Twilit Grotto -- Writings of Bruno | Contents | Prev | reminis | Next | timeline |
This digital edition Copyright © 2001 by Joseph H. Peterson.
All rights reserved.
In this book Bruno further develops the mystical art of memory first seen in De Umbris Idearum.
Although published without date or place, this book is almost certainly the first of Bruno's works published in England, circa 1583. Aquilecchia has established the publisher as John Charleswood (cf. Studi de Filologia Italiana, XVIII, 1960, pp. 101 ff. and also Frances A. Yates, Giordano Bruno and the Hermetic Tradition, Chicago, 1964, p. 205 ff.)
Quibus adiectus est Sigillus Sigillorum, ad omnes animi operationes comparandas et earundem rationes habendas maxime conducens. Et non temere ars artium nuncupatur; hic enim facile invenies quidquid per logicam, metaphysicam, cabalam, naturalem magiam, artes magnas atque breves theorice inquiritur.
[a1v]
Procede, magne liber, quem non magnum
Reddit conferta densitas voluminum.
Nusquam contemnens pauperum tuguria
Divertito ad superbas fores principum.
Tu non minister cruentorum numinum
Cunctis sedati fructus gerens animi,
Nulli abigendus, acceptandus omnibus
Praeterquam diris geniis misanthropon,
Incede tutus et in oras Hesperi,
Oppositique in partes perge Bosphori,
Extremosque axis mundi inversi cardines.
Officiosum cunctis, nulli noxium,
Cum sensus lassus abiget ensiferos,
Non te repellet mundus sero sapiens.
[a2r]
Domino Mawisserio, equiti aurato, inter
nobiles domesticos regis uni, quinquaginta
equitum gravis armaturae capitaneo,
privati consilii consiliario,
gubernatori urbis et arcis sancti
Desiderii, legato christianissimi
regis apud serenissimam
Angliae Reginam.
Musarum partus iste non ignobilis, in tua celeberrima
aula editus, tibi illustrissime domine sacratur, ut qui
mihi debent, Musis debere; qui Musis debent, et tibi earundem
perpetuo fautori et protectori devinctos esse cognoscant.
Ipsae etenim quibus omne solum patria, ne alicubi
haberentur peregrinae seque extraneas esse [a2v] comperirent,
per Italum alumnum, in seposita Britannia, Gallicum,
ipsumque regium, hospitium repperere. Vale, illumque satis
tibi alligatum scias, cui Angliam in Italiam, Londinum in
Nolam, totoque orbe seiunctam domum in domesticos lares
convertisti.
[a3r]
Philotheus Iordanus Brunus Nolanus magis laboratae
theologiae doctor, purioris et innocuae sapientiae professor,
in praecipuis Europas academiis notus, probatus et
honorifice exceptus philosophus, nullibi praeterquam apud
barbaros et ignobiles peregrinus, dormitantium animorum
excubitor, praesumtuosae et recalcitrantis ignorantiae
domitor, qui in actibus universis generalem philanthropiam
protestatur, qui non magis Italum quam Britannum, marem
quam feminam, mitratum quam coronatum, togatum
quam armatum, cucullatum hominem quam sine cuculla
virum, sed illum cuius pacatior, [a3v] civilior, fidelior et utilior
est conversatio diligit, qui non ad perunctum caput, signatum
frontem, ablutas manus et circumcisum penem,
sed (ubi veri hominis faciem licet intueri) ad animum
ingeniique culturam maxime respicit, quem stultitiae propagatores
et hypocritumculi detestantur, quem probi et studiosi
diligunt, et cui nobiliora plaudunt ingenia, excellentissimo
clarissimoque Oxoniensis academiae procancellario,
una cum praecipuis eiusdem universitatis, salutem plurimam
dicit.
Extant, praestantissimi domini, qui cum satis perspectum habeant, quod et nos non negamus, sapientiam huius mundi stultitiam esse apud Deum, speculativas omnes disciplinas abhorrentes, nihil student. Cum satis receptum sit apud eosdem opera iustitiae nostrae esse veluti menstruata, et per illa neminem coram Deo iustificari, nihil boni faciunt. Interea tamen ne improbi et ignorantes habeantur, repente sine studio docti efficiuntur , iuxta illud 'Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.' Item sine propriis bonis [a4r] actibus probi redduntur, iuxta illud 'Tu es iustitia mea, o Domine.' Facinorissimi quoque in sanctos, mundos atque puros transformantur, iuxta illud 'Candidi facti sunt in sanguine agni.' Stulti tandem, ignobilissimi et infames nullum sibi praeferunt nobilitatis genus, iuxta illud 'Vos estis genus Dei electum et regale sacerdotium.' Tales sane parvulos, iustos, puros, candidos, electos, reges, sacerdotes et semideos, qui nostram simplicitatem ad animi centrum usque confodere valerent, magis ipsa morte formido; ideo ne eiuscemodi genus aliquo in me aequo et iure congrediatur, illud coram excellentia vestra protestor, quod dum adinventionum nostrarum fructus adferentes, utillimas omnibus animi functionibus praeceptiones adducimus, ubi pro earundem ratione atque praxi comparanda ad Pythagorae, Parmenidis, Anaxagorae meliorumque philosophorum sententias probandas vel ad proprias novasque positiones adducendas dilabi videbimur, si haec comuni probataeque fidei obstare videantur, ea ipsa a nobis non tanquam absolute vera, sed ut sensui nostraeque rationi magis consona, id saltem [a4v] minus altera contradictionis parte absona, prolata intelligant. Illudque in memoriam revocent, nos haud tantum de propria scientia praesumere, quantum commotos esse ab amore manifestandae imbecillitatis vulgatae philosophiae absolute credita tamquam demonstrative probata obtrudentis, et per discussiones nostras (si illud a Diis dabitur) appareat, quantum regulato sensui respondeant, veritatique substantiae rerum consonent, quae a plebeiorum philosophorum garriente multitudine tamquam a sensu aliena sunt improbata. Interim nolim ut quemadmodum tempore diluvii asinorum stercora malis aureis dixerunt 'Nos quoque poma natamus,' ita nunc cuilibet stulto et asino liceat in nostras positiones hic vel alibi, hoc vel alio modo prolatas obrudere; sed si qui eius sunt tituli, dignitatis vel sufficientiae, ut nostro congressu aliqua ratione non habeantur indigni, et quibus sine conditionis nostrae dedecore respondere possimus, hominem promptissimum et paratissimum, per quem pondus virium suarum valeant experiri, comperient.
