Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | Book 1 ch 9 ff | Next |
This digital edition by Joseph H. Peterson, Copyright © 1997. All rights reserved.
Many of the details of the spirits described here also occur in Lemegeton.
Note on orthography: Because this work deals with hidden writing I have made every effort to preserve the original orthography. Because of the limitations of HTML, tittles (~) which appear above certain letters in the original text are here represented by the letter followed by the tittle, i.e. is here written 'u~'. They generally represent 'n' or 'm'. = 'qe' = 'que'. The typographer's marks 'Schwartz' and 'Roth' evidently refer to text written with black and red ink in the original manuscript.
ONÆ mansionis quæ est in occidente equinoctiali habitator est Malgaras maximus princeps occidentis, qui habet sub se 30. duces qui præsunt diei, & 30. alios qui præsunt nocti cu~ seruitoribus eorum. Omniu~ istorum officium est secreta & arcana familiatia amicorum nunciare amicis. Boni sunt duces & promptissimi ad obediendum vocanti; maxime diurni, quoniam plus assueti sunt inter homines conuersari. Nocturni enim, etsi boni sunt, non tamen libenter cum hominibus conuersantur, sed luce~ summopere fugiunt & detestantur, latitare cupientes tenebris & ob id frequenter apparent vocanti eos per cõiurationes sicut vestertiliones. Ex his omnibus quatuor & viginti suis nominibus collocabimus in tabula, quorum duodecim in die: totidemque in nocte sufficiunt.
Roth. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | S. |
Carmiel | 30 | Agor | 30 | Cabiel | 30 | Misiel | 20 | Aroiz | 10. |
Schw. | R. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | ||
Meliel | 30 | Casiel | 30 | Vdiel | 30 | Barfas | 20 | ||
Roth. | S. | R. | S. | R. | S. | ||||
Borass | 30 | Rabiel | 20 | Oriel | 30 | S. | 30.20. 30.20.10. |
Roth. | S. | R. | S. | R. | S. | ||||
Aroc | 30. | Libiel | 30 | Caron | 30 | ||||
Schw. | R. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | ||
Dobiel | 30 | Raboc | 30 | Zamor | 30. | Aspor | 20 | ||
Roth. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | S. |
Cubi | 30 | Aspiel | 30 | Amiel | 30 | Delias | 20 | Basiel | 10. |
Habes nuuc de principibus Malgaretis duodecim pro actionibus
diurnis, & totidem pro nocturnis, cu~ famulis eorum sexcentis
& quadraginta: & nota quod Aroyz & Basiel semper per soliuagi sunt:
Misiel, Barfas, Aspor & deilas bini & bini vocari possunt, reliqui
vero terni. Cum volueris havere tres aut duos aut vnum, caue ne
terris innominibus eorum. Sicut tabula te docet, ita facias abseque
immutatione, ne periculum incidas.
MALGARAS ador chameso bulueriny mareso bodyr Cadumir
auiel casmyo tedy pleoryn viordi eare viorba, chameron
vest thuriel vlnauy, beuesy meuo chasmironty naor ernyso, chorny
barmo caleuodyn barso thubra sol. Coniuratione dicta sis vir
fortis & constans: apparebunt tibi statim visibiles quos vocasti.
Quod si vocato ex nocturnis non statim venerint: non propterea
intermittas opus tuum: sed vrgeas eos iterata Coniuratione, donec
obediant. Sunt enim aliquantulum pigri, & non libenter veniunt
inter homines, sicut prædiximus.
IN
his, quæ ad rem familiarem, pecuniam, depositum, mutuum,
fide~, vel ad quelibet humanæ conuersationis negotia pertinent,
Secretum habes, quos cupis amicum scire procul absentem: sed
tale est, quod cum maximo vtriusq; vel periculo vel detrimento
publicum subiret examen: ob id nec literis confidendum, nec hominibus.
Vt ergo sis securus, nulliusque conscientiam reuerearis,
ad occidentem te vertis, vocas ducem, committis arcanum: vadit
ille, perfert fideliter omnia: si quid ad te fuerit commissum refert.
SALVTEM & charitatem dilectissime & singularissime amice, præsentium lator, ex Ruremunda oriundus valde in amicos nostros beneficus & gloriolus quem vt humaniter excipias, rogo tibi necessitate~ suam exponet: Qui cu~ mihi veteri necessitudine semper fuerit coniunctus pro viribus meis, dulcissimum iudicarem releuare beneficijsque cumulare illum. Et vtinam possem consolationem calamitatibus eius impendere. Sed cum sim grauibus (vt luce tibi clarius constat) damnis axhaustus: nõ possum meo satisfacere zelo, vt optarem. Tu autem, qui es necessarijs temporalibus abundans, amico te lætum exhibeas, humanumqe: quem admodum consueuisti te exhibere necessitatum amicorum patronum. Rogo itaque, mutua illi sub termino certo ducentos florenos quia constitutus est maxima in necessitate, sicuti te docebit. Confido, quod omnia restituet ad integrum, vbi constitutus illi terminus venerit. Quod si feceris, gratias agam nunquam intermorituras, tibiqe in grauioribus astabo. Age, vt amorem syncerum in nos tuum effectum comprobemus. Quod illi feceris mihi volo scias factum nec minus ipsum gratissimum tibi obligaueris (firmiter crede) & termino elapso restituet integerrime ominia. Consueuit enim promissa inuiolabiliter seruare, præbere se constante~ cunctis hominibus. Cæterum cum nouos gaudeas audire rumores scribere aliquid velim. Enutriui catellum (græco vocabulo erit recte vocatus) tanta eruditione, doctrina, omniumqe rerum memoria vigente~, vt bestiam exuisse nonnullis, hominemqe induisse videatur; græca latinaqe intelligit verba, nouit delictorum suoru~ veniam petere Quicquid iussero, facit; meqe annuente gestibus, secreta hominum pandit. Tanta cum morum disciplina imbutu~ cerneres, vt multis doctiore~ hominibus æstimares. Iussus fenestram aperire, aperit, naturamqe ingenio transcendens prohibitus cibaria reponit. Onus sibi impositum baiulat exhiberi zelosum defensore~ mei se amat, ludit egregie, mirandaqe facit prorsus insuetis incredibilia Vale. Ioan. Tritth. Abbas Sancti Martini in Spanheim scripsit .3. Id Martij. Anno M.D,
Has aut quaslibet alias cõ acceperit cui mittuntur, amicus signu~ intelligit principis esse Occidentis: vnde præmissis ex more præmittendis ad Occidente~ se vertit, vocat Spiritum, inuisibilem missum contestans, vt visibilis fiat, nec cuiquam dicat.
