Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | Theses de magia | Next | timeline |
This digital edition Copyright © 1998 by Joseph H. Peterson.
All rights reserved.
Magia sumitur multipliciter: communissime, communiter,
proprie et propriissime. Primo modo pro omni genere
scientiae et sapientiae; secundo pro scientia naturali,
seu rerum naturalium in genere; tertio pro sapientia, quae
complectitur triplex genus scientiarum realium cum triplici
moralium et triplici rationalium; quarto pro aggregato
habitu ex omnibus his vel pluribus, cum facultate
mirabiliter cognoscendi vel operandi; et hoc dupliciter:
vel per se, vel per aliud; et hoc tripliciter: vel per superiora,
vel per aequalia, vel per inferiora; et hoc iuxta diversas
circumstantias notatas et inclusas in significationibus
decem quibus dicitur magus. Nos in praesentiarum
intelligimus de Magia iuxta significationem qua proprius
dicitur.
Magia est triplex: divina, physica et mathematica. Et
ita dupliciter consideratur: vel ex parte subiecti, scientiae
seu cognitionis, et ita absolute et simpliciter est bona; vel
quatenus venit in usum scientis, et ita interdum bona est,
interdum est mala, malam autem esse non intelligimus sub
ratione scientiae proprie dictae (scientia enim quatenus
scientia semper est bona et de omni et per se), sed sub
ratione scientiae communiter dictae seu particularis noticiae,
quatenus ad definitam materiam seu singularem contrahitur,
quo etiam pacto in natura accidunt monstra non sub
ratione naturae absolute et universaliter, sed sub ratione
istius vel illius, in hoc vel in illo.
Omnis superstitio et improbitas, quae vel per se vel per accidens
reducitur ad magiam et concomitatur illam, pertinet ad
tertiam speciem, quae est mathematica.... [parole illeggibile M; om. C] Omnis enim error et
peccatum versatur circa ea potissimum, quae a divino et naturali
sunt aliena. Hic distinguendum est de mathematica secundum
rationem communiter dictam, et hic mathematicum distinguitur per
Arithmeticam Astronomiam, Opticam, Musicam etc.; alio pacto
secundum rationem hic propriam, quae est secundum analogiam
ad illam communem.
Magia mathematica media est inter divinam et physicam
magiam, sicut mathematica simpliciter media est inter
naturalem et metaphysicam.
Principium magiae est considerare ordinem influxus
seu scalam entium, qua Deum in Deos, Deos in astra, astra
in daemonas, daemones in elementa, elementa in mixta
aliquid immittere comperimus etc.
Distingue de influxu. Influxus est duplex: essentialis et
accidentalis; et hic intrinsecus et extrinsecus: primus influxus largitur
esse, secundus vero modum essendi seu essendi perfectionem. Et
hic notandum quod in hoc ordine alligata sunt superiora inferioribus,
ut propitiantia, protegentia, moventia; alligata inferiora
superioribus, ut obsequentia, obedientia. Item distinguendum est
de ascensu et descensu istius scalae. Est vero duplex: contemplativus
quo res cognoscuntur, et activus quo res fiunt. Et hoc
fieri est duplex: principale quo videlicet etiam sunt, et accidentale
quo fiunt accommodata nobis seu applicata.
Distingue item circa progressum lucis et tenebrarum, quae
sunt in scala. Lux enim et tenebrae sumuntur dupliciter: uno pacto
significant substantialiter, tunc lux significat actum, formam,
tenebrae significant potentiam et materiam; vel accidentaliter, et
tunc lux significat potentiam activam et perfectivam specierum,
tenebrae vero potentiam passivam et perfectibilem subiectorum.
Iuxta tres praedictos magiae gradus tres mundi
intelliguntur etc.
Hic distinguendum est de mundo secundum significationem
communem, propriam et propriissimam. Primo modo mundus idem
est quod universum, et hoc pacto est unus tantum, ut universitas
est una absolute, secundum quam significationem dixit Parmenides
et Xenophanes ens unum. Secundo modo mundus distinguitur, ut
modo dictum, iuxta tria entis genera, quae ad unum genus reduci
non possunt; intelligibile (enim), naturale et rationale differunt plus
quam genere, hoc est non genere differunt, sed differentia sunt genera.
Tertio modo mundus sumitur sicut apud Democritum, qui
innumerabiles et infinitos intellexit, mundum unum accipiendo
terram, alium lunam, alium singula astrorum, quorum non est
definitus numerus.
Sumitur etiam mundus improprie et proportionaliter seu
similitudinarie, ut homo dicitur mundus, quia partibus eius partes
universi repraesentat, sicut et modo suo singula animalium et
plantarum.
Hanc mundi distinctionem iuxta tria praedicta significata
comprobant naturae veritas, ratio et divina revelatio:
primum quia nihil est in mundo sensibili, quod ab archetypo
non dependeat; secundum quia nihil est in intentione,
quod non sit in rebus fundamentaliter;
Distingue fundamentaliter et realiter; fundamentaliter secundae
intentiones, realiter ut primae. Secundae intentiones fundatae
sunt in primis, logica est de secundis intentionibus adiunctis
primis. Avicenna in L. De sufficientia.
tertium quia veritas veritati non contradicit et multoties
haec distinctio in divinis libris reperitur.
In genere duplex est efficiens.
Ibi distingue de efficiente seu agente iuxta capita distinctionum.
Item distingue de causa iuxta idem.
Elementum rerum omnium vere atque proprie est
unum, proxime duo, proxime quatuor: una materia, duo
contraria, quatuor prima et simplicia corpora quae posuit
Empedocles.
Ratio. Quia principium materiale est unum tantum, utpote
quod subest duobus contrariis, quatuor item primis corporibus,
quae cum in invicem sunt transmutabilia, necesse est ut in communi
quadam materia conveniant; quae enim invicem transmutantur,
subiecto conveniant oportet. Est ergo primo unum subiectum,
secundo distinctum in duo contraria veluti subiecta, ut ignem et
aquam, vel solem et tellurem, tertio in quatuor, quorum duo sunt
activa, duo vero passiva.
Quando ponimus duo elementa, non est dicendum calidum et
frigidum accidentia, sed substantias et completas substantias. Sic
solem et tellurem dicimus principia omnium particularium substantiarum
seu specierum, ut facit Hesiodus, Virgilius et Parmenides.
Stultum est omnes operationes et effectus rerum naturalium
referre duntaxat ad qualitates activas et passivas;
sunt enim effectus animae et spiritus, qui nullam harum
qualitatum recognoscunt.