Valete.
[1r]
Habes, illustrissime et excellentissime Domine, Sigillorum
30. congeriem, quibus ad trutinam redactis inquisitio,
inventio et retentio affabre succedere valeant.
Campus est primus sigillus. Hic ex illis speciebus confletur
oportet, quarum simulacra in phantasticae facultatis
amplissimo sinu ideo continentur, ut iacta intentionum
et phantasiabilium universorum semina in exoptatam messem
promoveant. Hunc etiam, quo nobis maxime subsit
officiosus, in eas distributum esse voluimus partes, quae
sensibiles, mediocris dimensionis, non excellentis nec diminutae
perspicuitatis, diversae, differentes, ordinatae,
congruentibus sepositae seiunctaeque intervallis, ad humanorum
brachiorum elevatorum altitudinem et extentorum
amplitudinem, adiectivatae animataeve, exquisitarum
[1v] formarum numero adcommodatae, iterum iterumque lustratae
existant. Non vulgari tibi praesto erit emolumento,
si affabre ipsum divisionum portionibus distributum concipias.
Sic Thalmutista Solymam in quattuor latera orientis,
aquilonis, austri et occidentis divisam, primo eiusdem
laterum singula ad duodenarium multiplicanda numerum,
in tres patriarcharum nominibus insignitas portas subdividit,
moxque in atria duodecim, quorum singula domorum
duodenarium complectuntur, quarum singulae quattuor
constant ordinibus, quorum quique duodecim ad summum
referunt cubilia, quae tandem vel quattuor angulos, vel
etiam in quattuor mediantibus lateribus intersituata recipiant,
certo ingressum facit ordine.
Quo caeli imaginum series insculpatur et ordo, sphaera
primum in quattuor circumferentiales angulos rectos duobus
se circulis magnis intersecantibus divisa, totidem
distinctas aequales offeret portiones, quarum quaeque perquisiti,
inventi atque retinendi locum situmque ponit ob
oculos. Quod si quadrantum singulos in geminas libeat subsecare
partes, omni procul dubio divisionis multiplicato
opere fiet ut minus in proposito principaliore gravere.
Ipsa quidem tribus magnis circulis se ad angulos rectos
[2r] inter secantibus delineata occurrens, octo circumferentialium
triangulorum spacia suppeditabit aequalis, in quibus
tu postea quid ad cuiusque basim, quid ad conum, quid ad
laterum quaeque positum sit, per dextri, sinistri, superni
infernique differentias contemplabere.
Ordinate querenti per patrem ordinem proles inventio
inventique retentio suppeditatur. Ne qua vero partes
dissolutione desiliant, et quo ex unius adeptione alterius
proxime consequentis adeptio prodeat, ita in se se complectentes
cyclos commigrabunt, ut antecedentis in cauda caput
explicetur consequentis. Sit id, ut fieri potest, in elementorum
consequentia manifestum: AB. BC. CD. DE.
EF. FG. GH. HI. IK. KL.
Si ea ratione simplices conceptus aggregaris, ut in
ramos, ramusculos, frondes, flores fructusque repullulent,
nihil prorsus interesse videtur, si uti catenam, sive uti
arboris stipitem conceperis. [2r] Eius progressum et usum
coordinata, ut vides, insinuent elementa.
L l K l l k I k l l k i H i k l l k i h G h i k l l k i h g F g h i k l l k i h g f E f g h i k l l k i h g f e D e f g h i k l l k i h g f e d C d e f g h i k l --------------------------------- B A -----
Coëunt plurimae arbores in sylvam, porro haec
connexionem quidem partium retinet; homogeneam vero
univocamque illarum seriem, ni transplantatae in proprios
specierum distinctarum ordines digerantur, non admittit;
ac. cf. fg. gm. mk. kb. bd. dh. hf. fl. li. Deinde in alia
plaga aliter: bf. fk. km. Et deinceps similiter in diversis
aliisque plagis diversimode et aliter (catena in arborem et
arbore in silvam commigrantibus) ordinabu8ntur.
Scala haud alio quam praesenti elementarii gradatione hactenus inspecta sit.
AB. bc. cd. de. ef. fg. gh. hi. ik. kl. AC. cd. de. ef. fg. gh. hi. ik. kl. AD. de. ef. fg. gh. hi. ik. kl. AE. ef. fg. gh. hi. ik. kl. AF. fg. gh. hi. ik. kl. AG. gh. hi. ik. kl. AH. hi. ik. kl. AI. ik. kl. AK. kl. AL. ---------------------------------------
Ut modo in hunc, modo in illum intendentes ordinem,
hic arbori per catenam, vel catenae per arborem, per
campum, perque haec caeteraque caeteris, omniaque omnibus
adcurramus, rationabilis multiplexque causa nimirum
efficiet. Innumerabilibus siquidem modis dum haec
illis, aliaque aliis succedunt, inque certam disponuntur
speciem atque continuantur, per plures universosve sigillos
tua te solertia poteris ad concupita captanda promovere.