MALGARADAS apro chameron asoty mesary throes Zamedo
sogreal paredon adre Caphoron onatyr tirno beosy. Cha
merõ phorsy mellon tedrumarsy dumaso duise Casmiel elthurnpeson
alproys fabelronty Sturno panalmo nador. Completo carmine,
aderit Spiritus ipse vocatus more suo reuelans tibi, quæ in
mandatis suscepit; fideliter, cum quo remandare poteris amico
quicquid volueris eum scire occultam.
ECIMA mansio vocatur Chorus à vento, in qua moratur magnus princeps Dorothiel, qui habet sub sua potestate & dominio 40. duces, qui præsunt operationibus diurnis, & totidem qui præsunt nocturnis absq; famulis & seruitoribus pene infinitis. Horum officiu~ est omnia nunciare arcana, quæ pertinent ad negotia Spiritualia, & ad dona ecclesiastica, beneficia, prælaturas, dignitates, & similia. In operatione autem Steganographiæ, ducum Dorothielis non est opus omnium nomina in medium proferre: sed sufficiunt ex quolibet ordine pauci. Reliquorum nomina in suo loco cum cæteris exponemus. Et de his tabulam considera.
Mugael 0. Choriel 0. Artinc 0. Esiel 0. |
P | S. R. | F | S. R. | P | S. R. | F | S. R. |
Mugael | 40 | Gudiel | 400 | Nachiel | 40 | Phutiel | 400 |
Choriel | 40 | Asphor | 400 | Ofisiel | 40 | Cayros | 400 |
Artinc | 40 | Emuel | 400 | Bulis | 40 | Narsyel | 400 |
Efiel | 40 | Souiel | 400 | Moniel | 40 | Moziel | 400 |
Maniel | 40 | Cabron | 400 | Pafiel | 40 | Aroziel | 400 |
Suriel | 40 | Diuiel | 400 | Gariel | 40 | Cusync | 400 |
Carsiel | 40 | Abriel | 400 | Soriel | 40 | Vraniel | 400 |
Fubiel | 40 | Danael | 400 | Darbori | 40 | Pelusar | 400 |
Carba | 40 | Lomor | 400 | Paniel | 40 | Abael | 400 |
Merach | 40 | Cesael | 400 | Curfas | 40 | Meroth | 400 |
Althor | 40 | Busiel | 400 | Aliel | 40 | Cadriel | 400 |
Omael | 40 | Larfos | 400 | Maziel | 40 | Lobiel | 400 |
Ecce habes de principibus Dorothielis ex quolibet ordine diurno scilicet & nocturnis 24. duces, cum numero seruitorum decem millium, centum sexaginta. Et nota, quod operatio per istos multum est à cæteris diuersa, quemadmodum large de domino dicemus. Nam secundum 12. horas diei & noctis operandum est in mansione ista, semperque duabus horis præsunt quatuor principes, tam in die quam in nocte: ita vt non liceat tibi aduocare alium, nisi ex ordine, quem hora concernit. Vt si sit operatio in prima vel in secunda hora diei: voca, que~ volueris, ex primis quatuor qui præsunt diei: si in tertia vel quarta, ex secundis quatuor ducem noueris esse vocandum. Et ita consequenter faciendum per omnes ordines & 24. horas tam in die quam in nocte. Cum autem volueris operari in Steganographia per spiritus ipsius Dorothielis: præmissis generalibus in arte præmitti consuetis, scribe literas qualescunque volueris, vertensque te ad eam plagam orbis quam à vento communiter Chorum appellamus, voca vnum aut plures ex quatuor, qui præsunt horæ, in qua operaris. Dorothiel cusi feor madylon busar pamersy chear ianothym baony Camersy vlymeor peathã adial cadumyr renear thubra Cohagier maslon Lodierno sabelrusyn. His dictis spiritum apparentem videbis, quem vocasti, promptum & hilarem ad obediendum, cui arcanum tuum committas secure & fideliter. Tabulam præcedentem aspice.
ESt tibi negotium, in re qualibet spirituali ad principem, valde &Amp; arduum & secretum, quod nulli mortalium nec literis quide~ putas credendum, Vis illud scire principem> Literas pro paupere Clerico supplicatorias aut quaslibet alias fingis ad eum: vocas spiritum, committis illi secretum: sideliter agit omnia.
SIgnifico Gratiæ Vestræ Illustrissime Princeps, Conradum Hummel beneficatum super altare sancti Euangelistæ Iohannis defunctu~ esse nocte præterita. Ne autem Gratia Vestra vel vni ex imperitis vel indignis, quorum reor grandem numerum affuturum (vt fieri solet) altare dictum expectantium: sed vtiliori viro reseruandum ex indeliberato concedat, ero: licet longe existam indignus, quam vt preces meæ in maximi & nobilissimi principis coms[ectu aliquod beneficium reportare videantur, digne quatenus gratia vestra præsentium exhibitori, repulsis indigniorib. alt are præfatum concedere dignetur: quem cognoui optimis beneficiis dignum, quippe quem morum pulchritudine adornatum, scientia atque literis omnifariam eruditium, modestum continentem temperatum amoreque religionis Gratia Vestaæ nouerim esse placiturum. Eritque beneficiis exhibitis, non ingratus, sed perpetuo memor. Datæ ex Spanheim. pridie Idus Martij, Anno domini nostri M. D. Ioan. Tritth.
