiusmodi sint
apparandæ formæ. Tertia quæ adaptare docet organum,
mediúmque illud, quo solertior operatur anima: de quibus
omnibus perfectissimé in primo Clauis magnæ peractum
est: pro ratione tamen huius libri ne sit truncus, & imperfectus
in se ipso (non. n. semper est commodum inquirentem artis principia
ad subalternantem transmittere disciplinam: quatenus. n. principia
differentus quibusdam ad speciem aliquam contrahuntur; migrant
in primam partem scientiæ subalternatæ) tres pro tribus
istis canonum ordines adducemus. Primos de materia siue de subiecto.
Secundos de forma siue de adiecto. Tertios de instrumento quod
virtutem præ se fert efficientis: vnde in idem vergunt caussæ,
genus efficiens & instrumentum.
Primum ergo subiectum est technica extensio, siue sinus in phantastica
facultate, ordinatus. Ex speciebus receptaculorum consitus, quæ
ex animæ fenestris influxere. Diuersis distinctum partibus,
visa omnia atque audita suo recipiens ordine & ad animæ
libitum retinens. Quæ definitio respicit subiectum commune,
formarum communium, ex arte communi quæ ex antiquitate ad
nos vsque deducta est. Prim um autem subiectum ex principus Clauis
magnæ est: phantasticum chaos ita tractabile; vt cogitatiua
potentia ad trutinam redigente visa, atque audita in talem prodire
possit ordinem, & effigiem; quale suis membris primis vltimisque
partibus felicissime valeat ipsa per aures vel oculos percepta
constanter presentare, tanquam nouæ arboris vel animalis,
vel mundi prospectum incurrens. Haud. n. secus tale chaos se habere
videtur quam nubes ab externis impulsa ventis; quæ pro impulsuum
differentiis atque rationibus, infinitas omnésque subire
valet specierum figuras. Hoc sané subiectum quam foelix
extet atque nobile; melius ipsa experientia quam vlla vi potest
iudicari. Verumtamen qui ex Claui magna potent elicere eliciat:
non enim omnibus dabitur hanc adire Corynthum. Iam ergo ad subiectum
primo definitum modo redeamus.
Constat quidem subiectum primum partibus materialibus; atque ita
materialibus: vt visiuam non subterfugiant facultatem, quatenus
eadem suo ordine phantastica facultas valeat contempiari, vel
ipsis vtens tanquam partibus atque principiis, in monstra, novasque
innumeras metamorphoses digerere, & digestas velut orbi adfixas
intueri. Ideóque in horum consortium non admittuntur in
materialiora subiecta, de quibus in arte vera artium, & facultate
facultatum.
In horum constitutione seruanda est ratio inter magnitudinem,
& parvitatem relata ad hominis molem atque prospectum. Inter
intensionem & remissionem; relata ad sensus limites. Inter
præteritum & futurum, relata ad præsentem actum.
Inter excessum partium & delectum relata ad rei totius præsentandæ
integritatem: Inter distantiam, & propinquitatem, relata ad
motus competentiam. Inter terminum á quo & terminum
ad quem, relata ad eius quod mouetur appulsum naturalem.
Horum aliud est communissimum, qula tantum valet extendi, quantum
phantasiæ potest comprehendere sinus, qui positæ orbis
quantitati quantumlibet addere potest, licet non quantumlibet
substrahere. Aliud est commune quod Cosmicarum perspectarum partium
cumulo constat. Aliud est minus commune, vtpoto si libet politicum.
Aliud est proprium, nempé si placeat oeconomicum. Aliud
est magis proprium tetrathomum, videlicet vel, pentethonium Aliud
est propriisimum, quod est athomum, athomum inquam non simpliciter,
sed in isto genere. Quorum omnium modorum: primus excluditur per
se ipsum ab vsu præsentis artis. Nouimus enim quomodo infinita
in vnum atrium reducantur, & multiplicentur in eodem.
Hæc quoque dupliciter contingit vsuuenire animata. s. &
inanimata. Animata quidem cum subiecta substantiua adiectiuis
apparebunt illustria, & insignita, quæ quidem aduentantium
formarum, decursti moueantur: in animata vero cum vacua proferuntur
& inania. Caueto igitur ne vulgatum illud experiaris. Vacua
vacuis. frustra. n. sperabis in artis huius praxi, quod aiunt.
Parietes clamabunt: lapides dabunt vocem suam.
Committe communia communibus; minus communia minus communibus,
propria propriis; proprioribus atque propriissimis propriora,
atque propriissima. Hic habes considerandi locum quo non modo
ab omni obliuionis formidine exemptus fias; verum quoque ad perfectiores
effigiandi & inscribendi vsus, item in ordinando & methodum
methodorum inueniendo, promptior atque securior efficiaris. Et
habes istud modo suo in radicibus primi Clauis magnæ.
Sint naturalia omnia & vel phisicam vel technicam admittant
formam. Sint formis effigiandis quantitate proportionata, vbi
illud memineris quod natura clamat so prescriptum in speciebus
ad maximum & ad minimum habere terminum, eique tanquam subditæ
præstanti legi non licere quantæcunque materiei quamcumque
committere formam. Quod ad mensuram superius consideratum est
referendum cum antiquis, quæ quidem respicit formas seu
adiecta illa, quæ frequentissime subiectis committi assolent.
Sint non vitra metam præcipué visibilium vnde intensione
sua lædere possint, nec infra suos etiam remissa fines,
quatenus ad internum oculum commouendum minus, vol minimé
reddantur habilia. Caueto in engraphia vt cauetur in extrinseca
scriptura: ne inquani ita subiecta subiectis sint apposita: vt
proprios nec distinguas terminos & interualla: propriámque
figurationem admisceates alienæ; tum sui denegent coniecturam,
tum & alienam impediant. Sicut enim litteræ super litteras
appositæ, & sigilli super sigillos, se inuicem aut delent,
aut certé confundunt: non minus subiectis nedum inquam
adnexis & connexis: sed & continuis, vol contiguis, nulla
intercapedinis conuenienti latitudine distinctis: importunam te
noueris incurrere confusionem.
Ita quoque capienda sunt subiecta vt determinatis mediis, longitudinibus,
altitudinibus & latitudinibus & extremitatum differentiis,
habitudinem aliquam habeant ad inuicem. Omnis enim virtus naturaliter
præsentantium, & oculum tum primo externum, tum deinde
internum commouentium, non tantum in coloribus & eorum fonte
lumine sita est, quantum in extremitatum differentiis, ex quo
principio perspectiuo opticus & catopticus ad ea quæ
cæteris mirabilia videntur peragenda sunt promati: quod
si ratio subiecti faciat vt ipsum non ferat á semetipso:
tentet succurrens (vt innuimus) cogitatio vel per additionem externi,
vel per additionem proprij, cum per congruentes formationes vtrumque
possit accidere materiæ. Subtractione, ex lapide fit Mercurius.
Additione ex ligno consuitur nauis. Compressione & distractione
de cæra fit effigies. Tractu ex lineis fit figura. Alteratione
ex vino fit acetum. Item alia commixtione, segregatione alia.
Nexu alia. Solutione alia, alia Consequentia, & Continuitate
tentantur ad commutandam formam, & vniuersaliter mutabilis
rei naturam.