Distinctio est in § VIII. Virtutum enim, quae de subiecto in
subiectum deferuntur, aliae sunt sensibiles seu per qualitates activas
et passivas, quae sensibus externis perviae sunt; aliae occultiores,
quae sub actu cogitationis et imaginationis comprehenduntur, ut
ea quae concupiscibilem et irascibilem facultatem attingunt. Primi
generis qualitates per contactum quendam per se exuscitantur,
secundi vero neque per se neque semper. Utrumque genus a compositis
corporibus proficiscitur et in eadem illabitur, propter
communionem spiritus et animae, non tamen propter corporeas qualitates
utrumque, nempe eas quae principaliter sunt ab elementis,
sed a qualitatibus, quae sunt in substantia animae et spiritus
(quae si corpora sunt, alius generis esse ab illis oportet), proficiscuntur;
quandoquidem tales qualitates non requirunt perpetuo
approximationem subiecti ad subiectum, sed etiam sola imaginatione
exuscitantur in subiecto. Unde tum anima interna, tum
externa, cum in meditationem aliquam assurrexerit seu cogitationem,
corpus suum alterat; quod tamen nemo dicit eam facere per
contactum, quandoquidem substantia eius individua est, et eius
potentiae non sunt corpora, neque corporum more insunt in toto
et in partibus.
Quicquid immaterialiter est alicubi, est totum, non
solum substantia immaterialis, sicut anima, quae tota in
toto, et tota in qualibet parte, sed etiam et immateriales
qualitates, sicut vox, et species rerum sensibilium delatae
in oculos, et imagines in speculis et partibus speculorum.
Itaque spiritus et spiritalia loco et subiecto non sunt
alligata.
Disting. Anima est in toto tota, hoc est secundum essentiam
et potentiam, non autem est in toto totaliter, hoc est secundum
operationem et actum, quia non undique videt, undique audit,
quia non ubique sunt organa videndi et audiendi; itaque non est
totaliter, hoc est per omnia. Item distinguendum est de potentia,
in potentiam primam et proximam. Potentia prima est ubi est
animae essentia, potentia vero proxima est ubi sunt organa et
media. Prima potentia est tota in toto et in qualibet parte,
secunda vero in certis est et definitis partibus.
Nulla productio, nulla generatio est sine idea et
sine cognitione, nempe efficiente, qui ad propositae ideae
normam aliquid producit. Idea autem, qua homo generat
hominem et leo leonem, non est separata, sed coniuncta
ipsi leoni et ipsi homini; efficiens vero partim separatum
est, partim coniunctum; materia neque separata neque
coniuncta.
Cognitione] Disting. Quae est sensibilium sensitiva,
intelligibilium intellectiva.
Item de efficiente, qui coniunctus est, anima et natura
propria; separatum est, sol, astrum, aër.
Materia] Quae erat unum postea fit aliud, non autem quae
erat in uno postea est in alio, et ipsa quia est cui formae
coniunguntur, non quae formis coniungitur, non est ipsa quae accedit et
recedit, sed cui aliquid accedit et a qua aliquid recedit accidentaliter
vel substantialiter, mediate vel immediate, ipsa est substantia
individua ante quantitatem, ante rationem partis et totius;
unde in composito iuxta hanc rationem materiae, quae prima est
et subiectum formae substantialis, non est accipere hanc et illam
partem, quam in ipso composito est accipere, hanc et illam manum,
hanc et illam capitis partem, et hoc brachium huic humero
coniunctum.
Disting. de Idea. Idea tripliciter sumitur: ante rem, in re et
post rem; primo modo propriissime, secundo modo proprie, tertio
modo communitur loquendo. Idea ante rem est quae est causa rei
producendae et principium existens ante ipsam, sicut forma canis
est principium proximum quo hic panis convertatur in semen caninum,
et forma hominis est causa qua idem panis ibi convertatur
in semen humanum et producat hominem; et haec forma ante rem
est duplex: universalis, quae est in virtute naturae universalis
producentis, qua simpliciter homo generat hominem, et generaliter
animal generat animal; et particularis, quae est in virtute huius
et illius singularis subiecti naturalis, qua hic homo hunc hominem
generat, hic canis hunc canem. Idea in re est quae reperitur in
ipsis rebus productis, et habetur pars compositi. Idea post rem
est quae reperitur in sensu vel intentione vel ratione vel intellectu
abstrahentibus species a rebus.
Regulariter loquendo, ideae sunt entia metaphysica,
vestigia idearum sunt entia physica, umbrae idearum entia
rationis; prima proportionantur sigillis imprimentibus,
secunda formis impressis, tertia apprehensis oculo vel
sensu.
Idea universaliter secundum rationem universalem, in qua
non est locus, motus et tempus (est enim forma extra subiectum);
ut autem huius formae est exemplificatum est coniunctum
materiae, facit seu producit formam physicam; ut autem est species
abstracta et separata materiae secundum actum cognitionis
sensitivae vel rationalis, sic perficitur tertium ideae genus quod est
causatum a rebus naturalibus, quae dependet ab illis sicut secundum
genus a primo.
Ex rerum experientia manifestum est omnem animam
et spiritum habere continuitatem cum spiritu universi et
anima, et non comprehendi a corpore, sed potius ab ipsa
corpus comprehendi, sicut universaliter non materia formam,
sed forma materiam complectitur.
Forma materiam terminat et continet, quia eiusdem est
definire illam, quandoquidem illi dat et describit tum figuram tum
magnitudinem; unde sicut alia est figura formicae quam canis,
ita et alia est magnitudo.
Ratio. Anima non est alicubi tanquam in loco, sed tanquam
in subiecto, et non ut pars integralis (quantitativa) sicut pars
corporis est in corpore, sed ut pars essentialis (substantialis) sicut
anima et corpus animati esse constituunt. Item non est alicubi (ut
in ipso corpore quod vivificat) terminabiliter, sed terminative,
hoc est quia terminat, non terminatur; 3. item non est circumscriptive,
sed definitive; 4. item non inhaerenter, sed adsistenter.
Integrales partes sunt proprie loquendo quae faciunt maius,
et proprie ea quae sunt partes quantitativae (integrare enim in
proposito sumitur secundum conditiones praedicamenti quantitatis),
partes vero essentiales sunt quae complent esset non magnitudinem
tantum.
Anima per se et immediate non est obligata corpori,
sed mediante spiritu, hoc est subtilissima quadam substantia
corporea, quae quodammodo media inter substantiam
animalem est et elementarem; ratio vero istius nexus est,
quia ipsa non est omnino substantia immaterialis.