Cum has meas vel quaslibet alias acceperit literas princeps, aut alter, cui mittuntur, in arte peritus: signo Dorothielis cognito se vertat ad Chorum (vbi ipse spiritus cum ducibus & seruitoribus suis moratur) faciens omnia & singula, que ars ipsa requirit. Deinde spiritum voce submissa tacite vocet vt nouit.
Dorothiel onear chameron vlyfeor madusyn peony oriel nayr druse mouayr pamerson etro dumeson, dauor caho. Casmiel hayrno, fabelrunthon. Completo carmine isto si moram fecerit spiritus in veniendo; iterum legat vsque tertio: & sine omni dubio visibilis apparebit, & reuelabit ad aurem commissa.
NCIMA mansio totius orbis vocatur Subcircius à vento videlicet, qui ex illa parte venire confueuit. Ad hanc plagam moratur magnus princeps qui vocatur Vsiel, habens sub se 40. principes, qui præsunt operationibus diurnis, & 40. qui præsunt nocturnis. Horum officium est nuntiare occultos & subterraneos Thesauros, & omnia, quæ ad rationem Thesaurorum pertinere videntur. Ex his paucos, & quot sunt in operationibus Steganographiæ hoc loco sufficientes, nominabimus: & reliquos cum aliis ad proprium capitulum in fine huius libri nominandos referuamus. Et nota, qe duces istius mansionis, quando vocantur ab operante, libenter & cum maxima hilaritate venire consueuerunt. Et quamuis multos habeant famulos: numquam tamen vidi, quod aliquem eorum secum adduxerint saltem visibilem. Si quis autem vellet vti ministerio famulorum: posset, quoniam sub principibus sunt, & coguntur eis in omnibus obedire, si operator fuerit talis, vt nouerit eos debite vocare vel etiam compellere, si tardius apparere voluerint.
Roth. | Schw. | R. | S. | R. | S. | R. | S. |
Abaria | 40 | Saefer | 40 | Amandiel | 30 | Hissam | 30 |
Ameta | 40 | Poriel | 40 | Barsu | 30 | Fabariel | 30 |
Arnen | 40 | Saefar | 40 | Garnatu | 30 | Vsiniel | 30 |
Herne | 40 | Maqui | 40 |
R. | |
Schw. | Roth. | S. | R. | S. | R. | R. | S. |
Ansoel | 40 | Saddiel | 40 | Asuriel | 20 | Pathyr | 20 |
Godiel | 40 | Sobiel | 40 | Almoel | 20 | Marae | 20 |
Barfos | 40 | Ossidiel | 40 | ||||
Burfa | 40 | Adan | 40 | Lapharon | 10 | Ethiel | 10 |
Ex quadraginta principibus Vsielis, qui præsunt operationibus diurnis habes 14. cum seruitoribus eorum 400. in numero, & 14. qui presunt operationibus nocturnis cu~ 440. famulis eorum cum his vtriusq; ordinis duo signa (ad probandum & cautelam de Thesauro, sicut nosti, ne possit à latronibus inueniri) cernis opposita, quibus vtimur pro custodia thesauri inuent interca quod spiritus mittitur ad amicum. Cum ergo volueris in hoc negocio per spiritus operari: si negocium est maximu~ aut pertinens ad principem: voca duces quos volueris ex ordine quaternorum: si proprium; ex trium: si priuatum & paruum, ex duorum: si vile & minimum, tunc fiat in nocte in ordine solitariorum tantum.
Vsiel parnothiel chameron briosy sthrubal brionear Caron sotronthi egypia odiel Chelorsy mear Chadusy notiel ornych turbelsi paneras thorthay pean adresmo boma arnotiel Chelmodyn drusarloy sodiuiel Carson, eltrae myre notiel mesraym Venea dublearsy mauear melusyron chartulneas fabelmerusyn. His versus Subcircium sub silentio dictis, sicut tempus locusque permittunt; fac cætera quæ ars ipsa expostulat, & committe spiritui iam apparenti arcanum cum sigillo mysterij profundi, nihil hæsitans: quoniam duces isti omnes boni sunt & fideles.
INVENISTI maximum in Thecis mortuorum vel quolibet alio
loco terra thesaurum, vel nosti certo latenter absconditu~: solus
ad exportandum non sufficis, nec tamen alicui circa morantiu~ cõfidis.
Habes amicum fidelem, sed procul absente~, cui reuelare mysterium
cupis, sed nec literis nec nu~cio confidis, ne per æstu~ in palã
& in periculu~ incidas, & lucru~ amitras. Vocas ergo spiritu~. Venit
spiritus, perfert ille nu~tiu~, vocat amicum. Venit, iuuat, participat.