Illud quoque non est prætereundum subiecta proportionalitor
ad oculorum intuitum in obtutu cogitationis internæ spectanda
esse. Sicut. n. ibi sensibile inhaerens sensui non sentitur, &
sensibile eminentius remotum á sensu, caret actu sensibilitatis
siquidem nec oculis nimis proximos (nec admodum ab oculis sepositus
liber legitur) ita in proposito, obtutus internæ cogitationis,
quam ita regulare convenit, vt in genere suæ facultatis
mediocri sitam elongatione ab intendente potentia, sibi figuret
obiectum atque fingat. Illud quoque non minus omnibus est cauendum,
ne quasi credentes & memorantes subiectum naturali potius
memoriæ, quám speculari afferamus visui: accidit.
n. ex huius considerationis penuria, aliquem opinari se subiectum
figurare, vel tanquam figuratum contueri: cum tamen illud non
sit. Aliud enim est subiectiuare, aliud, quasi in tenebris scribere,
vel sub pallio.
Ad amouenda vero quæ subiectorum continuitatem faciunt eorumque
distributionem, distinctionémque propediunt, consultum
erit vt inter positum subiectum & subiectum interposita tanquam
abolita deletáque censeantur. E contrario vbi continuum
& vniforme spacium nimis produci contigerit vt vltra quam
satis est natura sua valida seiunxerit subiecta: tua positione
alia post alia subordinare valebis, nec non adiectivis insignita
concipere subiectis. Quid. n. obstat quominus phantasia antiqua
hinc recedere; iisque noua accidere secum ipsa fingero valeat?
Porró hæc phantastica, quæ veris addi placuerit:
non levitor habeantur sicuti levitor efformantur: eo úsque.
n. in illis cogitando est incumbendum, quoad ita tibi consuescant,
vt á verioribus nihil differre videantur; Id quidem modica
præstabis sollicitudine si voles.
Subiectorum sane repetita excursio, tantum adfert emolumenti;
quantum præsens artificium valere potest. An ignoras illum
qui diutius legere consuevit: citius quam possit opinari, eum
singulas considerasse literas, ex literis composita scripta referre?
ipsum sane consuetudo ad perfectius sine cogitationo agendum impulit:
quam in assuetum valeat vnquam pura & intentior super singulas
partes & elementa regere atque ducere cogitatio. Peritus consuetudine
cytharedus perfectissimé sola actus consuetudine, non cogitando
cytharizat: alius autem etiam tactuum rationom eandem habens,
quam et ille: cum consuetudine careat, tanto se habebit rudius:
quanto magis super agendis cogitando incumbet. Satis vulgatum
est quanta sit vis consuetudinis. Satis perspicuum est quem leuis
aqua durum excauare valeat marmor atque ferrum. Sed quid plura
de re nimium manifesta? Dicta non prætermisimus, haud quidem
quia satis non sunt manifesta: sed quia maximé operæ
precium est, vt ad istud propositum referantur. Nouerunt iuxta
artis antiquæ canones laborantes, simul longé seposita
ab inuicem subiecta, eadémque plurima: vno cogitationis
actu contueri ad expressionem non minus quam si in charta legerent
expeditam & exquisitam. Id cum imperitis omnibus, tum &
iis qui primo se accingunt operi minus credibile solet apparere:
ipsa tamen res conuincit oppositum. Quod si per antiquas artes
est præstitum præstarique videmus quotidie: quid fiet
in ista inquam breuissimam admodum moram exigit consuetudo? plus,
melius, tersiúsque tibi præstabunt, hic tres quatuórue
lunæ reuolutiones: quám sex illi solis proprij potuerint
afferre recursus. Inuenimus namque viam committendi singulis quibuscunque
subiectis integros quosque terminos retinendos, & maiora longéque
plura vt ex archanis magnæ Clauis est manifestabile. Quod,
quantum & quomodo attrectauerit, alij ipsi viderint qui de
ambobus recté poterunt iudicare.
Aspicis proinde quam sit ab eminente natura prelata varietas.
Varia sunt mundi membra. Variæ sunt in membris mundi species.
Variæ sunt in speciebus indiuiduorum figuræ: non.
n. altera olea alteri oleæ prorsus est configurata; non
alter homo prorsus alteri similis. Itaque differentus omnia sunt
pro capacitate distincta, singula á singulis, omniáque
ab omnibus proprii secernuntur tanquam finibus differentiis. Tenta
igitur naturæ conformaturus in omnibus diuersitatem, in
modo subsistendi, in magnitudine, in forma, in figura in habita,
in habitudine, in termino , in situ, & quot poteris discriminibus
indue, in agendo, patiendo, elargiendo, capiendo, subtrahendo
, addendo , aliisque modis vt diximus alterando. Vicissim quidem
dicuntur ens et vnum: quidquid vnum non est, ens non est, vniquodque
autem hoc ipso vnum esse sentimus: quia modo suo propria terminatur
differentia. Sensibus omnibus vniformitas nauseam parit, omnes.
n. non modo vna qualitatis specie frequentiori, atque continua
non delectantur: sed neque ad modicum temporis vnam eamdemque
prorsus: vtpote vno, eodemque modo prorsus affectam patiuntur.
Quod minimé præteriuit eos qui velocissimum in naturalibus
omnibus fluxum considerantes: impossibile rati sunt eundem fluuium
bis (imo vel semel) posse pedibus attingi.
Hinc affectiuitas dependet subiectorum, affectiuitatem appello
afficiendi actiuam facultatem, cum aliqua alliciente vel vrgente
varietate, vel ab intrinseca natura dotantur, vel ab ipsa insigniuntur
positione. Inde quibusdam consultum est principalibus subiectis
apposititia quædam addere subiecta; vt affectiuitatem quam
á se ipsis non habent: possint propter aliorum quasi sibi
insitorum additamentum admittere. Quid enim? quanto magis in affectiuitate
intenduntur atque remittuntur, tanto virtuosius ant lentius affectibilem
ipsam commouere possunt phantasiam, memoriæque subire aulam
atque repetere. Hinc calcaria, hinc sales, hinc aculei; hinc condimenta,
hinc obliti dum tentant reminisse, repetunt, recapitulant, resumunt
quasi per ipsam diuersitatem, per ipsas vices, vel vt melius exprimam;
per ipsam in vicibus diuersitatem sperent accire spiritum memoriæ.
Quod bene facillimé cedit iis qui minimé animo turbati
id faciunt: alioqui tanto in maiorem tenduntur confusionem; quanto
turbatio illa magis atque magis incalescit. Quanta vero sit affectuum
in genere virtus, & quomodo sint prouocandi, seruandi, &
variandi , non parum aperte in libro Clauis magnæ insinuatur.
Adiectum vero seu forma in genere isto definitur subiecto sine
physico, siue technico, siue phantastico appositum, ad aliquid
per solertem cogitationis apparatum, presentando, effigiendo,
notando, vel indicando ad picturæ scripturæque similitudinem;
exprimendum vel significandum. Quæ ratio rospicit formas
communes, ab antiquitate ad nostra vsque tempora dilapsas. Forma
vero vt ex radicibus Clauis magnæ elicitur: est depromptus
& explicatus ordo cogitabilium specierum, in statuas, vel
microcosmon, vel in aliam generaliter architecturam dispositum;
ad quolibet dicibile interius notandum , vel figurandum ex ductu
phantastici chaos, methamorphoses omnes admittentis. Cuius Typum
non tanquam hic declarandum: sed ut & hic iuspiciendum apponimus.