Disting. Materiale uno modo sumitur communiter pro omni
eo quod est sensibile, ut vulgo appellant materialia quae sensibus
ipsis exponuntur. Secundo communius tum pro ipsis elementis, tum
pro natura in ipsis elementis, tum in his quae ex elementis sunt
conflata. Proprie tertio materiale dicitur omne quod habet materiam
tanquam partem sui. Quarto reductive (quia tribus praedictis
modis principaliter dicitur) materiale dicitur quicquid habet
commercium cum materia, nae accidentia omnia corporea, quae
sunt circa corpora, materiale quiddam sunt et corporale, non quia
sunt corpora et materia, sed quia circa corpus et materiam. Hoc
modo etiam omnes formae substantiales physicae sunt materiales,
et anima necessario est corporea et materialis forma, ut non
negabunt etiam Peripatetici. Quod vero ad materiam, quae ad intrinsecam
eius substantiam attinet, in praesentiarum non disputamus.
Omnia quae formam habent et materiam in se ipsis, sunt
materialia; omnia physica simplicia sive composita sint, sunt
materialia.
Non solum substantia haec quae est anima, sed et
pleraque accidentia, ubi sunt, tota sunt, et per se loco ulli non
astringuntur, siquidem postea de ratione corporis tantum
est totum circumscriptive in uno spacio seu loco, et
secundum innumeras partes (in) innumeris spaciis atque locis
reperiri.
Ratio. Istae enim sunt conditiones quantitatis continuae
constantis, ex partibus positionem habentis, et terminorum ipsarum,
nempe linea, superficies, corpus et punctus. Omnis terminus lineae
est alicubi, punctus est alicubi.
Immateriales substantiae, ut ubi sunt, totae sunt, ita
etiam in uno et eodem spacio, eo modo quo esse possunt,
totae in toto et totae in qualibet parte illius; sicut etiam
accidentia, quae non sunt terminus corporum inhaerenter,
in eodem spatio possunt esse innumerabilia tota absque
mutua penetratione, qua necessarium sit unum alteri
cedere. Porro omnia totum tota, et totius omnes partes tota
incolunt.
Vide rationem in * * *. -- Sicut in eodem spacio alicuius vox
tota auditur, si innumerae voces audiuntur etiam innumerae.
Propterea omnis anima est in toto horizonte, et a toto
horizonte influxum accipit, et in totum inprimit horizontem;
unde locus est magicis operationibus, quae nihilominus
physicae sunt, quibus subiectum valde distans virtute
quadam spirituali in subiectum remotum affectus et
passiones quasdam potens est inprimere.
Contra quod esse videtur quod omnis actio est per contactum.
Ubi distinguendum est de contactu, sicut habetur in capite De
tactu in libro De generatione; et distinguitur tactas in realem
seu naturalem seu physicum communiter dictum, et virtualem seu
potentialem, quo etiam verba quaedam, veluti convitia, quae nihil
sunt nisi soni attingentes aurem, per virtutem quandam significativam
et repraesentativam attingunt potentias animae, nempe
cognoscitivam et appetitivam, unde consequuntur ira, despectus
et alii affectus. Similiter et species pulchritudinis quaedam defertur
ab oculo usque ad intimas animae potentias, unde exurgit
amor, voluptas, laeticia, et per contactum quem vulgus physicum
appellat non proficiscuntur, sine contactu tamen non sunt.
Hinc non est inopinabile contra rationem, sed valde
rei naturae consonum, quod Medicus vulnera longius absentis
possit curare, non solum certis adhibitis partibus,
quae cum illius corporis materia communionem aliquam
adeptae sunt, et instrumentis, verum etiam, si profundioris
erit virtutis et efficaciae, immediate per spiritum universi
omnia poterit perficere.
Ratio istius ex praecedenti distinctione.
Corpora maxime activa sunt insensibilia, quae Lucretius
'corpora caeca' appellat; et corpus quanto sensibilius
est, tanto minus est activum et magis passivam. Huiusmodi
est spiritus, quem eundem dicimus aërem et eundem
dixerunt animam plerique philosophorum, a quo ignis,
prout definitur ab Aristotele, non nisi accidente quodam
differre videtur. Unde melius tria elementa nominari
videntur, loco ignis adiiciendo lucem, sicut fecit Moises,
Chaldaei, Mercurius Trimegista et Orpheus.
Ultra ea quae sunt in articulo XVIIIº, notandum est quod
Aristoteles ignem nihil aliud dixit esse, quam aërem attritum, et
ex aëris attritione genitum esse dixit, quae attritio est ex rapiditate
motus caelestis, et propterea ignis ab aëre in via illius non
differt plus quam vapor ab aqua, nempe hoc solo quod est magis
rarefactum. Porro sicut vapor respectu aquae novam elementi
speciem * * *, ita neque ille ignis respectu aëris producere
debebit.
Proinde ignis causa videtur esse lux, quae repente absque
motus continua successione ab immenso spacio calorem exuscitat
et ignem quem dicimus ingignit, et lux videtur esse elementum et
principium ignis, non e contra ab igne procedens accidens quoddam.
Atque hoc est manifestum in speculis excipientibus radios solis,
quos in profundum et tenebrosum adversum alveum immittentes,
mediante illuminatione virtutem calidam imprimendo, corpora
calefaciunt et adurunt. Ubi non est verisimilis impressio lucis per
calorem, sed caloris per lucem, neque caloris cum luce, sed
caloris a luce; ratio enim elementaris caloris non est ut repente se
ingerat in corpore, sed cum tempore et successione. Ergo ipse
lucem habet praeviam, non autem ipse est luci praevius; ut etiam
per se est manifestum, quia corpora prius illuminantur quam
calefiant, et prior ignis est participatio lucis quam caloris.
Duplex est motus naturalis: rectus et circularis. Primus
est rerum naturalium non naturaliter constitutarum,
secundus vero rerum naturalium naturaliter constitutarum;
primus etiam est rerum naturalium melius habere cupientium,
secundus bene habentium; primus fugientium et
persequentium partium, secundus vero totius duntaxat et
partium in suo toto.
Ratio. Quia omnia naturalia in suo loco aut quiescunt aut
circulariter moventur, et integrum corpus, ut tellus, luna, motu recto
non movetur, sed partes istorum corporum tantum, quando fuerint
extra propriam sedem, vel quoties ad locum conservationis
meliorem appellunt. Quod partes circulariter moveantur in ipso
toto, manifestum est in fluminibus et successione seu
transmutatione locorum, quando montes migrant in planities et valles, et
istae in montes, item mare in continens et continens in mare.
Omnes casus partium sunt arcuales, et aqua arcualiter ascendit
et descendit a visceribus et ad viscera.