MItto tibi orationem quam edidi in nuptiis cuiusdam mei amici. Deus omnium Creator humanisqe generis Redemptor, omniumqe Saluator, ne genus humanum periret, etiam nuptiarum sacramentum instituit: legimus enim quod primo homini~ Euam iunxerit mulierem, dixeritqe: CRESCITE ET MULTIPLICAMINI: legem instituens conseruãdæ humanitatis. Postiea Deus incarnatus dignatus est nuptias sanctificare miraculo. De Deo bene merentur seruantes cõstituta, hominibus autem plus conferunt, qui pudicum coniugiam Zelo prolis assumunt. Vos ergo qui coniugium honestum assumitis iure laudauerim Saluatoris nostri exemplo. Ille nãqe miraculis, ego vero verbis institutum rite nuptiarum necessarium sacrame~tum collaudabo: sim licet non nuptus, iure nuptias tamen laudabo. Enimuero si tollatur coniugium, deficere & rueret totum genus humanum. Vsu enim nuptiarum genus extat humanum, quamuis ruinosum, debile & corruptibile: quod tame~ sine nuptiis non perseueraret. Sed hoc agite vos vt fæcunditas vestrarum nuptiarum decorata sit moribus & conuersatione sancta, & nemini scandalum ponente. Inprimis Deam amate, continue operibus misericordiæ cum iusticia incumbentes, impietatem fugite, rectitudinem colite, bonos amatem, laudes Deus semper dicite, pauperibus cum eleemosynis subuenite, mandatis Dei obedite. Veritatem nolite deserere, Dei ministros honorate Ecclesiis, decimas soluite, peregrinos hospitate, innoce~tes liberate, famelicos pascite, maiorib9 vestris obedite, proximos vestros honeste diligite, iniuriam nulli penitus irrogantes Christianam religionem deuotissime colite: vanos, noxios superstitiososque mores gentilium abhorrete. Doctrinas Euangelicas seruate & viuite secundum præcepta Dei. Carnis voluptates fugite, vosqe honestos & bonos exhibete, puritatem mentis solicite custodie~tes nolite maculare. Mementote obsecro, quid in sancto Euangelio Christus Dominus noster clamauerit: Beati mundi corde: qui se munditiam animæ in lutoso corpore propter Deum custodiunt. Munditia autem corda continuis humilimisque orationibus non destituatur: quoniam oratio mentem purificat, æstuantes refrigerat, temptationes diaboli procul fugat. Hinc sanctus Apostolus Paulus docet vos sedulis & deuotis orationibus insistere, vt noxias tentationes possitis superare. Coniungimus vos matrimonio, quatenus genus vestum legis decreto propagaatum construetis: non vt affluere noxijs voluptatibus debeatis. Voluptates enim carnis interficiunt animam, corrumpuntque humana substantiæ nobilissiman dignitatem futurorum. Itaqe horum memores scitote vos viatores esse, reuersuros ad patriam, ad quam estis reuocati Breuissima est vita præsens: iocunditasqe seculi velocissime terminatur. Sic ergo in matrimonio viuite, vt ad regnum cælorum post mortem, cum exaltatur, veniatis. Ioannes Tritthemius Abbas Spanheimensis, ordinis Diui Patris Benedicti, ædidi pridie Iduum Martij, Anno natiuitatis domini nostri Iesu Christi M.D.
Cum has vel quaslibet alias cui mittuntur acceperit literas; cognito
signo magni Vsielis, faciat occulte sicut nouit ex arte faciendum:
deinde vertat se ad Subcircium & Carmen. Vsiel asoyr
paremon cruato madusyn sauepy mauayr realdo chameron
ilco paneras thurmo peã elsoty fabelrusyn iltras charson frymasto
chelmodyn. Hoc dicto carmine spiritus se visibile~ ostender, commissaque
reserabit: & si quid ei ab isto fuerit commissum, referet
ei ad mittentem.
VODECIMAM orbis descripti mansionem, quæ est
versus eam plagam, à qua ventus Circius instat, Cabariel
Imperator magnus inhabitat cum infinitis
spiritibus, inter quos sunt ad operationem Steganographiæ
deputati pro diurnis 50. & totidem pro nocturnis
omni tempore, qui multis famulis præsunt & valde potentibus.
Istorum officium secreti est auisare amicos, patefacere insidias,
& a quibus sit maxime cauendu~, admonere absentem. Ex his
omnibus paucos nominabimus.
Schw. | Roth. | S. | R. | S. | R. | S. | R. |
Satifiel | 50 | Etymel | 50 | Mador | 50 | Ladiel | 50 |
Parius | 50 | Clyssan | 50 | Peniel | 50 | Morias | 50 |
Godiel | 50 | Elitel | 50 | Cugiel | 50 | Pandor | 50 |
Taros | 50 | Aniel | 50 | Thalbos | 50 | Cazul | 50 |
Asoriel | 50 | Cuphar | 50 | Orym | 50 | Dubiel | 50 |
Habes nunc ex centum principibus Cabarielis magni, viginti, " sufficiunt tibi ad præsens quoru~ primi decem pro diurnis operationibus cum 500. famulis sunt deputati, " alij dece~ pro nocturnis, similiter cum 500. seruitoribus suis. Et scias, quod spiritus diurnis operationibus præsidentes multo sunt nocturnis beneuolentiores, " ad obediendum promptiores: Ita vt sæpe oporteat ipsos nocturnos cum quadam violentia compellere, sæpiusq; coniurationem repetere.Famulos, cum iubentur; secum adducunt: si iussi non fuerint, abscondunt. Cum volueris per ministerium istorum spirituu~ operari, vertas te ad eam plagam, quam diximus: &, præmissis de more præmittendis, dic Coniurationem istam:
Cabariel onear chameron fruani, parnaton fofiel bryosi nagreal fabelrontyn adiel thortay nofruau pena afefiel chusy. Completo carmine, si fuerit in die, statim aderit spiritus vocatus sine mora. Si aute~ fuerit in nocte & moram fecerit in veniendo spiritus quem vocasti: totiens vrgeas eum, doneo veniat per repetitionem Carminis, quod valde reuereri solent.