Est ibi chaos in tua primordiali natura elementorum & numerorum
ordinem, atque seriem non excludens, cum non solum ipsum informe
formabile oportet intelligere, verum quoque vt ordinate formabile
concipere necesse est. Est vt vides diuersis distinctum interuallis
in se suísque portionibus omni formalibus figura: dum formator
designatus per elementum. A. per informes numerorum elementorúmque
discurrit circuitus, & semidiametros. Aliam ipse figuram per
Arietem imprimit: aliam per Taurum; alias quoque per reliqua omnia.
Aliam per arietem denuo cum Saturno reuertentem, aliam cum Marte
remigrantem, aliam cum hoc & illo: aliam sine hoc & illo.
Vnde in infinitum possunt formari & reformari, siue numeri
ipsi, ipsáque elementa, siue ipsi diuersimode ducti motores
atque efficientes. Hoc est informe chaos formare, siue formantes
eosdem ad formata; diuersa siue formantes varios atque diuorsos
ad eadem formata referas, nihil interest in proposito. Veruntamen
illud quod immobile manet, atque subest: hac ratione qua subest,
atque formatur, habeatur vt foemina ad marem, & prorsus informe
vt vndecunque formabile esse possit. Esset communi iudicio magis
perfecté chaos, si ex inordinatis constaret etherogeneis,
sed tale nulli posset esse vsui. Necessum quidem est ad obsequium
memoriæ numeros & elementa ordine quodam esse disposita
quo aduentantibus motoribus atque formatoribus; cæteras
etiam memorabiles valeant suscipere formas. Sunt autem (vt vides)
ita ordinate disposita, vt idem nec in eadem semidiametro, neque
in eodem circuitu, aliquando possit occurrere, siuo sit elementum,
sine numerus. Excellentissima pleraque alia per hanc figuram pertractari
possunt; sed minimé hic locus est. An tamen cum hoc consulto
sit apposita; non decerno, sed affirmo tantum. Hoc vnum dixerim
quod si attentius eam contemplabere cum rationibus hic explicitis:
artem figuratiuam talem poteris adipisci, qualis non solum memoriæ,
sed & cæteris omnibus animæ potentiis mirum in
modum subueniendo conferet.
Primum igitur & in adiectis notandum est, eorum rationem esse
inter excessum & diminutionem, intensionem & remissionem
, præteritum & futurum, distantiam & propinquitatem
, relata ad hominis molem, vel semissem, ad intuitum, & præsens
tempus in quo debet esse memoria.
Horum alia sunt animata, & ista possunt concurrere vt organa,
& efficientia, adiacentia, & opera, alia sunt inanimata,
& huiuscemodi concurrunt vt organa adiacentia, & opera
duntaxat. Animatorum vero alia sunt rationis participia, &
ista aptasunt ad omnem actionem & passionem, & neutrum
se habendi modum. Alia ratione carent, & istis (vt satis est
manifestum) dicta per vniuersum non satis conueniunt.
Ipsorum quoque quædam sunt naturalia, quaodam artificialia,
quaodam sunt á sensibus externis illapsa ad sensus internos.
Quædam in sensibus ipsis in ternis efformata quorum omnium
species sunt Forma, Similitude, Imago, Figura, Exemplar, Character,
atque Signum, secundum formalia significata distinctæ vt
stat indictum in Clauis magnæ considerationibus.
Quod ad eorum magnitudinem attinent: Adiecta eo pacto conuenit
subiectis esse commensurata: ut reuera ipsa sunt in rerum natura,
alioqui facilé deperderentur & visum phantasiæ
aut obtunderent aut disgregarent. Diuturniorem certé perquisitionem
in ampla pagina microgramma: requirit & ægré
requisitum reperitur. Mole quoque sua arbor spatium replens aut
exuperans non reddit suam perspicuam figuram. Pro iis valde nobis
probatur artificum quorundam industria, vbi modica quædam
& phantasiæ visum subterfugientia subiectis sese offerunti
adiicienda: alteri adiectiuo formam illam adiiciunt, cui adherere
assolet atque concomitari. Adferet illi Sagittarius sagittam,
scriptor calamum, Sutor acum. Tanta virtus est in connexione,
adnexione, antecedentia, concomitantia & consequentia: vt
inuisibilia faciant visibilia, intelligibilia per vniuersum sensibilia,
difficilis quoque sensus facile persentita.
Quod ad qualitatem attinet: sint illustria, sint quæ imaginationem,
cogitationémque pulsare valeant, vtpoté quæ
aliquid admirandum, timendum, iucundum, triste, amicum, inimicum,
abominabile, probabile, admirandum, prodigiosum, de quo sit spes,
vel suspicio, & omninó quod in intimos affectus potenter
irrumpat: secum afferant. Hinc caueto ne aberres minus sobrié
intelligens modum præceptionis nostræ, cum inter species
adiectorum signa, insignia, characteres , & sigillos enumerauimus:
est. n. quod ea omnia modifices per ca quæ proximé
dicta sunt ad quantitatem attinentia, & figendus est oculus
considerationis in eo quod in Clauis magnæ considerationibus
habetur: vtpoté á sensibus, & phantasia, nihilo
nisi per cogitatiuam facultatem ad memoratiuam patere posse ingressum.
Quod ad relationem attinet. Opus est non ita adiecta subiectis
applicari, quasi ea casu & vt accidit proiiciantur: atqui
referenda sunt tanquam comprehensa ad comprehendentia; indumenta
propria ad indutum; tutelata ad tutantia; ita adeóque inuicem
connexa, vt nullo ab inuicem discuti possint turbine. Sint relata
secundum omnes partes, ad omnes partes; vt pertinentia, vel in
pertinentia, vt ordinata, vel deordinata; resistentia, vel conuenientia;
& vniuersaliter ita fiat, vt conceptus vnius connectatur alterius
conceptui. Quis. n. adiectum hoc Dignitas regia, abscisum ab omni
subiecto conceperit? Simul igitur intelligantur adiecta cum subiectis:
& quasi elementa lapidibus insculpta prodibunt; nec tanquam
á vento exagitata volitabunt, vel confundentur, sicut accidit
figuris arenarum tractibus effinctis.
Agere quoque intelligantur adiecta in subiecta, & in subiectis:
vel pati á subiectis, vel in subiectis. Aliqua inquam actione,
vel passione viuificata habeantur; quatenus aliquo motu, internum
visum quasi sopitum, exagitatione quadam expergefaciant. Errando,
Transeundo, Subeundo, Adeundo, Abeundo, Coeundo, Ascendendo, Descendendo,
Obuiando, Deuiando, Vitando, Destituendo. Quo aliquid Admoueant,
Pellant, Trudant, Excludant, Abalienent, Circumagant, Auersentur,
Refrenent, Vexent, Abiiciant, Retorqueant, Deiiciant, Demoliantur,
Diruant, Erigant, Eleueut, Extirpent, Distendant, Eradant, Abstergant,
Eximant, Euacuent, Hauriant. Quibus omnibus non efficitur quo
minus subiectis adiecta sint adnexa atque fixa: sed potius vt
magis figantur; ipso enim in motu est fixionis, & perseuorantiæ
sita facultas. Ne igitur hæc inde stabiliri desperes: neque.
n. continuus motus sua stabilitate caret qua sit continuus: sic
vt & fortunam poeta sua in inconstantia constantem appellitat.
Cæterum in varietate, multitudine, velocitate, & tarditate
seruetur modus: nec careant conditionibus ad qualitatem adiectorum
pertinentibus.
Quemadmodum in subiectis ita & in adiectis euitanda est vniformitas.
