Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev kircher.htm Next Timeline


Athanasius Kircher: Oedipus Aegyptiacus: Sigillum Aemeth

(Rome, 1652-4, pp. 479-81.)

This digital edition by Joseph H. Peterson, Copyright © 1984. All rights reserved.

Amuleti alterius Cabalistici heptagoni Interpretatio.

Hoc amuletum heptagonum circulo inclusum Veneri dicatum est, vti in Arithmetica hieroglyphica ostendimus. In circuitu signatæ sunt 72 literæ ex Cabala extractæ, quarum vnaquæque Angelum ex 72 indicat; de quibus vide Cabalam Hebræorum fol. 275. Quis hîc prima fronte non rideat maleferiatorum hominum stoliditatem, dum ineptijs huiusmodi Cabalisticis pessimè in Latinas literas transformatis, tantam tamen fidem habent, vt earum ope montes etiam se transferre posse, sibi persuadeant? Sed quoniam Diabolus humani generis hostis nihil agit, nisi quòd in contumeliam Christi hominumque perniciem cedat; hinc ad Satanicam nequitiam tegendam, data opera, attributa Christi in cornibus heptagoni ponunt, id est, Angelus tenebrarum sub forma lucis sese exhibet; sunt autem sequentia attributa. Intra cornu AB, intra quadratum singulis Crucis angulis quatuor literæ insertæ spectantur a.g.l.a. quod Hebraicum nomen est, & in Cabala celeberrimum , quod expansè idem significat ac, Tu fortis in æternum Domine: Si enim [480] capitales singularum vocum literas in vnum iunxeris, prodibit nomen Agla, vti quadratum ostendit. Intra cornu BC ponitur Eli, id est, Deus meus.

Intra cornu CD ponitur Eloi, quod tamet si idem prorsus cum præcedente significet, tanquam diuersum tamen quidpiam posuerunt; vt vel hinc horum nebulonum supinam ignorantiam & inscitiam colligas. Intra DE Christus, deinde Sother, quod Græcè Saluatorem significat, nè verminosum machinamentum Græcâ voce carerer. Sequuntur postea Adonay & Sadai; illud Dominum, hoc Omnipotentem notat. Atque hæc sunt septem attributa Christi, quibus subiungunt septem Veneris Intelligentias, quæ sunt Cafziel, Satquiel, Samaël, Raphaël, Mahel, Michaël, Gabriel; quæ vocabula Hebraica passim translata sunt; vt vel ex hoc ipso appareat, à Deo bonisque Angelis emanare minimè posse, quod tam turpiter, non nisi ab omnis turpitudinis Cacodæmone, transformatum est: talia sunt in heptagoni lateribus inscripta, verius ex culina Diaboli, quàm ex Cabala translata vocabula. Inscribunt tandem huic heptagono pentagonum, in cuius centro litera T symbolum salutis; circa quod cùm has literas ugeia scribere debuissent, bestijs tamen inscitiores has supposuerunt e e e e y. Intra triangula verò ex Arabum amuletaria officina ponuntur yl, al, le, al, um, corruptissimè vti omnia alia; volebant enim illud Arabicum exprimere la alla ella alla, non est Deus nisi Deus, quod dum pronunciare nequirent, illorum loco dicta inconcinnissima verba posuerunt, yl, al, le, al, um: sed quid sibi velint duo verba, um, explico. In dicto Arabum pronunciato semper hæ voces sequuntur, Mahumet rassul alla; atque harum capitales literas referunt um. vt vel ex hoc colligas, quantis modis illudat Dæmon incautis hominibus, vt dum Christiani esse volunt, occultè [481] Mahumetanismum profiteantur; in hoc enim vnico Amuleto quatuor sectarum, Iudaicæ, Christianæ, Mahumetanæ, Paganæ, ab ijs, qui illud portant, fit professio, idque occulto pacto Dæmonis, ad Christianæ religionis contumeliam ea de causa instituto. Sed quid pentagonum sibi velit, expono. Pentagonum Veteres, vti in Arithmetica docuimus, Marti, vti & heptagonum Veneri dedicarunt; quo quidem indicabant, neminem Venerem possidere, qui priùs Martem non attraxisset; de quibus in Astrologia Ægyptiaca susiùs; hoc enim pentagono victoriam in omnibus sibi spondebant. Porrò finis huius Amuleti erat, amorem & beneuolentiam omnium, & consequenter carnalium desideriorum plenam fruitionem, victoriamque contra omnia aduersa eius gestatione obtinere; quod ex adiuratione quam pronunciare solent, quã & Deum, & Angelos, veriùs Cacodæmones cum inuocatione Veneris aut Martis sacrilego & impio ritu sollicitare solent, patet, quam &, nè Christianæ aures vulnerentur, consultò omitto. Quicunque itaque huiusmodi possederit farinæ Amuletum, illud non naturale, non Diuinum aut Angelicum, sed immediatum Diabolicæ machinationis opus se possidere sibi persuadeat, non nisi cum æterna animæ ruina vsurpandum.

Twilit Grotto -- Esoteric Archives Contents Prev kircher.htm Next Timeline