Circulus quoque ille, quo ab uno puncto ad eundem
punctum fit conversio, a cuius videlicet centro ad peripheriam
omnes radii sunt aequales, non est naturalis neque
in naturali ullo subiecto reperitur, sive magnitudinem seu
molem corporum spectes, sive motum et mutationem; nullus
enim unquam sensus seu experientia circulum eiusce
generis comprobavit neque potest comprobare. Circulum
ergo rerum seriem cum certa vicissitudine, qua ad similia
fiat reditio, non autem ad eadem, intelligatur.
Distinguendum est de circuitu, qui est duplex: physicus et
geometricus, seu naturalis et rationalis atque artificialis. Primus
est in rebus naturalibus, secundus est tantum opus contemplationis;
sol enim neque motu diurno neque annuo, sicut etiam nullum
astrorum quae moveri videntur, ad eundem punctum remeavit
unquam neque remeabit.
Praeter has duas vulgatas a Peripateticis motus
species, est tertia quae neque centri est neque circa centrum,
sed a centro, nempe qua ab omnibus corporibus naturalibus
effluit, et ad centrum, nempe qua in corpora omnia
naturalia influit aliquid. Et hic effluxus non solum est corporum,
sed etiam certorum accidentium, quae in corporibus,
a corporibus et ad corpora; quem motum neque rectum
neque circularem secundum dictas species appellamus,
quia non est secundum lineam rectam unam sed circum
undique continuus, sed sphaeralem appellamus; sicut sensibiliter
sonus et lux a medio corpore circum undique diffunditur,
similiter et odores, colores et alia accidentia,
quae non sine corporis partibus tanquam proprio subiecto
progrediuntur, ut est manifestum in magnete secundum
genus.
Et in istis manifestum non modo corporalem virtutem
a corporibus diffundi, sed etiam talem quam ad materiam
ullam sensibilem vel materiae sensibilis accidens
vix quispiam referre posset, quandoquidem potius in genere
accidentium animae comprehensa convincimus.
Ad quod demonstrandum et defendendum nihil opus esse videtur,
praeterquam exemplo ipso, quod eam virtutis diffusionem
protestatur, cuius subiectum non videtur esse corpus, sed vel
anima vel compositum animatum propter animam, ut laeticia,
timor, amor et similia accidentia quaedam sunt.
Ratio, qua magnes secundum genus attrahit, est consensus
quidam formalis et effluxus quidam partium materialis,
qui est ab omnibus corporibus ad omnia.
Ratio huius consistit in exemplis quae sunt in articulo 22º.
De attractione vero magnetis a polo variae sunt sententiae.
Nos tamen, omnibus hisce praetermissis, eam eius
rei rationem probamus, quae non est ab attractione similis
speciei, nempe quod illic sint montes magnetis (hac enim
causa effectus iste non sequitur), sed universam rationem
ac firmam ex contrarii fuga esse asserimus et antipathiam
quandam quam habet ad loca opposita.
Rationes sunt in 23º articulo.
In omni actione seu magica seu physica seu cuiuscunque
generis illa sit, tria requiruntur: potentia activa, passiva
et debita applicatio alterius ad alteram. Et ex defectu
omnium istorum accidit impedimentum secundum totum
vel secundum partem, simpliciter vel secundum quid, in
omnibus productionibus.
Distinguendum est hic de potentia et de actione, quae alia
est immanens, alia transiens etc. Item est distinguendum de defectu
omnium considerando vel simpliciter vel secundum quid;
simpliciter enim uni ex parte illorum trium impedimento in his,
quae tria illa requirunt, sequitur impedimentum omnium; secundum
quid vero, hoc est ex parte proprii principii, impedimentum
potest esse non ex parte unius vel duorum.
Omnis actio et omnis mutatio est de contrario in contrarium;
similis enim in simile non est mutatio, neque
eiusdem in idem.
Animadvertendum quod transmutatio est eorum quae communicant
in materia, seu quorum commune est subiectum; unde
vulgata illa propositio 'contraria apta nata sunt fieri circa idem'.
Hoc enim est contrariorum munus, ut mutuo se expellant ab eodem
loco seu subiecto, et invicem in eodem subiecto seu loco succedant;
hinc calidum et frigidum sunt circa idem compositum, sicut dulce
et amarum circa gustum, lux et tenebrae circa visum etc. Huc
spectat illa doctrina quae est in I Physicorum, quae est de
generatione ex contrariis.
Non obstat quasdam affectiones, seu passiones mavis
dicere, esse similium a similibus, seu similium cum similibus
et dissimilium cum dissimilibus, immo etiam contrariorum
cum contrariis, ut admixtiones, compositiones et apprehensiones.
De his enim aliud est iudicium quam de actionibus et passionibus.
Et aqua aquae admiscetur melius quam cum vino, et vinum
aquae melius quam oleum vel adiposum quiddam, quia magis
est simile; et in luti compositione concurrunt aqua et pulvis, in
oxymelle mel et acetum. Apprehensio quoque sensitiva et intellectiva
est per similitudines specierum abstractarum ab obiectis
cum his quae sunt in eorum superficie. Notanda etiam est distinctio
similitudinis. Est enim similitudo quaedam aequiparantiae, quaedam
analogiae, quaedam proportionis, quaedam proprie: prima
qua homo est similis homini, secunda qua homo Deo similis est,
tertia ut qua ita se habet sensus ad sensibile sicut intellectus ad
intelligibile, quarta ut species Socratis in imaginatione similis est
speciei quae est in ipso subiecto naturali physico.
Ad debitam agentis et patientis applicationem, item
miscibilium, componibilium et apprehensibilium ad ea
quibus admiscentur, cum quibus componuntur et a quibus
apprehenduntur, maxime requirit respectum partium ad
partes, nempe ut sit consideratio in operante, quibus loci
differentiis corpora sint permeabilia seu penetrabilia.
Ratio huius est in exemplis quae sunt in 27º articulo.
Ultra partium qualitatem atque situm illud operator
debet insuper intelligere, quod facit ad captum eorum affectuum
seu accidentium quibus res debent immutari, ut
sint apta nata recipi a talibus subiectis; hoc enim potissimum
est omnis operationis ex praescripto propositi finis,
ut videatur quae a quibus patiantur, et secundum quas
transmutationis species afficiantur.
Ratio istorum ab exemplis 28º.
Ad hoc refertur ratio miraculorum, quae accidunt ab
igne fulminum; differentiae vero illorum activorum accidentium,
quibus certae dispositiones in activis respondeant,
nullo iudicio et arte possunt definiri.
Hoc satis probatur, quia adversario nullus potest occurrere
locus seu ratio, qua possit earum rerum causam aperire; talis enim
etiam oportet esse is qui huiusmodi effectus valeat ea ratione producere.