FIDELEM habes amicum, cui faues, vt tibi ipsi, sed procul absente~, cui reuersuro nosti ponendas à potentiore insidias in via aut quolibet alio vel loco vel modo. Auiscare cupis nescretem: sed periculu~, tibi magnum instaret auisanti, si fieret palam. Vnde nec literis committendum, nelegantur ab aliquo: nec homini confide~dum, ne reuelari contingat. Vt ergo & maneas tu securus, & amicus sit auisatus: vocas spiritum, committis arcanum: fit,
COmmodaueram tibi Codicem meum de gestis Longobardorum & Volumen Bedæ de temporibus, quæ oro remittas. Decet enim sapientem & maximè Christianum, fidem vbiqe seruare promissam. Beneficiorum obliuisci, diuinis & nostris institutis humanis maximum crimen perhibetur. Ne incurras tam peccabilem reatum. Misi tibi volumina mea, vt ea aliquando restituas. Libros verò græcos tibi gratis donaui, quorum intuitu te merito & regratificantem nobis & fideliorum exhiberes. Vale, ex Spanheim, Idibus Martij, Anno Domini M. D.
Cum has aliasve quaslibet abs te missas literas amicus receperit;
cognito signo Cabarielis, vertat se ad orbis plagam illam, a qua
Circius progreditur ventus; & præmissis ex more præmittendis,
hanc legat sub silentio orationem.
CAbariel afiar paremon chiltan amedyn sayr pemadon chulty
mouayr sauepor peatha mal frimaston dayr pean cothurno
fabelrusyn elsoty chelmodyn. Hoc carmine dicto versus Circium,
angelus statim apparebit visibilis, reserans illi commissum arcanu~;
referetque tibi, si quid ille commiserit.
TERTIA decima mansio est in Septentrione, cuius spiritus &
supremus imperator est Raysiel, qui habet sub suo dominio
duces 50. qui præsunt operationibus diurnis, cum seruitoribus
multis, & totidem numero, qui præsunt nocturnis cum famulis
eorum. Istorum officiu~ est, in his causis & traditionibus, quæ pertinent
ad mortem, auisare amicos operantis, & nunciare arcanum.
Duces, qui operationibus diurnis præsunt, libenter obtemperant
vocanti, & veniunt, hilares, iocundi & paratissimi ad obsequendu~:
sed illi qui nocturnis præsident, aliquantulum sunt proterui, quia
lucem valde oderunt & detestantur, nec facile obtemperant, maxime
nouicijs in arte minus probatis, quos frequenter in faciem
irrident, nisi coniurationibus ita constringantur operantis, vt cõtradicere
non præualeant. Valde enim coniurationem timet, &
quasi vnicum dantur plus coniurari, quam diurni Spiritus, & tamen
inuiti obediunt. Sed iam ex omnium istorum numero ponamus
paucorum nomina & numerum famulorum, quanti nobis
ad operationem consuetam sufficiunt.
Schw. | R. | S. | R. | ||||
Baciar | 50 | Astael | 50 | Chanael | 30 | Melcha | 30 |
Thoac | 50 | Ramica | 50 | Fursiel | 30 | Tharas | 30 |
Sequiel | 50 | Dubarus | 50 | Betasiel | 30 | Vuiel | 30 |
Sadar | 50 | Armena | 50 | ||||
Terath | 50 | Albhadur | 50 |
Roth. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | S. |
Thariel | 40 | Lazaba | 40 | Lamas | 10 | Thurcal | 10 |
Paras | 40 | Aleasy | 40 | ||||
Arayl | 40 | Sebach | 40 | Belsay | 20 | Sarach | 20 |
Culmar | 40 | Quibda | 40 | Morael | 20 | Arepach | 20 |
Habes nunc optime lector ex 50. principibus diurnis sedecim cum famulis
eorum 670. & ex 50. nocturnis 14. cum famulis 420. in numero, qui tibi
sufficient ad omnes operationes tam nocturnas quam diurnas. Cum autem
volueris operari per eos secundum horas intentas, elige ex ordine disposito
quem volueris, & voca eum à Septentrione (quoniam omnes ibi morantur)
per istud Carmen.
RAysiel afruano chameron fofiel onear Vemabi parnothon fruano Caspiel fufre bedarym bulifeor pean Curmaby Layr Vaymeor pesarym adorcus odiel Vernabi peatha darsum laspheno deuior Camedonton phorsy lasbenay to charmon druson olnays, Venouym lulefin, peorso fabelrontos thurno. Calephoy Vem, nabelron bural thorasyn charnoty Capelron.
Carmine rite & sub silentio completo, aderit spiritus vocatus.
Committe secure arcanum, perferet referetque committendum.
Si vero nocturnis operationibus præsidentes, vt solent plærunq;,
tardare videris: Carmine eos viriliter iterando compellas, nihil
metuens: te enim vt dominum reuereri cogentur.
POno casum. Amicus est mihi quispiam nobilis & doctus, quem
noui secreto necandu~ per sicarios quosdam mercede conductos.
Auisare palam non audeo, quia mihi periculosum: in causa
familiari & secretiori, ne literæ in aliorum deueniant manus, timeo:
homini, vt ore loquatur, confidere nõ præsumo: quia qui mecu~
est hodie, crastino forsan contra me stabit: Itaq; ad consuetam
confugio artem, cui quicquid commisero, fieri publicum, etiam si
ex inimico tentari contingeret, non formido.