[3v]
Certus agricola si campum cuius est dominus non destituat,
vix unquam tua te fallet expectatio. Animam ratiocinantis
perpetuo unitam proprio subiecto, pro diversarum
formarum adventantium occasione diversimodo se
gerentem, adque specierum quarumcumque productionem
convertibilem, longeque vivacius quam alibi institutum
adiectivum subiectum rerum nobis subministrantem occursum,
agricolam appello.
Per ordinatum elementorum combinatorium tabula
perfici etiam aliis consueverat, dum ab abstracto ad accusatorem,
ad adversarium, ad aëreum, ad afflictum, ad
agglomerantem, ad aheneum, ad Ayrolanum, ad altum, ad
Amblartum, ad anthropophagum, caeterosque per filum
sibi succedentes, suis casibus atque gestis significatores,
fieret accessio. Hic abstractus virentem complexus arborem,
adversarius dolore affectus, agglomerator congregans, diversa
mihi per ordinem insinuarunt accidentia.
[4r]
AF | ab. eb. ib. ob. ub. ba. be. bi. bo. bu. BG | ac. ec. ic. oc. uc. ca. ce. ci. co. cu. CH | ad. ed. id. od. ud. da. de. di. do. du. DI | ae. ee. ie. oe. ue. ea. ee. ei. eo. eu. EK | af. ef. if. of. uf. fa. fe. fi. fo. fu. ---------------------------------------------------
Compaginator est qui distinctos campos atriave, ceu
folia quaedam segregata seorsumque posita, artificioso quodam
nexu consuit, quod tunc sane praestat, cum agricolam
vel aliud adiectivum aliamve utcumque formam, quae subiecti
communis unius erat extremum, alterius ubicumque
positi (pro voto) principii indicem efficiat.
Ideo vexillum dicimus, quia pro exigentia vocis aut rei,
ad idem referendum multos paucosve, plures paucioresvo
valebis intelligere atque destinare. Hinc non unus tibi inserviat
Plato, Aristoteles et Diogenes, neque unus adsit
Pyrrhonianus, Cynicus et Epicureus, sed affines, similes
proportionalesque multi.
Suis cum insigniis atque circumstantus astrictas imagines
in subiecti partibus plurimis, in quibus [4v] quippiam
inscribere possit ratiocinantis animus, apposui. Sic mihi
Teucri Babylonici imagines centum trium millium propositorum
suppeditant lectionem.
In proprias sedes subiectum commune atque totale
distinxi, quae quidem easdem in sua domo perpetuo immorantes
imagines quasdam retineant, quo diversorum peregrinantium
attactu diversimode sonent. Ibi forma subiecto
adveniens penes locales situalesque differentias, nec
non per varias partes et secundum varias habitudines considerato,
consistentia per subsistentia quinque multiplicare
faciet elementa; vel si subsistentis ibi perstare libeat elementi
notam, fiet ut elementum quintuplex per caeterorum
elementorum signa formationem concupitam recipiat.
Quod Phidias in verbis praestitit, in intentionibus perque
intentiones notatis rebus Daedalus exerceat. Organa
igitur utensiliaque plurima institui, quibus, in quibus, per
quae, ad quae et circa quae, vel per catenam, vel per
arborem, vel per campum, vel per aliud quippiam ordinibus
occurrentia certis, de instrumentorum centenario [5r]
operum eliciat centeniarium, et de eorum numero caeterorum
quorumlibet numerum consequenter.
Inspexi atria quinque, de quorum primo prodlibat
homo, qui in secundo de capiti adaptabilibus unum eligebat
de pluribus, in tertio de inducmentis corporis unum,
in quarto determinatam sibi perscribebat operationem, in
quinto certum de pluribus casum perpetiebatur, in sexto
quemdam de multis adsistentibus hominem determinabat,
in septimo puerum, foeminam vel brutumi ad opus quoquo
pacto concurrens sortiebatur; quae quidem omnia, vel simpliciter
vel Phidiae operibus complexe capta, ad quantumlibet
multipartitas atque varias referendas complexiones
(et si libeat quandoque conceptus) conferunt.
Inter omnia, quid melius numero suppeditabit omnia? Non modo ex ipso, sed et ipse est intelligendi modus; ipse omnia includit proportionabilia; ipsum in omnibus et in ipso omnia licet contemplari; hic substantia quaedam rerumque [5v] primum exemplar est Pythagorae; hic in praesentiarum non ordinem conceptandorum retinendorumque modo, sed et (si phantasiabilis effingatur) ipsas retentas atque numeratas obiectare valebit ordinatorum formas. Adsumat igitur diversam pro decadum diversitate materiam, ut primam decadem det linum, secundam lana, tertiam corium, quartam lignum, quintam lapis, sextam crystallus, septimam ferrum, octavam aes, nonam argentum, decimam aurum. Adsumat etiam differentes (pro diversorum digitorum in decadibus diversitate) formas, ut columna unitatem, porticus dualitatem, tripes trinitatem, arca quaternitatem, sedes quinarium, mensa senarium, altare septenarium, lectus octonarium, patibulum novenarium, arbor denarium adferat. Aliis pariter pluribusque materiis atque formis, eodem similique pacto diversificatis, in innumerum numerata tibi extendere poteris subiecta.