Probatur insuper authoritate tum Aristotelis tum communiter
philosophantium, qui dicunt ultimas rerum differentias esse occultas
et innominabiles, quarum videlicet neque nomen neque definitionem
referre possimus. Defenditur item enumerando effectus,
qui sunt in articulo 29º, quorum nulla ratio adduci potest.
Manifestum fit quod dicitur etiam in nutrimentis,
venenis et antidotis, quae aliis alia conveniunt, et quaedam
quibusdam sunt venena, quae aliis sunt nutrimentum;
quorum rationem nemo aliam potest adducere praeterquam
temperamenti et complexionis contrarietatem vel diversitatem,
in quonam vero illa contrarietas consistat atque
diversitas, non facile poterit pronunciari.
Illud si praestabit argumentator, nos libenter docebimur
ab ipso.
Hac vero differentiae procul dubio non proveniunt ab
intrinsecis specificisque rerum differentiis, sed ab accidentibus
quibusdam transcendentibus.
Privilegium enim naturae, quo quaedam plantae ab ignibus
caelestibus sunt immunes, etiam in individuis quarundam specierum
animalium, ut in certis hominibus et bestiis, comperiuntur. Proinde
serpentum morsus, qui mire festinanter homines generaliter interimunt,
quidam populi integri * * * ut de Psyllis recitat Lucanus,
quorum infantes cum aspidibus ludebant, a quibus plurimi Romanorum
exercitus repente perempti fuerunt, quod sane est a complexione
illius gentis; et inter nostros etiam Europae comperiuntur
familiae, quae absque alia arte vel industria eodem sunt
donatae privilegio, et alios propria saliva curare possunt. Adde
quod et hic habitus potest innovari seu noviter ingenitari, quandoquidem
et Romani assuescebant uti veneno et maxime cicuta,
quo minus illius propinatione laederentur. Et referunt Averrhoëm
ita nutrivisse puellam et adolevisse, ut vel osculo potuisset hominem
ad interitum adigere, quam cum ad Avicennam inimicum donum
misisset, ipse ea vel eminus visa negotium; percepit, quam
cum iussisset ad ignem accedere, repente crepuit. Et in proëmio
libri Physicorum dicit Averrhoës consuetudinem esse maximam
causam, ut quae sunt venena non tantum vertantur in antidota, sed
etiam in nutrimentum.
Non mediocriter errant qui rationem maioris et minoris
penetrabilitatis referunt ad angustiam meatuum ac
pororum, quandoquidem a potentissimis et his, quae penetrativissima
videntur, interdum actiones proveniunt et
actus penetrationum in ea quae sunt duriora et spissiora
facilius quam rariora.
Ipsum patet per ea quae dicuntur in 32º articulo, nempe
exemplo ignis et hircini sanguinis ad adamantem, item quia oleum
aquam non ita penetrat sicut lignum etiam densissimum; unde
patet laxiores poros in aqua et strictiores in ligno non esse
causam qua minus penetrentur. De oleo quodque est manifestum,
quemadmodum habeat partes magis invicem obligatas, quasi
amato nexu invicem complicatas, quae tamen non minus penetrant
lignum quam aquam. Proinde nullus est qui opinari possit
propter maiorem penetrativitatem, quae est a subtilioribus partibus,
sanguinem hircinum eo penetrare quo non penetrat ignis.
Multiplex est vinculorum genus, quo spiritus atque
corpora physice alligantur, quorum primum genus non ex
natura rei, sed ex positione constituimus, ex voce et cantu.
Cantum vero non solum harmonicum anteferimus seu
mathematicum, sed etiam occultum quendam, qui nihil ad
tibiam vel ad lyram, qui non ex consensu quodam animae
operatur, sed interdum ex occulta quadam violentia.
Patet ex his quae habentur in 33º articulo.
Vox et cantus non solum audita vincire comperiuntur,
sed etiam longe a vinciendis et a remotis non absque aliqua
ratione, ab aliis tamen audita vel a concitato incantantis
spiritu virtutem accipiunt.
Numerus unius vocis alterius vocis numerum subprimit,
confundit vel etiam tollit.
Item unius vocis numeri ex uno subiecto migrant ad
excitandos actualiter numeros in alio subiecto comproportionaliter
se habente vel in eadem temperie constituto, si
sufficiens unius ad alterum fiat approximatio.
Non solum ut similis speciei vocem educant seu
exuscitent, verum etiam in dissimilem speciem.
Patet exemplo canum quorundam, qui ex tubis, et equorum,
qui interdum ad tubarum bellicarum sonitum saltant, quod in certis
accidit pro certa complexione. Et hoc nemo negare potest esse
genus quoddam vinculi ex voce.
Certa etiam vox et harmonia comperitur etiam venenorum
potentiam tollere, quod certis experimentis et sufficienti
ratione comprobatur.
Experimentum ex phalangio. Ratio sumitur ex attactu sensus
et spiritus, qui ita per illud venenum est in intemperiem adactus,
ut ad eandem per talem harmoniam possit ad contemperamentum
revocari. Ex cura vero spiritus sequitur corporis cura non solum
in hoc, verum etiam in aliis evidentissimis; multi enim morbi
contrahuntur ex opinione seu phantasia, et per contrariam opinionem
et phantasiam, seu illius opinionis abactionem, curantur.
Furor etiam <et> mania, quae sunt in fanaticis et energumenis,
et ratione et experimento comprobatur cantu et
harmonia curari.
Experimentum est in Saule, quem cum arriperet spiritus malus,
Davide citharam pulsante convalescebat.
Ratio est quia musica exhilarat et is vel is inducit
impressionem seu spiritum exuscitat, qui sunt contrarii spiritibus, qui
ex melancholia seu atra bile proficiscuntur vel in eodem humore
consistunt et incubant, qui referuntur ad .
Notandum non quamlibet harmoniam cuilibet esse aptam,
sed certos cuique numeros esse definitos; potest enim esse quaedam
quae omnes vinciat, quaedam quae plures, quaedam quae
pauciores, neque semper sub specie ..... sed sub aliqua alia .......
incantato primo, manifesta vero alicui quod est in ipso; unde quidam
per verba auribus insusurrata et non intellecta ab incantato
spiritus eiiciunt et immittunt.
Non solum genera incantationis physicae et mathematicae,
sed etiam logicae, potentiam habent ad vinciendum
corpus, non solum spiritum.
Patet in incantatione, quae est per artem rhetoricam, quae
vincit animos per se primo et immediate, vincit etiam corpora
mediate et consequenter, sicut ex ira, indignatione, timore et aliis
huiusmodi affectibus, qui sicut proprii viventibus propter animam
ad perniciem usque corporis invalescunt. Vincula vero corporis
intelligimus omne genus, quo ipsum certa affectuum passione ita
obligatur, ut aliqua eius actio laedatur seu impediatur, hoc autem
est devinctum esse; unde aegritudinem inducere est ligare, curationem
vero, solvere; unde et in vulgus modus loquendi inolevit,
ut dicantur curati soluti, liberati ab infirmitate, quod significat
esse extra vincula quibus detinebantur.