MAximum nobilitatis ornamentum, Iustitiam Philosophiamqe: dedecus Impietatem & ignorantiam definit vetustas: Quid enim pulchrius, quam literis virtutibusqe ornare nobile genus, quod militat. Hoc plurimum cæterrosque militantes complures nobilissimos viros reperimus, & noctibus actitauisse & diebus, vt armis barnaros expugnare~t, rectitidine gentem suam literisqe erudirent. Horum exemplo Bumavv doctissime literas humanitatis artesqe bonas euoluere non cessas armis & literis decor atus; & petares olim principes sapientissimi consuerunt opes non thesauris suis includere, sed potius, vsui literario conferre: honestissimum ad fœlicitatem tendentibus suffragium arbitrantes sapientiæ studium, quo æternæ retributionis beatitudo acquiratur. Enimuerò scientia scripturarum principes omnibus venerabiles facit maximeqe timendos. Ignorantia scripturarum viui hominis sepultura dicta ignominiam calamitatemqe horrendam principibus nobilibusqe afferre consueuit. Homo sine literis est Asinus bipes, vivusqe sepeliendus, immo sepultus. Maxinè nobiles & rempublicam gubernantes esse sapientes atqe notabiles scientia literaru~ oportet, quarum ignorantia tyrannide~ inducit. Amor quoqe literarum gesta principum inclyta nobiliumqe perpetuitati commendat. Cernimus enim veteres philosophos principatus memoriã obtinuisse, nominisqe immortalitate~ consecutos plus literis quam armis apud omnes homines sempiternam: plus enim literæ, quã arma gloriosos, excellentes sapientesqe tyrannos antiquos & principes reddiderunt, quorum memoriam laudumqe titulos immortalitate donarunt. Adde quod Christianis studiu~ literaru~ summum & honestissimum euolandi ad Cælum præstat adiumentu~. A scripturis enim contemplari incipimus diuinarum illustrationum coruscante~ honorabilemqe maiestatem, nobis alioquin inaccessibilem. Ita Henrice miles doctissime literis faueas, vt rectitudine decoratus semper viuas. Vale, ex Spanheim, Idib. Martij. Anno M.D.
Posteaquam has literas aliasve quaslibet amicus acceoerit in
arte peritus; signo Raysielis cognito, præmissis ex more consuetis,
as Septentrionem se vertat, & spiritum hoc carmine vocet.
RAysiel myltran, fruano fiar chasmy clymarso pean Sayr pultho
chulthusa medon vepursandly tusan axeyr afflon. His dictis
spiritus missus statim visibilis apparebit, referabitque tibi omnia
& singula, quæ mandaui ad aurem. Et scias velim, quod nonnulli
spiritus nocturnis operationibus præsidentes in nocte non libenter
veniunt ad operationem, nisi maximis compellantur sacrame~tis
& coniurationibus: qui tamen postquam venerunt fueruntqe
missi ad amicum, cito apparere consueuerunt & obedire vocanti,
nisi forsan ipse, qualibet occasione deceptus, aliquid negligeret in
arte præceptum.
VARTA decima mansio est ad Aquilonem, distans à
principio Septentrionis 21. gradibus, & modicu~ amplius:
cuius supremus Imperato est Symiel, qui habet
sub se 10. duces, qui præsunt operationibus diurnis,
cu~ multis famulis eoru~. Operationib. a nocturnis
multi præsunt duces, quorum certum numerum reperire non potul,
quifamulos etiã sub se habent multos. Istorum officiu~ est nunciare
inter amicos arcana secretissima, que nulli hominu~ sunt manifestanda
in æternum. Vt autem per eos operari possis, si necesse
fuerit: explicabo tibi ex diurnis decem, & ex nocturnis totidem,
& sufficientad præsens.
Schw. | Roth. | S. | R. | S. | R. | S. | |
Asmyel | 60 | Larael | 60 | Mafrus | 70 | Marianu | 100 |
Chrubas | 100 | Achot | 60 | Apiel | 30 | Narzael | 100 |
Vastos | 40 | Banier | 90 | Curiel | 40 | Murahe | 30 |
Malgron | 20 | Dagiel | 100 | Molael | 10 | Richel | 120 |
Romiel | 80 | Musor | 110 | Arafos | 50 | Nalael | 130 |
Habes nunc principes decem nominatos pro actionibus diurnis
cum multis subseruitoribus & 10. pro nocturnis operationibus
etiam cu~ multis substitutis, per quos poteris operari secure & absq;
periculo: modo sis in Steganographia bene institutus. Nã quicunque
ad operatione~ huius artis non bene institutus, in præceptis illius
accedere presumpserit: aut nihil proficiet, aut periculum vix
euadet. Non enim omnibus obediunt principes. Tu aute~ cum hac
ipsa scientia volueris operari; præmissis rite præmittendis; te
conuertas ad Aquilonem, & eo modo, quo tibi tradidi, coniura ducem,
vt veniat per istud Carmen.
SYmiel myrno chamerony theor pasrõ adiueal fanerosthi sofear
Carmedõ Charnothiel peasor sositran fabelrusy thyrno pamerosy
trelno chabelron chymo churmabõ, asiel, peasor carmes nabeyros
toys Camalthonty. His dictis eo quo necesse est modo, spiritus
aderit abs te vocat' ad obediendu~ in omnibus mandatis tuis,
si fuerit operatia per nocturnos spiritus actitanda: & si cito nõ
apparuerint, non desistas propterea, sed vrgeas eos repetitione carminis:
& compulsi obedient.
HAbes aliquod negotium secretissimu~ ad amicum, quod te & ipsum concernit: cuius manifestatio tibi & illi perpetuum vel damnu~ vel confusione~ inferret. Certe nec literis tuto creditur ne ab aliquo legantur, nec cõmittitur nuncio, qui diuulgabit in plures. Arte nostra vteris; sic & tu eris tutus, & amicus sciet arcanum.
Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis ordinis Sancti
Benedicti optimo adolescenti Iacobo Trithemio,
fratri charissmo, S. D.
LITERIS incumbens conserua humilitatem Cordis. Mores boni iuuenes
decorant, efficiuntque nobilibus clariores. Scientia literarum adornat
iuuenem sanctitatem amantem sine moribus iustitiæ carebit honere scientia,
Adolescens vanitatibus vitijsqe immersus, sapientiæ contemptor, non diligit
sapientiam veram, quam virtutibus inquirendam esse memineris. Moribus
decoratur institutio erudiendorum iuuenu~, quoniam sanctis artibus confertur
honor Cœlestis infructuosaqe scie~tia tormentis æternis cruciabitur. Virtutibus
& literis scientia proficit: vtrumqe deficit vicijs maculatum. Sperne voluptates,
vt experimento intelligas sapientiæ veritatem. Vale.