Quantum quippe valeat, naturæque consona sit varietas ex
supradictis desumi potest. Vnde & illud.
licet quidem eadom adiecta diuersis apponere subiectis: sed id
in sepositis. atque post plurium interpositionem distantibus,
actibus implicita differentibus, & secundum diuersas habitudinum
species se habentia.
Illud etiam adiecta retinent cum subiectis commune, (cum conueniat,
necessariumque sit ea subiectorum distinctionem consequi vt ipsa
quæ ad vnum pertinent subiectum, non complectantur ilia
quæ pertinent ad alterum; sod omnem continuitatem, connexionem,
constipationem, & ad mixtionem fugiant. Dtim quippe diuersorum
subiectorum adiecta vltro citroque actiones admitterent, atque
motus: quasi inter se manus conserentia, aliisque occupata negociis
frustra ad tuum auocabis obsequium.
Reliqum est ut de organo, quo in proposito vtitur anima non-nihil
determinemus. Non n. agenti, sufficit ad completam cognitionem:
formæ inducendæ, & subiecti formandi rationem
habere: verum quoque vbi negocij vrget opportunitas, id quod est
ab agente in subiectum formæ vehiculum operæ præcium
est non omittere quid sit in sua essentia; item, quale esse debeat,
& quomodo sit contrectandum.
Nouem concurrunt ad rememorationem faciendam & memoriam. Intentio
antecedens qua primum aliquis sensus extrinsecus, vel intrinsecus
sit in actu ex hoc quod mouetur ab obiecto. Prouocatio imaginationis,
vbi sensus commotus iam mediate vel immediate expergefacit imaginationem.
Imaginationis motus passiuus quo pellitur ad inuestigandum. Imaginationis
actiuus motus quo iam inuestigat. Scrutinium quo intendens imaginatio
inuestigat. Imago, ut pote species memorabilis. Intentio imaginis,
nempé ratio qua memorabilis efficitur in præsentiarum
aliis exclusis. Præsentatio illius intentionis, quod. s.
intentio illa præsens officiatur. Et iudicatio qua apprehenditur
eam esse intentionem illius imaginis.
Inter hæc omnia quod scrutinium appellamus siue discerniculum
(vtpoté quo cogitatio inquirit atque discernit) instrumenti
rationem sortiri facilé constat quod ita communi nomine
insignimus: quippe cum ad nostra vsque tempora eius nulla facta
fuerit consideratio: proprio celebrique nomine caret. Cuius nominis
rationis, considerationisque carentia isti occlusit iter inuentioni:
quandoquidem radix formandæ reminiscentiæ atque memoriæ,
in cæco densarum tenebrarum latuit profundo. Est ergo instrumentum
istud in facultate cogitationis, proportionatum baculo in nostra
manu (vnde nominis instituti vel melius instituendi rationem habere
possis) quo stantes iacentem aceruum, dimouemus, diruimus, atque
dispergimus. Vt nobis castanea é medio glandium, vel é
communitate aliarum castanearum determinata prodeat.
Et cognoscitur instrumentum istud ab actu. Cum. n. sit duplex
virtus conseruationis videlicet & rememorationis: quæ
cum (vt aiunt) sint re vnum, secundum rationem distinguntur; sicut
& vtrumque ab imaginatione, magis tamen meo iudicio. Virtus.
n. conseruationis est in confinio virtutis memoratiuæ &
imaginariæ: & quasi conterminat eas. Distinguitur igitur
rememoratiua ab imaginaria: cum quandoque sine forma imaginabili,
imaginabilis formæ intentio comprehendatur: quandoque vero eius intentione forma non exuitur.
Hinc fit vt cum multa simul retineamus, multa simul imaginari
non possimus. In iis ergo hoc est quod agit instrumentum, Discernit,
Disterminat & Ordinat vel (si libeat magis iustificate loqui)
est quo fit Discretio, Distermitiatio, Ordinatio. Vnde á
cogitatiua seponitur sibi in prospectum præsens de multis
vnum, vnum inquam imaginatum vel vnius imaginem de multis retentis
educit in propositum: Et sicut imaginatiua comprehendere dicitur,
quid eius quod á pictore est in pariete descriptum; rememoratiuaque
illius picturæ retinet intentionem: ita organum istud habet
vicem deferentis & applicantis, vel magis eius quo fit delatio,
& applicatio istius ad illud: ac si inuicem sint colligata:
vt accidit in amplexu qui est in annulis cathenarum & similium.
Ideóque quasi natura ipsa duce ad nostra vsque tempora
hanc connexionem, locorum ordine emulabatur ars: vt vbi rem rei
non valebat connectere, illud quod erat vnius post id ei quod
erat alterius ordinabat: vnius inquam & alterius non proprium
& pro ratione: sed appropriatum á præsenti positione:
& hoc pacto quasi ex extraneis applicationem imaginis ad rememoratiuam
aucupabatur. Ecce igitur scrutinij munus est vt vnitates (ita.
n. dixerim multa vna vt verborum censoribus aliquid concædam)
sigillatim capiendas per ipsum in ordinem disponantur. Quod ita
accidit, vt cum centum ouium singulas singulis, atque diuersis
numerorum notis vt 1 2 3 4 5 6 7 8 9, & aliis deinceps inusserimus:
ipsis mox cateruatim, & confusé occurrentibus adeó
vt alia aliam impediat: vt gregarius baculo has oues diuertit,
illas conuertit; has attrectat, illas allicit, quó suo
singulas deducat ordine: ita cogitatio promptissimé aliis
abactis: determinatum seligit aliud post aliud ipsa scrutinij
virtute. Hic est locus considerandi á similitudine, quatenus
veluti gregarius ex memoria ordinis numerorum, ordinem recipit
ouium, quem per ipsas habere non potuisset: Sic nos facile genus
artis inuenimus quo audita, vel visa numeris suo generi congruentibus
formantes, ipso numerorum ordine, ordinem sentitæ rei deinde
concipiamus, in tantum, vt scientes numerare perquam facile doceamus
memorari. De formatione numerorum per omnia extat nostrum aliquid
apud paucos. Et eius theoria est in libris Clauis magnæ
vbi de numeris semimathematicis. Ingeniosis credo sufficere monstrasse
nos in ista parte locum: vbi si non quod satis est insinuamus,
forté pro congruentia loci vitra quam satis est expressimus.
Nobis. n. ad paucos (vt gratias habeant) non autem ad omnes respicere
consulitur.
Est igitur scrutinium numerus quidam, quo cogitatio tangit modo
suo species conseruatas, eas pro sua facultate Disterminando,
Disgregando, Colligendo, Applicando, Immutando, Formando, Ordinando,
inque seligendam vnitatem Referendo. Dicitur quidem numerus quia
in nullo genere conuenientius potest collocari. Porro talis numerus
est: vt nil sit quod per aliud quam per ipsum memorabilitatem
possit induere, ve1 habere: non obstante quod aliis notum non
viderim; nec per eosdem quoquo pacto definitum: ipsum in memoratione
est necessarió concurrens principium (loca. n. habent vim
non quia loca, neque quia imaginata: sed quia talem numerum in
eorum ordine latentem habent) cuius rationem duarum differentiarum
(quarum altera contrahit ipsum genus proximius, altera contrahit
alteram vt melius possumus hoc pacto, explicamus. Numerus videlicet
á quotuitate denominatus, dictus ad differentiam numeri
denominati per quotitatem, quo responderemus quærenti quot
sunt oues? Et numeri denominati per quotuitatem quo responderemus
quærenti quoties venerunt oues in occursum? per ipsum. n.
satis faceremus quærenti. Quota est ista ouis? quota est
illa ouis? & ideo differenter per quotuitatem dicitur. Quæ
eum duobus adhuc sumatur modis tum videlicet vt respondet per
primum secundum & tertium: tum vt primo, vel secundo vel tertio
suo occurrit vel occurrere facit. ordine: iam in proposita iuxta
secundam specificatur proximam differentiam; non autem primam.