Visum etiam vincire seu per visum spiritum obligari,
inculcari, alterari et consequenter corporis et compositi
totius immutationes notabiles ingenerari non dubitamus,
neque sapiens quispiam dubitare debet.
Probatur per exempla articulo 41º allata, et satis compertum
est ut quaedam species visibiles horrorem, abominationem, odium,
amorem, laetitiam, maestitiam et indignationem cum universi
videntis alteratione commoveant. Alteratio igitur in corpus
secundum qualitates activas et passivas a qualitatibus huiuscemodi
seu speciebus, quae neque in ordine activorum neque passivorum
habentur a vulgo, exuscitatur; timor autem infrigidat, ira calefacit,
tristitia exiccat. Neque obest dicere eiuscemodi alterationes
esse per quandam non principalem, sed mediatam quandam actionem
et per aliud quiddam [actionem] proficiscentem; quomodocunque
enim fiat, ad genus activarum qualitatum non minus
principale referendum est hoc quam illud. Ignis etiam et aqua
etiam interdum per accidens et mediate frigefaciunt et calefaciunt,
tamen sufficit ad praesens notare illud, quod huiusmodi qualitates
habent vim ligandi, alterandi, infirmandi, immutandi usque ad
corruptionem subiecti, quandoquidem ex specie visa plurimi repente
mortui sunt.
Non magis ea laedunt, quae magis sentiuntur vel
sensum afficiunt; multa enim per sensus vel etiam iocunde
et incaute ingeruntur in spiritum letalia et obligant spiritum
seu universum animal, quoram alia secundum sensum
affectio non praecedit; siquidem veluti per gustum multa
sunt amara, acria, aspera, quae non laedunt, ea tamen
vel sunt medicinae interdum et nutrimenta, pleraque etiam
nullo sensu, ut aër pestifer et quaedam quae per os ingeruntur
sunt venena sine sensu, usque ad hoc ut etiam sint
dulcia et iocunda quae sunt venena, ita et multo magis
per oculum.
Manifestum est ex articulo 42º.
Quae potentiam cognoscitivam afficiunt, omnia oportet
per ostium phantasiae animo se insinuare; nihil enim
est in ratione quod aliquo pacto non fuerit in sensu, et
nihil a sensu pertransit in rationem quod per phantasiam
non deferatur; unde illa sententia 'nihil est in intellectu
quod prius non fuerit in sensu'.
Intelligitur originaliter, occasionaliter, fundamentaliter;
omnino enim secundum rem seu realiter et specifice aliae sunt
species in sensu, aliae in intellectu; sensibiles enim species, ut
colores, sapores etc. et soni, neque per se neque per accidens sunt in
intellectu seu ratione, et ideo per istas principaliter non vincitur
ratio seu opinio. Unde bene dixit Epicurus et Heraclitus sensum
non fallere neque falli; omnis enim falsitas est sub acta affirmationis
et negationis, sensus vero non affirmat neque negat, sed
solum species praesentatas excipit. Videre aurichalcum oculi est
realiter, hoc est secundum speciem externam, item phantasiae
secundum speciem internam (ut phantasia significat potentiam
apprehensivam et retentivam specierum; alioqui enim proprie non
ipsius est definire, sed imaginationis); iudicare vero aurichalcum
esse aurum vel esse aurichalcum ipsum secundum actum affirmationis,
hoc est opus intimioris potentiae. Satis autem naturaliter
sensus est verus et phantasia est vera, si vere sentiat, si vere
apprehendat et teneat speciem obiectam.
Neque sensus externus, neque sensus communis internus,
neque phantasia fallitur aut fallit.
Sed ex horum perturbatione falli sequitur et fallere; per se
enim immediate et proprie cogitativa fallitur, et secundum ipsam
opinio vera dicitur et falsa.
Nullus sensus particularis cognoscit se sentire, neque
differentiam inter se et alium, neque alio pacto actum reflexum
habet circa propriam actionem.
Visus enim ipsius est videre, non autem ipsius est cognoscere
se vere videre vel false, sed hoc ad internam potentiam spectat,
nempe sensum communem. A cogitatione igitur seu cogitativa
potentia incipit actus reflexus cognoscitivae potentiae, et eius est
vinciri primo et proprie in erroribus opinionis. Vincula et nodi
sunt ex parte specierum sensibilium et perturbatorum actuum,
sensuum vel externorum vel etiam internorum; vinciri tamen phantasiam
et sensum suo modo dictum est, ita ut facile pateat quae
sit differentia inter illius generis vincula et istius.
Sub nomine phantasiae accipimus generaliter omnem potentiam
sensitivam internam quae est ante cogitativam, nempe ut
includit etiam sensum communem.
Analogia quaedam est a corpore ad spiritum, a spiritu
ad sensum, a sensu externo ad internum, a sensu generaliter
ad rationem, a ratione ad intellectum, ab intellectu
ad mentem; unde ex obligatione et impedimento praeviarum
facultatum sequuntur impedimenta et ligamenta
consequentium.
Ratio quia ubi corpus fuerit crassum, hebetatum, tardum,
spiritus etiam erit suppressus et hebes, sensus non poterit esse
exquisitus, cum nae bene Aristoteles 'deficiente aliquo sensu necesse
est aliquam scientiam deficere. Hinc ratio, quae speciebus sensibilibus
informatur, propter nuntiorum ipsorum imbecillitatem, inconstantiam
et lubricitatem consequenter fluctuat, et loco experientiae
perturbatus quidam habitus secundum notabilem a pluribus
conditionem consequitur (unde quidam stulti et amentes habentur),
vel non usque adeo notabilem nisi a paucis; et ita interdum tales
etiam sapientes existimantur.
Duplex a theologis genus stultitiae non irrationabiliter
(ut quod etiam philosophi debent agnoscere) adducitur, si
stultum definiamus eum qui non sapit ut communiter seu
ut vulgus. Hoc autem contingit dupliciter: uno pacto infra
vulgi opinionem et deterius sentiendo, nempe sensu et
cogitatione magis tenebris immersa; et supra vulgi sensum,
utpote opinione altius emergente et ingenio animique obtutu.