Recipiens has literas in arte Steganographiæ peritus, mox, vt
viderit characterem principis Symielis, quid sibi faciendum sit,
intelligendo percipit: vertensq; se, præmissis præmittendis, ad
Aquilonem, coniurationem dicit.
SYmiel marlos chameron pyrcohi pean fruary fabelronti gaelto
siargoti melaflor hialbra penor olefy Aiulbrani ordu Casmeron
omer vemabon. Completo carmine, spiritus missus apparens
commissum sibi fideliter implebit officium.
Roth. | R. | S. | R. | S. | R. | S. | ||
Massar | 50 | Orariel | Pandiel | 10 | 10 | 60 | 60 | 50 |
Parabiel | 40 | Oryn | Carasiba | 20 | 20 | 70 | 70 | 40 |
Laiel | 30 | Samiel | Asbibiel | 30 | 30 | 80 | 80 | 30 |
Caluarnya | 20 | Asmael | Mafayr | 40 | 40 | 70 | 70 | 20 |
Alferiel | 10 | Iaziel | Oeniel | 50 | 50 | 60 | 60 | 10 |
Habes iam ex Spiritibus Armadielis 15. numero cum subseruitoribus
suis 1260. qui secundum diuisionem 24. horarum in sex
partes cum ducibus suis venire vocati ad operantem solent; fi
voluerit ipse, ordinem suum in veniendo conseruantes. Cum ergo
volueris aliquid in Steganographia per ipsos operari, oportet vt
diligentissime obserues diuisonem temporis secundum hanc artem,
sine qua nihil omnino proficies: qua, vt oportet, cognita, vertes
to ad Boream, faciens, quæ ars requirit.
ARmadiel marbeuo pelrusan neor chamyn aldron pemarson
Cathornaor pean lyburmy Caueron Tharty abesmeron vear
larso charnoty theor Caueos myat drupas Camedortys ly pa ruffes
ernoty mesoryn elthi chaor atiel; lamesayn rouemu fabel rusin,
friatochasalon pheor thamorny mesardiel pelusy madiel baseroty
sarreon prolsoyr asenosy cameltruson. Cum hãc coniurationem
compleueris eo modo sicut oportet: mox aderit spiritus, ad
Imperium tuum paratus.
ESt mihi ad principem meum quoddam arcanum nulli penitus communicandum. Id mandare literis, ne per negligentiam vel obliuionem disiectæ legantur, nõ audeo: multo minus per hominem nunciare illud volo, ne & aliis per ipsum quomodolibet, reuelatum iri contingat. Artis itaque huius mysterium pertentare placet, per quod arcanum meu~ omni te~pore manebit occultum.
Serenissimo Principi, Domino Philippo, Comiti Palatino Rheni, Duci Bauariæ, Sacri Romani Imperij Archidapifero, Principi Electori, Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis cum orationibus famulatum.
ILLVSTRISSIME princeps cum humili subiectione seruitutem. Benignitas inclyti ducatus vestri mihi præcepit, vt verbis expositas res quasdam occultissimas literis commendarem. Gauderem non absqe deuota exultatione, si pares voluntati vires accederent, beneficiis exhibitis honestissimum aptioremqe locum distribuere, & obsequium gratiæ debitu~ exhibere. Detinet imbecillitate~ cordis operis nouitas sine tramite præcedentis subeundi, cui me longe imparem scio: habebit enim ingentem magnumqe laborem, incutitque conatibus habetudinem meis plurimam. Vires tamen experiar, Gratiæ vestræ obsecuturus, benignissimum iudicem sine dubio accessurus, si bonæ voluntati meæ non affuerit aptata complendi possibilitas: vbi cumulatissima humanitate gloriosus & munificentissimus princeps amator defenserqe literaru~ vsententiam dicit, ad cuius humanissimum tutamen Vniuersitas Heydelbergensis multis ornata doctissimis eruditissimisqe viris, ingenio recentissimis, transcendit omnia per Alemaniam Gymnasia. Itaque clarissime humanissimeqe Princeps si quid habeo aut sum, totum benignitati vestræ noui obnoxium: id quod exhibere cum humili subiectione semper promptissime curabo. Et licet sint alij sapientiores, qui hoc opus melius vel vtilius ornatiusqe non mediocreter reddere potuissent: volui tamen ego deuotissimum & rectum lætumqe in gratiam vestram animum meum vtcunqe ostendere & experiri de inuentis nouiter grandibus quæ alium credo nemine inuenisse. Datæ 16. Calend. Aprilis Anno domini Millesimo quingentesimo.
Literas has vel quaslibet alias suscipiens, cui mittuntur in arte perito inter
Characterem Armadielis: quo cognito vertat se, quo ars mandat
vertendum, & dicat carmen.
ARmadiel afran meson Casayr pelodyn, Cauoti chameron
thersoruy marbeuon pheor Casoyn myruosy lyburmy deon
fabelronton. Chubis archmarson. Hac coniuratione debito modo
completa, missus spiritus palam apparebit, sibique commissa à
mittente arcana reuelabit in aurem fideliter, nihil addens mineunsve.
Et si quid illi denuo fuerit ab illo commissum vt referat
peranti, à quo missus est: fiat quod ab arte præcipitur; & obtemperabit.
ANSIONI autem septedecimæ ad Vulturnum ventum
situatæ præsidet magnus Imperator Baruchas,
qui habet sub suo Imperio multos principes, duces &
alios spiritus, quorum omnium officiu~ est nunciare
occultas & secretissimas cõmissiones principu~, nobilium
& dominorum, subditis eorum vel amicis. Ex his nominabo
tibi 15. qui sufficient omni operanti in Steganographia: & non
habent inter se diuisiones vel ordines pro die & nocte sicut cæteri,
sed omnes habent cõmissione~ de omnibus in generali, ita vt quicunq;
qualibet hora vocatus fuerit ab operante, venire cogatur.