Est. n. quotuitas practica non theorica, quæ. s. non in
ratione sed magis propriéque in vsu consistit. Qui quidem
vsus dupliciter accidit; & videlicet primo cum quodam respectu
habitudinéque determinata quadam, vt contingit iis qui
per ingenium, rationem, & intelligentiam, recordantur: cum
sciant de hoc esse dicendum, hoc esse proferendum, & post
hoc sequi illud, & post illud rationabiliter aliud: in quibus
proprie fieri dicitur reminiscentia, vt patet per famosam distinctionem
ipsius á memoria. Et secundo sine apparente respectu: sed
potius cum quadam magis absoluta (licet non vero absoluta) ratione,
vt nobis accidit cum vocum minimé intellectarum meminisse
possumus, cuiusmodi extant illa Charontis apud Merlinum.
& allis eiusmodi in quibus nullus potest esse cogitatiuæ
actus, nec distinctiuæ virtutis, ideóque eorum memoria
esse potest; reminiscentia autem minime vt satis manifestum est
us quibus manifesta est alterius ab altero differentia. Cum igitur
hæc applicatio non referatur ad memoriam cuius est recipere
& retinere (vt diximus & probauimus demonstratiuæ
in Clauis magnæ doctrina:) nec phantasiæ generaliter
dictæ (utpoté quæ includit etiam in sua significatione
sensum communem communiter appellatum) ipsa. n. non est nisi eorum
quæ vel secundum integrum, vel secundum partes in sensibus
particularibus & externis præxtitere modo suo. Nec certé
cogitatiuæ, cum ipsa sit de apprehensiuis cognitiuisque
facultatibus, eiusmodi vero quorum allatum est exemplum non sint,
in apprehensibilium cognoscibiliúmque genere. Quæ
nam igitur est illa potentia interior quæ ab aure perceptas
illas voces ad sensum communem delatas vt voces tantum nudas,
potuit intrudere in memoriam? certe si est cogitatiua (cum non
libeat aliam internam fingere potentiam ex æquo cum cogitatiua
memoriæ proximam pro intrudendis his) haud est nuda cogitatiua,
sed scrutinio armata, quo non solum quæ quasi manu tangere
potest, sed & ea ad quas quasi manum extendere non valet,
immittit in memoriæ promptuarium. Ex quibus patet hoc instrumentum
esse necessarió ponendum, cuius latentia multarum occlusit
iter inuentionum.
Genus actuum scrutinio prosequutorum in quinque distribuitur species.
Applicationem, Formationem, Immutationem, Adunationem, & Ordinationem,
quæ sane perpaucis notæ sunt: Sicut. n. non omnes
qui vident, & audiunt: quomodo vident & quomodo audiunt,
& quid est quo vident, & quid est quo audiant bene norunt:
ita & non omnes, qui applicant, formant immutant, adunant,
& ordinant: sciunt quomodo hæc præstent, &
quid sit quo præstent. Notum satis est in vniuersalitate
& confusione quadam hæc á ratiocinante anima
produci: Sed non admodum quibus proximé potentiis, facultatibúsue,
& organis: nec vt desideramus ante nos apparuit qui hæc
fuerit rimatus intimius quam quidam ex Arabibus qui versati sunt
circa Peripateticam disciplinam à quibus nonnulla prætacta
sunt. Sed si nos hæc omnia per singula velimus in notitiam
deducere: maximum aggrederemur negocium, & difficile ad communicandum;
præsertim cum videam temporibus istis perpaucos veré
philosophos vt in præludij significatum est sententiis:
mitto quam aliquorum nominum, nouitas quam nouæ exigunt
inuentiones, atque considerationes, plurimos lederet: hac de causa
SILVI A BONIS, atque etiam quia ad negocium istud quod ad praxim
præcipué dirigitur non spectant necessarió:
illud ergo maximé animaduertendum est quod de scrutinio
cum quandoquo enumeratis nunc ordinate subinferemus.
Pro applicatione notandum quod dicitur facultates istas analogiam
& ordinem inter se retinere vt sensus exterior sit circa corpora;
Phantasia circa corporum simulachra. Imaginatio circa singulas
simulachrorum intentiones: Intellectus veró circa singularum
intentionum naturas communes & rationes poenitus incorporeas.
Ex qua analogia sequitur (vt alibi monstrauimus) quod sicut extat
ars quæ sensum externum allicit, trahit, atque ligat: ita
est quæ allectat, atque tenacissimé vincit. Cur ad
vuas per Zeusim depictas accursabant volucres? cur Venus á
Praxitele sculpta vix ab amatoribus pudica seruabatur? quia artificum
forma quædam ita suum subiectum rebus applicabat vt eas
intensius exquisitiusque discerneret; nec non sedes vnde præcipuè
& [vt ita dicam] capitaliter species irrepunt in sensus inueniret.
Licet autem [vt supra dictum est] principium istud omnibus sit
communo: non tamen vniforme esse in omnibus satis est planum:
quibus enim aptius atque temporatius est instrumentum (puta corpus)
clariores sunt animæ.
Anima clarior diuinis Ideis magis exposita intentius obiectorum
formas suscipit: quemadmodum qui acutioris visus est, facilius
aptiúsque discernit Formæ. n. in corporibus nil aliud
quám diuinarum idearum imagines esse censentur: quæ
eædem in sensibus hominum internis, quo melius nomine intitulari
possunt quam diuinarum idearum vmbræ; Cum ita á realitate
distent naturalium; sicut. naturales á veritate distant
methaphisicalium? Harum quidem specierum aditumm in intellectum
potius crediderim immediate fieri per conuersionem ad lumen illud
quod agit in nobis intelligentiam: quam mediantibus rerum physicarum
formis intus per sensus exteriores ingestis. Ex vna tamen parte
vno experimur modo, ex alia vero alio. Propterea expedit vtramque
opinandi viam sine contradictione complecti: quod quomodo fiat
alibi demonstrauimus; & tu ex temetipso si in communissima
versatus es philosophia, per hæc poteris determinare. Huiusce
sané oculi nisi in te vigeat emissio per applicationem:
qui fieri potest vt per ipsum in cæteras interiores animæ
potentias scibilium speres consequi immissiones? quid. n. aliud
est non appellere, quám clausos habere oculos? quid aliud
est claudere oculos quam in vmbra (vt aiunt) mortis versari? non
ne á rerum veritate vsque ad ora vulgi transmissum est;
vt equiualeat quempiam clausisse oculos & esse mortuum?
Pro formatione vero quæ sequitur applicationem: illud primo
animaduertendum, eius totam vim in modo & specie applicationis
esse sitam. Potentia. n. generaliter apprehensiua habet illud
cum matoria commune: vt in se ipsa, & ex seipsa nil sit præter
sinum & conceptaculum: nullum elementorum in se odorem habet
aliquem, vel saporem, vel calorem: concurrentibus tamen illis
fama est, in diuersos ordines atque gradus, omnem prodire colorem,
saporem, & odorem. Ignis alteri corpori admotus lucet; insuper
& iuxta corporum varietatem diuersimodé in melius,
atque deterius splendescit. Id sané non habet ignis in
se, nec corpus alterum in se, sed ambo habent virtute applicationis.