Ex primo genere sunt stulti simpliciter et respective, ex
secundo respective tantum. Primum ex turbatione, mixtione et
confusione; secundum ex digestione et distinctione et ordine
principiorum cognitionis. Primum genus solet esse ex praedominio
alicuius spiritus furiosi, irrationalis, praecipitis, inhaerentis materiae,
unde spiritus proprius universi ipsius particulari seu
microcosmo torpescit, seu ut ita dicam stupescit, peregrino quodam
et adventitio grassante ubi magis ubi minus. Sicut ergo ex nimio
vini potu accidit furor et multiplex inordinata incitatio, sicut ex
contemperamento atque potu animus etiam subtiliatur atque
reficitur, et ex inedia in maerorem, tristitiam, indignationem, iram,
rerum negligentiam et similes alios Saturnios quos vocant affectus
animal compellitur, ita et ex definitis quibusdam nutrimentis et
medicaminibus varii affectus ex affectuum variis principiis, qui sunt
varii spiritus, quorum tam multa sunt genera quam multae possunt
esse complexionum species, tam multi modi quam multi in singulis
speciebus possunt esse gradus. Unde illa principia alia sunt
rationalia, alia irrationalia secundum actum, alia secundum naturam
quae refertur ad unum, alia secundum naturam quae refertur ad
alium planetarum, et ad haec definienda multum facit complexio
subiecta, unde idem vinum alios omnino in stuporem adigit et
mente captos efficit, alios subtilioris vegetiorisque ingenii et Ioviae
cuiusdam affectionis, alios tristes, alios salaces, alios strenuos
et mavortios, alios pios, sanctos, in caelum suspirantes et seculi
huius statum deplorantes, quod totum fit externo quodam accedente
spiritu. Itaque videmus materialibus quibusdam forinsecus
affectum et ingenium immutari a spiritu inexistente, qui materiae
videlicet iniectae adhaeret, cum qua digesta digeritur, egesta
egeritur, cum qua haerente haeret, vinciente vincit et obligat.
Iusta hoc genus vinculorum, quod videlicet est ex parte spirituum
inhaerentium et inexistentium, sequitur mania, stultitia et alii
affectus, quos temere omnes ad atram bilem referunt plurimi loquentes
plus quam ratiocinantes medici. Omnes huiusmodi infra vulgi
opinionem sapiunt et vere sunt stulti.
Est aliud genus eorum quorum spiritus seu animus, licet
tangatur corporeis quibusdam affectionibus, non tamen penetratur,
vincitur, sed per vegetam mentis virtutem altius sapit, ut non
solum sit immunis a turbationibus stultorum, sed etiam a vulgi
trepidatione, non credens quae illud credit, non timens quae illud
formidat, contemnens ea in quae illud inhiat. Vulgus ergo in medio
consistens et suo modo sapientiae limites et ordines constituens,
omnes aeque extra suas metas et lineas constitutos extra
sensum et intellectum et mentem et aeque stultum appellat. Talis
habitus est Zoroaster, Socrates, Democritus et alii permulti, qui
tandem Deorum ipsorum et naturae vocum testimonio sapientes
sunt comprobati. Horum habitus et conditio a conditione cogitativae
consequitur, quae non a turbulento spiritu insistente, sed a divino
aliquo irradiante, illuminante et assistente regebatur.
Hoc secundo modo dispositi etiamsi habeant ordine naturae
cogitationis opus consequens post opus phantasiae,
siquidem species cogitabiles a speciebus phantasiatis sunt
abstractae (sicut timoris species et amoris ex speciebus
phantasticis, inordinatis, monstruosis et alienis a sympathia
cum hac potentia; sicut species serpentis et leonis non
bene afficit, sive sensu externo concepta sive phantasiae
opere fabricata, praesentem sensum, quae cogitativa appellatur
in homine et aestimativa in brutis), tamen plus agunt
in species phantasiabiles, quam a speciebus phantasiabilibus
patiantur. Anima enim vegetior et minus in corpore
consopita habet potentem iudicii et operationis reflexionem
super illas, distinguens vera ab apparentibus et sensum
ancipitem a definito et certo, ut ipso etiam sensu iudice et
teste concludat contra multitudinis opinionem non omnia
moveri quae videntur, neque bona, neque iusta, neque
vera. [XLVIII.] Item non solum distinguit quae ex ordinata
phantasia ab his quae ab inordinata proficiscuntur, sed
etiam illam ordinat, corrigit, disponit, et eius species ad
libitum componit.
Patet ex 48º articulo. Unde denominantur poetae, et sunt item
pictores, apologi etc.
Quod attinet ad energumenos seu daemoniacos, qui
supra proprium ingenium variis loquuntur linguis et habitum
variarum scientiarum demonstrant, errant medici
crassa quadam pertinacia negantes esse daemones et peregrinos
intellectus; errant etiam sacristae quidam negantes
ex humorum qualitatibus hoc provenire; totum vero ad
daemonis opus referentes. Ratio vero omnis undique comprobat
hunc effectum ex novo quodam animali ingenito et
concepto proveniri, cuius quidem corpus sit ex materia
medicorum et anima ex spiritu sacristarum, quamvis alia
conditio sit illius animalis et istius, cuius proprium sit
corpus.
Patet ex his quae dicuntur 49º, quibus adde nos non appellare
animal ingenitum et speciem ingenitam animalis [nisi] secundum
veram speciem et consuetam significationem animalis, (sed)
secundum quandam proportionalem seu analogicam, sicut etiam
animalia appellantur astra et sphaerae et mundus ipse aliquando
per animam adsistentem, aliquando per animam moventem tantum,
non autem per animam inexistentem et actuantem et animantem,
sicut in plantis et his quae vulgo animalia appellantur.
A cogitativa, nempe sensu consequente phantasiam, est
principium omnium affectuum, cognitionis et voluntatis,
speculative vel moraliter, virtuosorum vel reproborum.
Sicut enim ex regula praecedentium sensuum sequitur regulatio
cogitativae, ita et ex regula cogitativae sequitur dispositio
intellectus et voluntatis.
Duplex est fides, sicut et duplex est cognitio et affectus,
sensitiva videlicet et rationalis: prima est fundata in praeviis
facultatibus ante cogitativam, et quiescit in illa;
secunda in subsequentibus potentiis et virtutibus, et exordium
sumit ab ipsa; et istae duae fides mutuo regulantur
et regulant.
Ratio est, quia sensitiva est ex parte materiae potius melior
ac deterior, rationalis vero ex parte formae potius atque magis;
et perfectionis sensuum principium per se est corpus seu organum
bene dispositum, perfectionis vero rationis principium est spiritus
bene harmonicus et contemperatus, et anima bene libera et repurgata.
Sicut ergo affectiones, quae sunt in corpore, consequuntur
eas, quae sunt in anima (haec enim hilaris et libera et sibi
consonans corpus bene dispositum conservat, ut dixit Zoroaster 'si
anima consueveris divinis incumbere obiectis, et corpus ipsum a
corruptione liberabis'), ita etiam e contra corpore bene firmo,
contemperato sequitur sensus regulatior, animus pacacior, tranquillior
et vegetior.