Lineus | 3. | Crystallinus | 53. | |
Laneus | 13. | Ferreus | 63. | |
TRIPES | Coriaceus | 23. | Aeneus | 73. |
Ligneus | 33. | Argenteus | 83. | |
Lapideus | 43. | Aureus | 93. |
[6r]
Nolani primam, Parthenopaei secundam, tertiam Capuani,
Salernitani quartam mihi centuriam conflavere; dum
in primam de singulis centuriis decadem perceptos amicos,
in secundam imaginatos verosve fratres, in tertiam consiliarios,
in quartam servos, in quintam pueros, in sextam
gubernatores, in septimam doctores, in octavam concionatores,
in nonam adversarios, in decimam condiscipulos
convenire conciperem. Huiuscemodi mihi rerum significandarum
subiecta, nunc quidem hic, nunc vero ibi, nunc
haec, nunc vero illae, dispositione, motu, actu, habitu atque
circumstantiis informata (eorum me nullatenus ordine
praetereunte) pro exigentia dilatandi, amplificandi, distribuendi
multiplicandique propositi venere in usum.
Quandoque dum ad latera quattuor stellarum primae magnitudinis, aliis secundae magnitudinis quattuor appositis, eâdem forma tertiae magnitudinis quattuor accessissent, quaternarium mihi primo migrabat in duodenarium, secundo duodenarium in 48narium extendabatur, tertio 48narium in 192narium amplificatum universae descriptioni deservisset, ulteriora pari adtentassem serie.
[6v]
Habet A circa se B et C, B habet D E, C habet E F,
D habet G H, E habet I K, F habet L M, G habet N O,
H habet P Q, I habet R S, K habet T V, L habet X Z,
M habet a b, N habet c d, O habet e f, P habet g h, Q
habet i k, P habet l m, S habet n o, T habet p q, V habet
r s, X habet t v, Z habet x z.
[7r]
Epigramma vel ode denarium mihi numeratum referebat. Ipsa in proprias distincta partes, primo sectionum libros, mox librorum capita, capitum subinde portiones insinuabant, dum universa generalisque materia ratiocinativos discursus, iique suas mihi promerent propositiones atque sententias, a quibus quid impedisset quominus ad incomplexos terminos fieret adcessio? ODI itaque primi, PROFANVM secundi, VULGVS tertii, ET ARCEO quarti, in tertia ipsa divisione, capitis intentionem patefaciebat, quibus sane intentionum signis cum elementorum vel primarum ex iisdem compositionum significata accommodarentur, facillimus ingenio ad ipsarum intentionum partes patuit aditus. Odii expresso indicio operarius per O significatus odisser, odissetque per D significatus didascalus, et per I notatus iracundus, vel unus alius de notatis iracundis, quorum modo hunc, modo alium (pro iisdem in eadem prima vel secunda vel tertia combinatione importunius repetitis elementis) in usum revocabam.
Solertera hic me reddidit quandoque urgens necessitas, ut vel elementa in composita migrare atque extendi, vel haec in illa perstringi contrahique permittorem. Sic enim membrana propositas minus sufficiens scripturae aliam sibi [7v] connecti requirit, vel se nimium capacem angustari decurtarique magis.
Formarum multiplicationem ita mihi quandoque comparabam, utpote cum semel mihi elementum vel combinatum per hominem mihi propositum significant, mox vel per eundem aliter aliterque insignitum, vel melius per operantem eiusdem nomenclaturae alium, aut foeminam aut brutum aut inanimatum quippiam (quod ad idem vel idem elementum figurandum significandumque fuerat ordinatum) ipsum subinde consequens aucupabar.
Hic iam cum res rebus connecterentur, ne quasi in
confusam corporis massam membra coalescerent, capita
quaeque numeris illustrando, insigniendo, veluti inter
cohortes, quae non suum modo, sed et suorum ordinem
efficacius referrent, prominentiora constitui.
Duarum praeceptionum connexione quam optime succedens
artificium adipisceris. Si inquam pro centum vel
mille patribus seu capitibus, cum suis natis, corporibus
atque membris distinguendis, centum animata subiecta
aliqua de praedictis serie in ordinem digesta praeappararis,
in quibus do quo ratio est habenda prosequutum negotium
intelligatur. Haec vel numeratoris numeros aut alterius
cuiusque ordines percurrentia, capita in membra, [8r] membraque
in proprios distribuent articulos. Quid enim?
Nonne si de centum hominibus successive singuli centum
diversificata lustraverint cubilia, decies tibi mille substernent
intentiones, quas si duplicare cupias sola totidem cubilium
additione, vel hominum multiplicatione perficies?
Nonne et in ipsis, sicuti materiae materiis subordinantur,
ita et hominibus homines tamquam servos vel amicos vel
successores, vel similibus relationibus domos domibus,
atriaque atriis subiicere valebis? Numquid non et haec
ultima percepta, ut variis ordine quodam subiecta casibus,
materiam tibi longe uberiorem et ad inquirendum et ad
inveniendum et ad retinendum suppeditabunt?
Non dabitur omnibus istam adire Corinthum. Unicam
in unico scientiam subiecto contemplabar. Eius enim quot
fuerant praecipuae partes, totidem praecipuae ordinabantur
formas, quotque secundariae partium portiones, totidem
primariis secundatiae formae adnectebantur. Ad instar igitur
artis, quae Cabalisticus auditus intitulatur, non
subiectorum, praedicatum utriusque generis et quaestionum
modo, sed et actionum et passionum, organorum, comitum,
principum et servorum certum mihi numerum comparabam.
Haecque erant per quas successive scientiarum et
aliarum facultatum particularia subiecta, tanquam per eadem
afficienda deducebam. [8v] Horum quidem signa per certa,
determinata inque ordinem digesta loca dum praesentarentur,
eorum significata pro nostro libito, eorumque ratione
meliore, ad alia atque alia conceptacula referebantur.
Quod si propositis in quibusdam materiae amplitudo subiectique
capacitas simplices formarum vicarias absorbuisset,
nos illas invicem commixtas, combinatas ad subiecti
expletionem repletionemque in innumerum etiam deduxissemus.