Iam habes per similitudinem, formationem tum intellectus, tum
memoriæ consequi applicationem, tanto meliorem; quanto,
& antecedens melior extitit applicatio: & huius efficacia
maxima ex parte in scrutinij manuductione consistit.
Sunt qui velint formas facilis reductionis esse illas quæ
sunt apud virtutem imaginatiuam atque communem sensum, multæ
corporalitatis & modicæ (inquiunt ipsi) spiritualitatis.
Formas vero difficilis reductionis, esse multæ spiritualitatis
& modicæ corporalitatis. Id quidem ita sibi suadent
quia formæ multæ corporalitatis morantur dum sensus
communis spintualitatem ab earum corporalitate distinguit; vnde
formam illam fixari in ea contingit; idque præsertim cum
eam pauci corticis recipit. Hinc reciproce inferunt hominem tardi
motus in cuius anima figuntur sensibilia quæ transierunt:
melioris esse rememorationis. Quæ omnia habent quandam leuem
persuasionem quæ quidem cum verbis explicantibus ipsa similia
sunt opinationibus & sermonibus somniantium. Constituunt.
n. memoratiuas species alias veloces, alias tardas, alias tempestiué,
alias maturé; alias figurari per equum Martini, alias per
equum Georgi, quod dicere & sentire non convenit grauitati
illorum. Quidquid enim sentiant: nunquam corporalitas quá
corporalitas, seu proprius dicas corpus qua corpus est, quippiam
agere intelligi debet imó vniuersaliter asserendum à
corporalitate non esse actionem; á maiori minus esse, a
maxima minimè, quia corpus quatenus corpus non agit, omnis.
n. actio est à qualitate, & ab eo quod spiritualius
est ipsa qualitate; magis, & ab incorporeo maximé.
Vtlibet ergo intelligantur verba illorum famosorum virorum euitare
nequeunt semper inconueniens, & si velis eos excusare quod
non corporalia agunt magis quia corporalia, sed quia multum morantur
& sunt vehicula accidentium, á quibus informationes
efficiuntur quæ morantibus corporibus morantur; & morantia
figuntur magis. Hæc excusatio non potest capi nec retineri
quominus obiter euomatur á verbis illorum, leuissimique
stomachi sententia. Mitto quod magis rudes sunt magis morosi,
& magis morosi magis rudes: nec obstat quod experimur nos
morantes in consideratione vnius rei magis memores reddi quám
leui consideratione præter labentes, experimur enim etiam
atque non minus, nos quædam sine mora audita atque visa
vel etiam considerata in sempiternum recordari; alia vero diutius
attentiúsque visa & considerata, minimé retinere.
Haud igitur in mora & corporalitate est virtus, imo in ipso
contrario maximé quod ad corpus attinet. Quod vero ad alterum
non est mora quæ facit fixionem: sed formæ actiuitas,
videtur autem mora conferre aliquando: quia forma aliqua non apta
vel nata est citó agere, vel subiectum citó recipere,
ideóque morando perficitur actio. Vbi vero forma est spiritualior,
est & actiuior. Hinc ignis actiuissimus est omnium elementorum,
quia spiritualissimum est inter ea, & potentissimum ad conuertendum
in se, & data materia solus per se in infinitum crescens.
Qui etiam si multum agit: non quia multus est. & magnus, agit,
vtpote propter multam corporalitatem: sed propter intensiorem
qualitatem, quæ consuenit seruari in illa magnitudine: quæ
quidem qualitas (vt notant quidam Platonicorum) si posset reduci
in medietatem illius magnitudinis: intenderetur adeo magis, vt
duplo potentius ageret, si in minimam quantitatem, maximé
potentior: si in indiuiduum infinite potentior. Ex his ergo considerari
potest quam inconsiderate dicti philosophi loquuti sint.
Hinc etiam patet quam imperité (etenim hoc notare non est
sine emolumento eorum quæ ad præsens institutum spectant)
equini quidam medici proferant illud vulgatum. Non qualitas, sed
quantitas. Cum ad eorum propositum oppositum totum proferri deboat.
Esto. n. quod qualitas tantæ virtutis non sit infra tantam
quantitatem, & in multa quantitate multa qualitas conseruetur:
nunquam tamen actiuitas refferri debet ad molem, totúmque
illud quod est pertinens ad rationem materiæ, extensio.
n. ipsa ordinata est [ipsis etiam indicibus] ad continentiam:
qualitatis, atque formæ. Ferri id tamen potest si ab Apotecariis
eorum dictum fuerit: quia recipiunt precium iuxta quantitatem
quæ est in ponderibus, numeris, & mensuris, quidquid
sit de qualitate simplicium, pharmacorum & aliorum confectorum;
& idcirco, vt existimo, quidam ex eis in suo insigni notatum
habebat in nostra patria. NON QVALITAS SED QVANTITAS. quamuis.
n. constaret eum hæc retulisse ad porcum depictum de quo
non quæritur sicut de equo, an concinnos habeat oculos,
parvas auriculas, contractam ceruicem, latum pectus, minacem frontem,
os arrectum, crura soluta, & id genus alia, sed duntaxat an
sit latus longus atque pinguis, id tamen non minus conuenienter
subinde poterat á porco ad id quod erat intus in apotheca
referri. NON QVALITAS SED QVANTITAS, vtpoté pia mater,
quæ dotauit filias & doctorauit filium.
Adunatio uero & immutatio, licet sint duo actus: simul tamen
fiunt. Immutando enim fit adunatio; adunando fit imrnutatio. Horum
rationem ita aperimus. Dixit Heraclitus, Si omnia entia fumus
fierent: nares omnia discernerent. Dicamus crassius. Si omnia
præter Vulpeni in gallinaceos conuerterentur frustra non
esuriret vulpes, omnia per vulpem essent vorabilia. De potentibus
omnia suo modo conuertere, vnum est hominis phantasia: de potentibus
omnia suo modo vorare, & degustare vnum est hominis cogitatiua.
Tale conuersionis genus potent attingere (non sine cogitationis
actu) phantasia; vt omnia memorabilia potenter reddat non absque
phantasiæ actu cogitatiua. At inquies oportebit phantasiam
conuertere omnia aut in vnam speciem, aut in plures: si conuertat
& reformet in vnam; iam non erit multorum memoria, sed vnius:
si quippé omnia conuertantur in ouem: iam lupus non multiplicabit
comestibilium speciem vt dici possit præter vnum quippiam
illi esse comestibile. Si conuertat reformétque in plures
species: aut finitas, aut infinitas si finitas: aut determinatas
& istas cognoscere & aut determinare opportet; aut indeterminatas,
& ita erimus in eodem in quo sumus. Infinita vero tentare
stultum est. Scire igitur oportet conuersionem non ita fiendam
vt substantialis diuersitas destruatur; nec vt accidentia vnius
cuiusque rei propria tollantur: Sed vt diuersa atque omnia ita
vna illis applicita adueniente forma, afficiantur modo suo: vt
vnam ab vno, & per vnum memorabilis subeant rationem: Sic
omnia lupus iste ingurgitabit vt vnum: si omnes substantiæ
& quæ inmediate consequuntur eas vnius generis accidentium
indumenta subibunt.