Eorum quae alterant cogitativam seu movent, alia
sunt principia pure physica, alia vero sunt positiva; et
secunda non sunt minoris efficaciae, quam prima.
Species enim innovantur in anima seu noviter accedunt,
quaedam ab extrinsecus obiectis regulariter, quaedam ex perturbatione
phantasiae sine arte; et harum praecipua .............
semina cogitationum seu affectuum formaliter, materialiter vero
certa nutrimentorum genera. Unde facile est concludere rationem
universalem seu artem certorum insomniorum concitandorum et
quodammodo artificialiter ad libitum disponendae cogitativae, et
tandem animae medicandae vel maleficiandae (animam inquam
ipsum totum propter animam seu propter animae facultates).
Practicant hanc rationem contemplatores et apocalyptici quidam
et artis notoriae et propheticae professores et theurgi, qui certa
victus ratione et certis meditationibus praeviis animum ad certum
pietatis genus disponunt, promovent et habituant, ut tandem
stultissimi putant se quorundam tragicorum numinum perfrui
colloquio, et mira quaedam vident et referunt, talia tamen qualia ad
stultitiam et pessimum maniae genus sint referenda. Et novimus
iugi experientia definitis cibis et cogitationibus et affectibus definita
insomniorum genera conciliari, haec quidem ad Venerem, haec ad
tragicos et lugubres, haec ad pulchrorum spectaculorum intuitum,
nempe camporum, hortorum, viridariorum, haec ad maria, flumina,
haec ad ignes, stellas, soles, haec ad ventos, tempestates, haec
ad iurgia, rixas, iras, haec ad pavores, carceres, captivitates,
horrores et phantasmata terribilia, quibus multum confert quod
quidam addere consueverunt, certis succis inungendo venas iugulares.
Item quidam lapides per effluxum atomorum, ut onyx, sub
cervicali appensi dorso designata somniorum genera conciliant;
sicut de onyce scribit Albertus, et ego sum expertus et alios
experiri feci, non eo quem mentiuntur gemmarii, sed illo qui est
omnino lapis niger cum venis albis, cuius maxima copia ad litora
maris Tyrrheni et Ligustici. Ex quibus est manifestum quomodo
ratio victus et materialia huiusmodi principia, vel per se vel
mediante cogitatione praevia, certas dispositiones et habitus in animum
intrudere valeant. Assuescit ergo animus aegrotare, bene
valere, hoc est sapere vel desipere, iuxta cogitationum species
quibus educatur, ad quod conferunt materialiter nutrimenta, balnea,
unctiones, efficienter ea quae per sensus externos capiuntur.
Si quis audire consuescat voces pecorum, rusticorum proposita,
ignobilium, ignorantum et semiferorum, item videre tales vultus,
tales species miserabiles, tragicos, deploratos, infortunatos, item
iracundos, superbos, furiosos, ita anima omnino inficitur. Ita
providendum maxime atque cavendum est ubi et cum quibus quispiam
educetur, erudiatur, sub qua paedagogia, qua religione, quo cultu,
quibus libris seu authoribus assuescat; quae omnia non per accidens,
sed vere per se, si mala pessime aut deterius, si bona
optime aut melius ingenium ingenerabunt, et cum hoc genium
atque fortunam.
Generalis cogitativae effectus et actus, in quo omnes
mores et omne cognitionis genus est fundatum, est fides,
quae requiritur active in operante, et passive in operato
seu subiecto operationis; sed praesertim passiva ista requiritur
in omni subiecto, sine qua neque naturalis neque
rationalis neque divinus operator aliquid producit aut per
ordinarium producere potest.
Ratio est in 53º. Ideo fides est vinculum magnum et vinculum
vinculorum, quam sequuntur, veluti filiae, spes, amor, religio,
pietas, timor, patientia, gaudium, .... indignatio, odium, ira,
contemptus, et tandem omnis iustitia et iniustitia, omnis scientia
et ignorantia pravae dispositionis.
Vincula non attingunt rationem, intellectum et mentem,
nisi quae iocunda sunt, bona et vera, nempe
perfectiva.
Omnis enim falsitas, ignorantia, improbitas et iniustitia sunt
extra rationem, intellectum et mentem, non in ratione, intellectu
et mente.
Omnis ergo alteratio et immutatio compositi secundum
animam principaliter vel secundum corpus, nempe
prout dispositiones vel a corpore fluant in animam vel ab
anima in corpus, si fuerint depravatae, habent causam ante
cogitativam et consistentiam in cogitativa, quae contaminat
corpus seu immutat alterando principia materialia,
vicissimque principiis materialibus alteratis contaminatur
et immutatur a corpore, sicut et, quemadmodum dictum
est, corpore bene habente et sensibus canonice ordinatis
et dispositis et obiectis non praevaricantibus ipsa non
aegrotabit.
Omnes affectus et vincula voluntatis reducuntur ad
duo et referunt ipsa, nempe ad irascibilem et concupiscibilem,
seu odium et amorem; odium tandem ad amorem reducitur;
itaque vinculum unum voluntatis est amor.
Probatur, quia omnes alios affectus, quos quispiam possit
adducere et effingere, nihil aliud sunt formaliter, fundamentaliter
et originaliter praeterquam amor; invidia enim amor quidam sui
est, quo meliorem vel parem non patitur; similiter aemulatio.
Indignatio est amor virtutis, quo aegre fert quispiam indignos
bene habere, dignos vero minime; verecundia, timor nihil aliud
sunt praeterquam amor honestatis et eius propter quod timetur.
Similiter de aliis omnibus affectibus. Odium tandem unius nihil
aliud est praeterquam amor contrarii vel oppositi. Ira igitur etiam
tandem amor quidam est. Satis ergo fecerit qui eam nactus fuerit
philosophiam seu magiam, quae vinculum summum, praecipuum et
generalissimum amoris sciat contrectare, unde fortasse amor a
Platonicis daemon magnus est appellatus.
Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | Theses de magia | Next | timeline |
Author: Bruno, Giordano, 1548-1600. Title: Theses de Magia / by Giordano Bruno. Edition: F. Tocco et al., eds., Jordani Bruni Nolani opera latine conscriptapta publicis sumptibus edita... Published: Neapoli : D. Morano, 1879-91. Description: 3 v : ill. ; 23 cm. 1. Christianity -- Controversial literature -- Early works to 1800. 2. Hermetism -- Early works to 1800. 3. Magic -- Early works to 1850. I. Title. 193B83 IF V. 3.