Ad varias domos varios referebam laborantes, eas inquam
domos, in quibus horti, horres, apothecae, hypocausta,
coquinae, in quibus olera, fruges, condimenta, balnea,
cibi praeparabantur atque potus. Hic etiam in angustiore
pro rei exigentia spatio cuique necessaria et ad quemque
conferentia promptius occurrebant. Haud tamen pro numeri
mensuraeque cuiusque ratione minime dissimulanda,
solertia studiosa non providente. Ibi vero seorsum ab aedibus
extabat atrium, ubi malesuada fames et turpis egestas,
luctus et ultrices posuere cubilia curae, quae quidem
omnia ideo per hortos et pomeria physicorum, magorum
circuitus et Daedaleas manuducehantur officinas, ut iisdem
proficua atque convenientia evellerent, decerperent, legerent,
caperent atque compararent. [9r] Sic enim talibus freti
muneribus, qui ripae ulterioris tenebantur amore, tristes
Stygis undas transvadantes, in fortunatos incolumitatis
campos appellebant.
Siquidem aleae nullus apud empiricum, fontem, speculum,
figurum caeteraque, nec in campo, nec in caelo,
nec in encycliis caeterisque locus vacat, machinati sumus
haec ulteriora, quae talibus valde videntur adcommodata,
quae nedum moram repetendarum sedium non patiuntur,
sed et in ordine proiicientium incerta, indefinita inconstantiaque
existunt. Ita igitur principio providebam, ut
proiectorem Pontificis, Mortis, Lemuris, Daemonis, Fortunae,
mitratus ungeret, falcigera feriret corniger pulsaret,
tibicen obtunderet, rota promeret; quae omnia aliis munita
functionibus in sequentibus concursibus in proiectores
afficerentur. Deine diversa diversis destinabantur conflictibus
triclinia, quorum singula quattuor animata continentia
subiecta, ex eorundem accidentibus quattuor colludentum
proiectiones adsignificarent, dum suis vicibus hic rex
spectrum collocat, senex cubat, mors emetit, regina comprimitur.
Ibi vero et alibi regina, mors, senex, rex atque
caeteri similiter adventant atque aliter. Nescio [9r] an minori
effectum fuerit sagacitate, ut decem vel plurium conflictuum
ordine Mors primo decalvans, 2. obcaecans, 3. edentans,
4. suffocans, 5. iugulans, 6. confodiens, 7. eviscerans,
8. castrans, 9. manus amputans, 10. prosternens inducatur;
Fortuna primo coronet, 2. clarificet, 3. propinet, 4. intorqueat,
5. inauret, 6. palliet, 7. infarciet, 8. connubat, 9. annulet,
10. insoliet; caeterique simili propria compleant ordine
denaria.
Erat mundanae aeternitatis figura, circumgyrantis terrae
typus, duorum sibi ultro citroque obsistentium principiorum
nota, caeteraeque complexarum intentionum quamplurimae
delineationes atque descriptiones. Harum cum
singulas inspexissem, in campum vel centurionem vel aliud
quippiam, in quo adversantum collimantium iaculis minime
deperdendis obiicerentur, referebam. Adversus ergo
terrae vertiginem erat quod 'Oceanum interea surgens
aurora reliquit'; pugnabat contra animae inmortalitatem,
quod 'Formosum pastor Corydon ardebat Alexin.' Ibi
Oceanum magnitudinis, Interea naturalis facultatis,
Surgens lunaris symboli, Aurora veligeras remitaeque
ratis, Reliquit indigentiae medium referebant; hic Formosum
instabilem continuoque variabilem concipiebam,
Pastor se mihi dissolubilem obiectebat, Coridon corporeo
mancipatus aderat specimini, quod Ardebat contrariorum
exprimebat concursum, Alexin passiva materialisque
potentia obtinebat. Quandoque vero ubi iaculator
idem in plures diversasque veritatis turres argumentorum
tela intorqueret, invabat non in oppugnandorum castrorum,
sed impetentium arietum et volitantium iaculorum
ordinem respicere. Curabam ut in eodem campo ordinate
sui ictus suos sequerentur nunc in istud, nunc vero in
illud collineantes iaculatores. Hinc mundum aeternum referebat
quod Oceanum quattuor autem adventantium
telorum, primum quod Interea, secundum quod Surgens,
tertium quod Aurora, quartum quod Reliquit.
Iacula in animae immortalitatem caput metri succedentis
consequebantur.
Facile visa species cum figura formaque, quae circa
est, sensus interioris occurrit facultati, facillime vel possumus
locum certis destinare speciebus, vel certas locis
species ita addicere, ut cum fuerit opus, qualitatis eiusdem
ratio, de eiusdem ad determinatum locum relatione, designata
prodeat. Hinc evenit, ut sensibilibus speciebus effigiatos
numeros, omnibusque locis iuxta specierum pluralitatem
pluribus adscriptos experimur ab opere graviore
maxime naturalem relevare facultatem. [10v] Ut si in Rota,
quam Fortunae appellant, Itali ad denarium, Galli ad vigenarium,
Hispani ad trigenarium numerum referantur,
quorum particulares certis insigniis actibusve decadum
partes insinuent, etiam si non ut subsequens regulata
multiplicatione quattuor numerorum constet differentiis.
Circaea etenim manus, e regionibus varus varias simplicium
decerpit, evellit colligitque species.