Sicut ad eandem vocalem in centro circuli innumera si esse, &
imaginari possint elementa relata; (non ablato quod corum singula
suam diuersitatem retineant) omnia vnius sonantiæ modum
subeunt: imo tantum abest vt per vocalis applicationem subcludant
suam essetiæ ab aliis diuersitatem: vt per illam magis eadem
insinuare valeant. Sic & vni spiritui pluribus appositis organis
diuersæ pro eorum propria ratione producuntur voces. Quid
ergo est quod disperans non disponaris, & quasi accingaris
ad aliquam de innumeris possibilibus tibi speciem comparandam;
in phantasiæ & cogitatiuæ conterminio situandam:
qua vniuersa sicut in libro spectabilitatem, ita & in anima
memorabilitatem induant? Hoc est quod tuæ relinquimus industriæ
ô quicunque es ingeniose. Intueare quid præstiterit
modus inventionis Pan Archadiæ Dei cum primus calamos coniunxit
agrestes: hæc quæ diuersis iam acta ingeniis non facile
olim consonare solebant: iam vnico eiusdem spiritu, in vnum quasi
imparibus compactum cicutis in missorum, ablatam dispersionem,
adunionemque factam, quam commode præstat vnus.
Pro hoc quod ad ordinationem attinet, vulgatæ sunt (licet
ad rem minus & modicum relatæ) propositiones ab ista
pendentes, quæ consideratis iis quæ per nos extant
enucleata melius vsuuenire possunt. Principaliter ergo contingere
dicitur reminiscentia, cum motus iste huic motui de necessitate
succedit, vel motum istum hic motus concomitatur: siue id sit
locali, siue temporali, siue rationali, siue naturali, siue artificiali,
siue quomodocunque aliter positiua concomitantia, atque vnius
post alterum successione. Ad quem sané modum, progredimur
á memoria niuis ad memoriam hiemis; Hinc ad eam quæ
frigoris. Hinc ad eam quæ antiperistasis: Hinc ad eam quæ
intendentiæ caloris in stomacho: Inde ad eam quæ potentis
digestionis; Ab hac in appetitum, & viuacius nutrimentum;
robur, & exercitium; & ita deinceps in hoc. In aliis omnibus
similiter. Si quid vero habet naturam carentem ordine: ad aliud
ordinatum referatur: atque innitatur: quod quidem semper esse
debet aliquod sensibile: quamobrem non temeré á
ratiocinativo philosopho dicitur ordinem propria natura sensibilium
esse: & non cognoscit ipsum extra margines naturæ. Vnde
si quæras ab illo quid est ordo? est inquiet progressus
rei secundum viam naturæ. Quid est ordinis carentia exitus
inquiet á via naturæ. Hæc sunt quæ de
organo, & ad organum scrutinium pertinentia volumus esse dicta:
quæ si attentius contemplaberis; nihil est quod ne ad vlteriora
progrediaris impediat: ex iis. n. remoueris ab eo, quod ad consequentes
actus occlusum faciebat iter. Et certé facere non potuimus;
ne sub titulo theorices sufficienter apponeremus ea, quæ
per so ipsa praxim complere valeant.
Age iam ad operandi formam transeamus insinuandam. Tanquam præludiis agentes, ab elementorum simpliciorúmque notitia, ad compositi integri, atque perfecti considerationem deueniamus.
Primum igitur ad eorum similitudinem qui prius manum paginæ
docent admouere quam oculi ad inscriptos caractheres coniiciantur:
proponimus ante apparanda subiecta quorum præcesserit memoria:
vt ipsorum virtus & efficacia discooperiatur hunc in modum.
Sumatur subiectum commune idque primo in partes eius maiores distribuatur,
quæ ex instituto saltem operantis sibi succedere debeant:
quæ partes maiores, subiecta magis propria superius sunt
appellata. Hinc ad subdiuisionem procedatur; vt partes istæ
ad inuicem finiri, & ordinatæ sibi inuicem succedere
perceptæ, in loco contiguitatis veræ, vel positiuæ
describant sibi alias partes, quæ subiecta propriissima
indiuiduáque sunt: quæ multiplicari debent iuxta
rationem latitudinis subiectorum magis propriorum, & commodum
occurrentium sedium adiiciendorum.
Quibus ita dispositis & prompté memoriter habitis adsit
cathalogus diuersarum rerum sensibilium, quæ primo numero
sint viginti & quinque, deinde quinquaginta, mox centum: vt
gradatim exercitationis beneficio exoptata comparetur disciplina;
cum hoc quod optimé videbitur quomadmodum ea quorum ordo
naturlem memoriam suggeret: merito subiectorum quibus distributa
sunt & applicata; ordinate tibi non minus quam si in pagina
essent exarata occurrent: vt ab vltimo ad primum eadem facilitate
possis incedere; qua á primo ad vltimum accedebas. Item
& quomodo libet ordinem referendorum inuertere; ad hoc ipsa
locorum sensibilitate conferente.
Proinde visa subiectorum efficacia ad adiectorum rationem transeamus
quibus non tanquam leui fragilique fundamento naturalis innittitur
memoria. Adest ergo duplicis generis memoria, terminorum videlicet
atque rerum: quarum hæc simpliciter admittit necessitatem:
illa veró in aliquo quodam genere, vel in eo quod per ipsam
acui creditur memoratiua facultas ad propriæ functionis
expeditionem: grauiora. n. passi minorem difficultatem & arduitatem
non sentire consueuimus: vel quia alicuius facultatis fert consuetudo,
cum occurrentia propositi atque sententiæ in initialium
verborum expressionem requirere, vel quia rebus accidit vnicum
propriumque nancisci nomen idque non satis in promptu, vt sunt
herbaram, arborum, mineralium, seminum & id genus aliorum,
quorum conceptum habere minimé sufficit: vel tandem quia
sæpe sese offert occasio proferendi verba, quorum minimé
rationem habemus.
De generibus quibus res ipsæ adiiciuntur, explicantur, séque
inuicem insinuant: alibi declarabimus. Pro genere autem istius
facultatis satis tibi apertum iter ex antedictis: necnon habes
optimam magistram atque ducem tum intrinsecam, tum extrinsecam
naturam, quæ te per rationem insitam & obiecta præsentia
semper illuminat.
Modorum quoque quibus termini adiiciuntur plurimi, & innumeri
occurrere tibi poterunt dummodo fueris in agitatione Clauis rnagnæ
peritus (illa quippe fons est omnium inuentionum) eos qui nobis
commodiores visi sunt in diuersis locis diuersos explicarnus.
Modum vnicum quo ad nostra vsque tempora vsi sunt antiqui prorsus
contemnimus, quia laboriosus est multámque requirit exercitationem,
nec certæ est ab omnibus assequutionis.
Perstrinximus igitur intrinsecæ lectionis latitudinem illam
& longitudinem compressimus: iis. n. oculum phantasiæ
disgregantibus atque distrahentibus, maius causabatur negocium,
quod artis difficultate exercitationísque prolixitate,
dignioribus intenta negociis ingenia repellebat. Quid. n? indiuiduo
subiecto per vnicum adiectum vnicum tantum (vt in pluribus) committere
licebat elementum, quippe cum innumerabiles habeantur combinationum
& compositionum differentiæ. Qua de re qui primus apparet
hanc artem transtulisse á Græcis ad Latinos: deridet
Græcorum quorundam studium verborum imagines conscribere
volentium, atque ita eas sibi parare, vt cum opportunæ fuorint
in inquirendo tempus non consumetur. Videbat. n. verborum infinitam
esse multitudinem, ideoque ridiculum esse illam persequi velle.
Atqui nobis non solum possibile sed & facile compertum est
posse apparatas haberi imagines, quibus singulis quibusque locis
cuiuscumque generis terminos integros apponam, idque pluribus
modis, vt in pluribus tractatibus ad diuersas ordinatis intentiones
manifestamus: In presentiarum vero per hunc qui sequitur proponatur
modum.
Ad ordinatam parandam exercitationem: primò elementorum
prompta habeatur conceptio: elementorum inquam illis adiectibilibus
explicabilium, quæ ad omnes producendas actiones nec-non
ad passiones omnes recipiendas sunt aptissima.
Ex iis ergo triginta tuæ notitiæ melius inhærentes
ad triginta elementorum expressionem faciendam eligantur: quæ
completum reddunt numerum, eorum quæ diuersis inseruiunt
in tribus idiomatibus pronunciationum differentus: neque. n. necessarium
est triplex instituere elementarium, cum A ipsum equiualeat ipsi
a [alpha] & [aleph] B. ipsi
b [beta] & [beth]. similiter &
alia multa aliis. Vbi vero super nostri generis elementa sunt
Græca vt y w q
[psi omega theta] & vltra hæc & illa,
sunt Hebræa: propriis sunt notata caracteribus. Et ita vnum
simplex elementarium deseruit tribus linguis & iis quæ
illis sunt subalternatæ.
Triginta igitur adiecta promptitudine citra omnem dilationein
possibili tuæ se offerant phantasiæ, dum alius vel
tu te intentes ad prompté respondendum quid pro singulis
elementis ordinate, regressiué, & progressiué,
item & inordinaté propositis habeatur.
Quo quidem peracto, ad tribuendum singulis singulas appropriatas
operationes procedatur: quæ omnes sint ad oculum sensibiles;
quæque non sine corporis motu prosequantur. Tu prout tibi
commodius videbitur ordinabis atque statues: nos interim eiusmodi
sub typis proponemus Agentes & actiones.
Lycas in conuiuium | AA |
Deucalion in lapides. | BB |
Apollo in pythonem | CC |
Argus in bouem | DD |
Arcas in Caliston | EE |
Cadmus in satos dentes | FF |
Semele in partum | GG |
Echo in Narcissum | HH |
Tyrrhenus nauta in Baccum puerum | II |
Pyramus in Ensethe | KK |
Mineis in lanificium | LL |
Perseus in caput Medusæ | MM |
Athlas in coelum | NN |
Pluto in Proserpinam | OO |
Cyane in stagnum | PP |
Arachnes in telam | |
Neptunus in equum | RR |
Pallas in oliuam | SS |
Iason in Tauros | TT |
Medæa in cacabum Esonis | VV |
Theseus in Scyronem | XX |
Filia Nisi in paternum crinem | YY |
Dedalus in alarum structuram | ZZ |
Hercules in Antheum | yy [psi psi] |
Orphæus in lyram | jj [phi phi] |
Cicones in Orphæum | ww [omega omega] |
Esacus in precipitium | qq [theta theta] |
Mennonis in sepulturam | òò [`ayin `ayin] |
Arion in delphines | öö [sadhe sadhe] |
Glaucus in herbam. | ùù [shin shin] |
In quibus non requiritur necessarió primum nominis agentis
vel actionis elementum; idem esse cum illo cuius est expressiuum:
sufficit enim ambo hæc determinato huic significando esse
adscripta.
Quibus foeliciter succedentibus ad vlteriorem fiat progressus operationem. Placeat inquam homini & hominis actioni addicere instrumentum vel insigne non quidem quod ad illius tantum referri debeat actionem, sed quod sit omnibus vt fieri potest adaptabile vel saltem omnibus in operibus obeundis compatibile. Non. n. ideo fixæ figurantur hæ rotæ vt maneant perpetuo: sed vt vnius adiecti appropriata nostræ figantur memoriæ: vt cum huc, illucque prodeunt: semper atque statim referri possint ad illum (vt in vlterioribus patebit) ad quem præsentia sunt ordinata. Habet ergo Lycas cathenam, Deucalion vittam, Apollo baltheum, Argus caputium, Arcas peram, Cadmus antesinale, Semele suppositam sedem, & ita deinceps alij alia, quæ licet singulis sint propria: sunt tamen pro viribus omnibus appropriabilia quod quidem magis est curandum. Ratio. n. praxis vltimæ atque profectio; rationi praxis initialis est præferenda.
Rotam igitur secundo immobilem intra duas alias immobiles pro
appropriatis duobus: quæ ad hominem referuntur constanter
nanciscendis collocato: quatenus perpetuo naturam elementorum
vbicumque ponantur, & quomodocumque disponantur præsentare
queant. Rotæ fixæ mentis oculo conspiciendæ
sunt huiusmodi.
A | Lycas | A | in conuiuium | A | cathenatus |
B | Deucalion | B | in lapides | B | vittatus |
C | Apollo | C | in Pythonem | C | Baltheatus |
D | Argus | D | in bouis custod. | D | caputiatus |
E | Arcas | E | in Calistum | E | peratus. |
Similis de aliis esto institutio, ordinatio, & iudicium. Vbi
vero ad tertij elementi significationem instrumentum addere contigerit
(quamuis hoc minus commodum sese offerat, accidit enim actionem
appropriatam, vel contingentem non pati in manu tale appositum)
ipsum pro commoditate imaginetur aliquo adiectum vel alligatum
vel interiectum pacto, vt operationem Turbet, Adiuuet, & vel
Abiiciatur, Euertatur, Eximatur, Extricetur, Euacuetur, Ruat,
Incidat, vel quomodolibet aliter pro operis congruentia se habere
possit: Cæterum incomparabiliter conuenientius est insignire:
quippé cum sine vlla difficultate insignia possint ad omnes
referri & applicari.
Consulto plané industriæ tuæ committere placuit
inueniendas congruentes actiones, & organa, sine insignia,
sicut enim singulis peculiares determinatorum hominum sunt magis
notæ & celebres effigies: ita etiam (cum trahat sua
quemque voluptas) habent singuli quibus operibus instrumentis
& insigniis, sollicitentur magis, magisque in affectus concitentur.
In superioribus. n. Ianuæ memoriæ dicebantur affectus;
hósque potentiores, patentiores: ij vero nec iidem sunt,
neque ab iisdem emanant principiis in omnibus.
Author: Bruno, Giordano, 1548-1600.
Title: Ars Memoriae ('The Art of Memory') / by Giordano Bruno.
Edition: F. Tocco et al., eds.,
Jordani Bruni Nolani
opera latine conscriptapta publicis
sumptibus edita...
Published: Neapoli : D. Morano, 1879-91.
Description: 3 v : ill. ; 23 cm.
Subject Headings:
1. Metaphysics -- Early works to 1800.
2. Hermetism -- Early works to 1800.
3. Memory -- Early works to 1800.
4. Mnemonics -- Early works to 1850.
Other:
Bruno, Giordano, 1548-1600. Ars Memoriae, 1582.
Bruno, Giordano, 1548-1600. Opere Latine.
I. Title.
B783
193 B83.IF
V. II (i), pp. 56 ff.
Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | ars memoriae | Next | Timeline |