[11r]
Decem communia subiecta potenti varietate formata
quandoque institui, quorum singula 24 vel plura vel pauciora
partialia complecterentur, ut haec ipsa primus perlustrans
peregrinus ita occurrentibus utensilibus se gereret
et afficeretur, ut me ad alicuius primi ordinis vel contemplationem
vel inquisitionem vel habitum promoveret. Pariter
secundi secundus, tertii tertius, et ita deinceps caeterorum
caeteri, quibus ad universa opera manus admoveritibus
non est adeo prolixum variumque propositum, quod
vel intentionum catena vel circumstantiarum appositione
vel socio seu vicario succedente non attingant, exaequent
vel exuperent. Hinc Aristoteles aliter in subiecta affectus
quam Plato fuerit, alia vel per se vel per comitem enunciabit.
Seaus item Physicus, secus Logicus, secus Metaphysicus
aderit. Quod si capitum significativa partialia subiecta
in proprias libeat resolvere portiones, hominem taliter affectum
vel agentem ad aliud subordinatarum mansionum
commune subiectum referas, in quo significativas impleat
functiones. Si vero et partitum exigas particulas, domum
domo, campum campo, theatrum theatro subordina, uti
Iuris periti libri in titulos, tituli in leges, leges in §§
resolvuntur.
[11v]
Peregrinatur Aristoteles per atrium primum.
A. B. C. D. E. F. G. H. I. K.
A. Ipsum deducitur per atrium secundum.
a. b. c. d. e. f. g. h. i. k.
a. ipsum commigrat per atrium tertium.
I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX. X.
I. discurrit per atrium quartum.
1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10.
Habes duo et viginti claustra atque templa, vice duorum et viginti elementorum, quorum singula 22 sedibus, quas recipiunt, totidem eademque dabunt eodem ordine, quae dabant elementa; a quibus, si ad 22 artes et artium singularum 22 gestus procedatur, trium quattuorve radicalium vires delitescent.
[12r]
A claustrum Regis. B claustrum principis. C claustrum ducis. D claustrum comitis. E claustrum praesidis. F claustrum iudicis. G claustrum consiliarii. H claustrum senioris. I claustrum actoris. K claustrum seeretarii. L claustriun satellis. |
M templum Pontificis. N templum sacerdotis. O templum prophetae. P templum doctoris. Q templum lectoris. R templum cantoris. S templum sacristae. T templum lampadarii V templum corbonarii X templum ostiarii. Z templum custodis. |
In claustro regis A sunt 21 reges, quorum B degtadatur
in principem, C in ducem, D in comitem, caeteri
similiter in caeteros. In ipso degunt aurifices uno actionis
genere, et 21 specialibus operibus. In claustro principis B
sunt 21 principes, quorum A exaltatur in regem, C exaltatur
in ducem, D degradatur in comitem, E in praesidem,
caeterique in caeteros. In claustro ducis C sunt 21 duces,
quorum A exaltatur in regem, B in principem, D in comitem
degradatur, caeterique similiter degradantur vel
mutantur. In ipso sunt impressores. In claustro comitis D
sunt 21 comites, quorum alii exaltantur, alii degradantur,
alii mutantur in templarios. In ipso sunt ferrarii 21 operationibus.
[12v] In claustro praesidis E cum 21 praesidibus
exaltatis, mutatis et degradatis sunt stabularii. Similiter
in claustro iudicis, in quo milites, in claustro consiliarii in
quo fullones; in claustro senioris, in quo bibliopolae, in
claustro actoris, in quo musici; in claustro secretarii, in
quo barbitonsores; in claustro satellitis, in quo crepidarii.
In claustro pontificis sunt 21 pontifices, quorum A mutatur
in regem, B in principem, C in ducem, caeterique in caeteros.
In ipso degunt cauponae cum 21 operibus. In templo
sacerdotis sunt 21 sacerdotes, quorum A exaltatur in
regem, B mutatur in principem, C in ducem, D in comitem,
aliique in alios. In ipso sunt pincernae. In templo
prophetae 21 prophetae, quorum A coronatur in regem, B
in principem etc. In ipso sunt laniones. Ita modo suo cogitandum
in templo doctoris, in quo pastores; in templo
lectoris, in quo agricolas; in templo cantoris, in quo olitores;
in templo sacristae, in quo lusersa; in templo corbonarii,
in quo magi; in templo lampadarii, in quo lictores;
in templo ostiarii, in quo pictores; in templo custodis, in
quo voluptuarii.
Tria haec combinationum genera proponuntur, quorum primum habet consistens elementum quod alterum persistens praecedit; [13r] secundum contrario se habet ordine; tertio est, in quo inter antecedens atque consequens adsistens liquidatum, vel illiquidatum medium persistens suscipitur aliud. Nulla quidem in primi secundique formatione difficultas apparet, in tertio vero taliter instituimus, ut quintuplici situs differentia quintuplex persistens medium in sequenti combinatorio captetur.
Bb. bc. bd. be. bf. bg. bi. bk. bl. bm. bn. bns. bnt. bp. br. bs. bt. bv. bx.
Cb. cc. cd. ce. cf. cg. ci. cl. cm. cn. cns. cnt. co. cp. cr. cs. ct. cv. cx.
Simile iudicium est de caeteris elementis combinandis; in operatione quoque quintuplici operis locali differentia providendum duximus, sicut primo combinatorio differentia triplex liquescentia LRN insinuabat.
Primi generis combinatorium in imaginatis 22 fratribus perficiebatur, quibus quintuplex adveniens differentia concomitans promebat elementum. Secundi generis combinatorium in imaginatis quinque amicis 22 qualitatibus vel circumstantiis adfecti secundum combinationis notabant elementum. Tertii generis primus ordo fiat de devinctis, 2. de aegrotis, 3. de claudis, 4. de caecis, 5. de barbiferis, 6. de signatis, 7. de atris, 8. de candidis, 9. de lividis, 10. de mundis, 11. de caelebibus, 12. de rivalibus, 13. [13v] de officiosis, 14. de gloriosis, quibus habetur signum prioris in combinatione elementi. Ad secundum vero combinationis elementum promptius habendum, ad A pertineant magri, ad B oves, ad C lunatici, ad D magi, ad E invidi, ad F fures, ad G gulosi, ad I iracundi, ad L superbi, ad M simulatores, ad N mercuriales, ad O libidinosi, ad R canini, ad S serpentini, ad T homicidiae, ad V ociosi, ad X castrati, ad Z tortyosi.
Combinatorium primum in negotiis hortensibus ruralibusque in quinque distributum genera versatur; aut enim circa olera, aut circa vineas, aut circa segetes, aut circa fructus, aut circa ligna perficitur; ut alia ad primum, alia ad secundum, alia ad tertium, alia ad quartum, alia ad quintum subsistens referantur.
Combinatorium secundum totidem supposita exigit pro totidem combinatoribus designandis. In quinque igitur genera distribuantur, ut haec quidem circa cibum, haec circa indumentum, ista circa ornatum, isthaec circa aedificia, illa circa aedificiorum versentur ornamenta.
Combinatorium tertium quattuordecim combinationum continet ordines, quarum prima versetur circa musicales actiones, 2. circa studiosas, 3. circa metalla, 4. in lapidem, 5. in merces, 6. in lusus, 7. in militiam, 8. in iudiciariam, 9. in sacrificia, 10. in medicinam, 11. in vecturam, 12. in latrocinia, 13. in magica, 14. in ligamenta.
Restat de duobus subsistentibus combinatorium:
[14r]
Aa | Ea | Ia | Oa | Ua |
Ae | Ee | Ie | Oe | Ue |
Ai | Ei | Ii | Oi | Ui |
Ao | Eo | Io | Oo | Uo |
Au | Eu | Iu | Ou | Uu |
Primi combinatorii hortensia negotia Ba. Ca. Da: seminum eductio, ventilabrum, cribrum, pulvis, semen, planta, fasciculus, lapis, canistrum, lympha, ligo, inneus, ascellus, uncini, scopa, linea, testa, flores. Vinitoris gesta Be. Ce. De: Plantatio, extirpatio, collectio, calcatio, pressio, occatio, putatio, vindemia, pali, fasces, frondes, corbes, utres, vinacia, faeces, asellus, utres, dolium, vinum. Frugum conditiones Bi. Ci. Di: satio, aratio, trituratio, eventilatio, area, falx, currus, manipulus, saccus, asinus, cribrum, vomis, excussorium, stimulus, iugum, aratrum. Arborum tractatio Bo. Co. Do: extirpatio, plantatio, putatio, insitio, incisio, coniugatio, lectio, axcussio, rigatio, subtensio, oneratio, exoneratio, sporta, lapis, fovea, fructus. Lignorum contrectatio Bu. Cu. Du: truncatio, sectio, decorticatio, serra, fascis, pyra, dola, securis, lectus, sedes, mensa, arca, solium, altare, columna, tabula, tabulatum.
Secundi combinatorii circa cibum sunt Ab. Ac. Ad: olla, sartago, cacabus, craticula, veru, patella, ignis, mensa, pincerna, pistor, pastillarius, vomens, [14v] frangens, comedens. Circa indumentum Eb. Ec. Ed: linum, filum, tela, vestis, tundit, mundat, filat, convolvit, orditur, texit, scindit, suit, expulverat, plicat, dilacerat, induit, exuit, cardinat. In corporis ornatum Ib. ic. id: manus, facies, caput, pedes, dorsum, barba, ungues, digiti, pecten, speculum, scopa. In aedificia Ob. Oc. Od: arena, lapis, calx, picus, marra, scalprum, scala, fulcrum, ruina, fundamentum, paries, tectum, trabs. In aedificiorum ornatum Ub. Uc. Ud: gypsum, color, frondes, tapeta, aurum, papyrus, puella.
Tertii combinatorii Musicus Bc: campana, nola, tympanum, cornu, cithara, testudo, lyra, tibia, crepitaculum, urceus, trenula. Studiosus Cb: compaginatio, scriptura, lectio, ordinatio, evolutio, mathesis, physis, grammatica, logica, rhetorica. Minerarius Db: tundit, cudit, limat, contundit, ignis, aqua, folles, folliculus, lima, incus, carbo. Lapidarius Fb: excavat, frangit, iacit, levigat, tingit, struit, concoquit, attollit, ordinat, scalpit, portat. Mercator Gb: olera, triticum, linum, pannum, vasa, oleum, cultri, panes, vina. Miles Id: lorica, hasta, ensis, pugio, catapulta, arcus, balista. Iudex Lb: apprehensic, examinatio, consilium, tortura, iudicium, manicae, compedes, flag., auricula, manus, laqueus, rota, ignis. Sacerdos Mb: orat, benedicit, accendit, lustrat, sacrificat, baptizat, exorcizat, excommunicat, communicat, caedit, offertorium, crux, idolum. Lusor Nb: paxilli, aleae, trochus, palus, saltus, lucta, pila, calculi, [saltus,] cursus. Medicus Pb: pulsus, sanguis, ignis, oleum, terra, pharmacum, [15r] extentio, cubatio, fricatio, expurgatio. Vector Qb: arca, dolium, lectus, lagena, corbis, currus, liber, senex, vetula, puer. Latro Rb: percutiens, nudans, feriens, torquens, puella, galerus, porcus, ovis, pallium, crumena. Magus Sb: signum, [thus,] nodus, holocaustum, imago, lemur, ignis, baculus, thus, lymphae lustrales, pentagonus. Pastor Tb: pera, baculus, lana, lac, lupus, ovis, canis, capra, bos, porcus. Venator Ub: caper, vulpes, cornu, aper, cervus, canis, ursus, leo.
Ad istorum numerum si tamquam semimathematicalia subiecta velis varie per artificium efformata referre, non modicum videberis lucratus. Habeat igitur musicus multiplicem arcam, studiosus tabulatum multiplex, minerarius multiformem lectum, caeterique varie efformata mensam, altare, sedem, brutum, foeminam, vas, offendiculum, obicem, caeteraque quibus appositis idem quod animata designant, consignificetur. Adde ad optimum usum sive radicalium punctorum, sive plurium caeterorum huiusmodi, istam subsistentium elementorum cum subsistentibus aliis elementis combinationem. Iustituebamus enim iuxta radicalium significatores quinque adsistentium genera, quae vel 25 differentiales sibi species adsciscerent, vel de quinque materiis 25 formas educerent. Extabant igitur absoluta quinque AEIOV, quae modica differentia se magna prodere poterant aut parva; subindeque ad duplicis consequentis punctuationis expressionem duobus aliis adnectebantur singula caeterorum quattuor, sictit iisdem A primum adnexum vides.
Aaa | Aea | Aia | Aoa | Aua |
Aae | Aee | Aie | Aoe | Aue |
Aai | Aei | Aii | Aoi | Aui |
Aao | Aeo | Aio | Aoo | Auo |
Aau | Aeu | Aiu | Aou | Auu |
Interpreti primo ad elementorum numerum viros 22 sigillatim referendos decrevi; secundo illorum singulis atria vel domos 22, quas denominarent, adtribui; tertio atriorum vel domorum singula in sex cubilia, quae ordine quodam, 22narium complerent tertium, distinxi, ut virum in quibuscunque cubilibus repertum, trium semper elementorum ex loco quidem praesentatorem, ex activo autem, passivo neutroque gestu significatorem efficerem et interpretem. Figuram quoque institui, in qua primo ex atrii nomine, 2. ex nomine cubilis, 3. ex nomine praesidis inspecto, tria designata inspicerem radicalis. Ipsa quidem quadrata est et 22 ordinibus in 22 partes divisis constans, in quibus notae diametraliter appositae per planum ad dextrum sinistrumque relatae ipsum quod primum in atiio supponitur elementum notant, sursum vero atque deorsum ascensu descensuque respicientes secundum quod a singulis cubilium desumitur elementum designant, singularis vero nota, quae in figurae margine cernitur adfixa, praesidem virum refert. Ibi vel a cubilis intentione ad intentionem atrii et praesidis, vel ab intentione praesidis ad intentionem atrii et cubilis, vel ab atrio ad cubile et praesidem, vel a cubili ad praesidem et atrium, vel a praeside ad cubile et atrium, vel ab atrio ad praesidem et [16r] cubile procedere voleus, non modo tibi interpretem comparabis, sed et maiorum omniumque (si quos habet Cabala) mysteriorum scrutatorem contemplatoremque te poteris efficere.
Non minus exquisitam ad captandum interpretem denuo
comperi rationem. Quandoquidem trecentae et septuaginta
septem de primis duabus radicibus combinationes
agnoscunt Cabalistae, iccirco totidem viros earundem significatores
certa serie institui, iisdemque propria atria,
domos et cubilia in tot partiales distributa sedes destinavi,
quot ipsi pro tertia designanda radice susciperent operationes.
Quod ut firmius praestarem et accuratius, talia
perpetuo sedibus adieci, qualia designandum elementum
referre valeant. Ad universalem autem interpretem viris,
virorum insigniis, insignitorum actionibus, agentium adsistentibus
atque circumstantibus, ordinatum (prout idiomatis
exigit ratio) combinatorum perfeci, quibus seculo
expeditis patriam, in qua actionum supposita de primo in
secundum actum prodirent, elegi; ibidemque ad locum
proprium, agentem, actionem actumque contraheus, ex
adiective vel substantive, antecedenter vel consequenter
vel concomitanter appositis, substantiam vel accidens, rem
vel intentionem, actionem vel passionem, vel aliam quamcumque
referendam intentionem ob oculos apponere novi.
Praepositis adde quod naturales vel in naturalibus per artem effinctae formae, de externo in internum [16v] sensum irrepentes, et accurata quiditate, magnitudine, multitudine, habitudine ad subiectum, ad continens applicatione, activitate per omnia, motivitate in alia, mobilitate ab aliis, ordine ad alia, situatione cum aliis, nec non aliorum possessione, consistentia, circumstantia et adsistentia excogitatae, triginta modis aliae deducuntur ex aliis, quorum quindecim simplices, totidem vero conversivi existunt.
Primum quindenarium: 1. de habitu externo in internum habitum, 2. de operatione in facultatem atque potentiam, 3. de medio et finito in extremum et infinitum, 4. de insigni in insignitum, 5. de hieroglyphico in suum connotatum, 6. de metaphorico in suum naturale, 7. de instrumento in artificem, 8. de habente in possessum, 9. de locato in locum, 10. de contemporaneo in tempus, 11. de modificato in modum, 12. de specie in genus, 13. de proferente in prolatum, 14. de verificante in verificatum, 15. de accidente in substantiam.
Secundum quindenarum: 1. de propria passione in
subiectum, 2. de simili in consimito, 3. de proportionale in
comproportionale, 4. de relativo in correlativum, 5. de effectu
in caussam, 6. de continenteo in contentum, 7. de parte
in totum, 8. de subalternato in subalternans, 9. de contrario
in contrarium, 10. de principali in reductivum, 11. de
antecedente in consequens, 12. de concomitante in comitem,
13. de commutante in mutatum, 14. de invertente in inversum,
15. de capitis additione diminutioneque in corpus.
Twilit Grotto -- Writings of Bruno | Contents | Prev | reminis | Next | timeline |