Roth. | Schw. | R. | S. | R. | S. | R. | S. | R. |
Quita | Cartael | Monael | 100 | 10 | 600 | 60 | 500 | 50. |
Sarael | Ianiel | Chubor | 200 | 20 | 700 | 70 | 400 | 40. |
Melchon | Pharol | Lamael | 300 | 30 | 800 | 80 | 300 | 30. |
Couayr | Baoxas | Dorael | 400 | 40 | 700 | 70 | 200 | 20. |
Aboc | Geriel | Decaniel | 500 | 50 | 600 | 60 | 100 | 10. |
Habes nunc ex principibus Baruchæ magni principis seu Imperatoris
ad operationem Steganographiæ nominatos duces 15.
cum famulis & subseruitoribus eius 7040. quorum ministeriu~ tibi
sufficientissimum est ad omnem operationem huius artis.Cum
ergo volueris aligue~ ex his spiritib. aduocare, obserua diuisionem
temporis secundum sex horas diei & noctis: & versus Vulturnum
positus facie, voca illum quem hora concernit, diligentissimè obseruans
literas famulorum, sine quibus nusquam procedunt: & ne
erres in numero, ordine & dominio eorum, caue.
BAruchas maluear chemorsyn charnotiel bason ianocri medusyn
aprilty casmyrõ sayr pean cauoty medason peroel chamyrsyn
cherdiel auenos nosear penaõ sayr chauelontr genayr pamelronfrilcha
madyrion onetiel fabelronthos. Hac coniuratione cõpleta
sub silentio sicut oportet, mox aderit spiritus principalis
vnus, que~ vocasti cum seruitoribus sibi deputatis secundu~ seriem
temporis. V g Cõmissum mihi est ordines per lustrare, Cœnobia
& emendare & corrigere perperam facta. Hinc ad amicum ex monachis
vnum longe absentem cupio tale mandare secretum, quod
publicatum sibi carcerem odiumqe pastoris, mihi vero & ordiniae
bono communi detrimentu~ inferret. Vnde nec tradendum literis,
nec homini cuiquam committendum. Vt simus vterq; securi,
artis ministrum aduoco spiritum, commendo arcanum.
Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis ordinis Sancti Benedicti religiosi fratri Nicolao ex Dureckheim, Monacho Cœnobij Hirsaugiensis eiusdem ordinis, sinceram in domino charitatem.
CVm sciam charissime frater te amatorem bonarum artium, me te exhortari
vehementer delectat, quatenus perseuerare velis inquirendis reuoluendisque
iugiter libraru~ secretis, quæ nobis ostendunt fœlicitatis iter, & tramite
expedito redire in patriã, quam peccando perdidimus, ad quam nos flagrantes
reducet amor mitissimi & clementissimi saluatoris nostri in scripturis
sanctis occultatus nobis, si exornauerimus mente~ Virtatibus exercitantes nos
in studio sancto, sine dubio conferendus. Quid enim in exilio miserabili vagantibus
salubrius dulciusue esse poterit quam literis sedulo incumbere: per
quarum studium ad veritatem oculi nostri eriguntur requirendam, & ad
beatitudinis futuræ desiderium mens nostra sustollitur: sine quibus comparatur
hostiis anima temporalibus & mundanis submersa negotiis, ad Dei cognitionem
nunquam peruentura. Tu itaque voluptates tumultusqe mundi
contemnito, literis die noctuque vacato: quoniam & religio virtutibus &
virtutes literarum commercio illustrari temperantur. Ita vt nec literas sine
ornatu nobilium virtutum nec deligere, virtutes bonas sine scientia scripturarum
præualeat. Itaqe te exhortor, studio literarum semper des operam. Vale
ex Spanheim 16. Cal. Apr. Anno Domini M. D.
Postea quam susceperit literas is cui mittuntur; signo Baruchæ
cognito, premissis præmittendis, ad plagam Vulturni quæ est ante
Orientalem proxima, dicat sub silentio istam Coniurationem.
BAruchas Mularchas chameron notiel pedarsy phroys lamasay
myar chalemon phorsy fabelrontho theras capean Vear almonym
lierno medusan therfiel peatha thumar nerosyn cral nothiel
peson segalry madon scoha bulayr. Coniuratione dicta secundum
artis præceptum, spiritus appatebit, & commissum sibi arcanum
producet in aurem sine deceptione.
VONIAM tam multa sunt & plura possunt emergere
negocia hominum, ad quæ intimanda procul amicis,
nullus sit in prædictis mansionibus princeps aut spiritus
specialiter deputatus: ne operantibus in hac arto
Steganographiæ aliqua ad perfectionem operis sui difficultas occurrat:
posteaquam specialium quorundam decimus mentionem
qui specialibus præsunt arcanis: volumus etiam quosdam generalibus
nunciandis generales exprimere principes spirituu~, vt si quid
forsan occurrat alicui nunciandu~, super quo in prædictis nulla inueniatur
commissio, ad istos referatur, qui suo modo super omnibus
habent cõmissionem: ita tame~ vt geberalitas specialitati non
deroget: nec specialitas nõ satis lucide expressa generalitatis officium
recuset, Quatuor itaque sunt principes magni, qui cum ducibus
& subseruitoribus suis omnibus præsunt arcanis nunciandis
superius non expressis: quorum primus Carnesiel omnibus præsidet,
quæ voluerimus nunciare versus Oriente~. Caspiel versus Meridiem.
Amenadiel versus Occidentem, & Demoriel his quæ mittuntur
generaliter versus Septentrionem. Cum ergo volueris arcanum
aliquid per spiritum nunciare amico procul absenti versus
Orientem: voca vnu~ aut plures quot volueris ex principibus Carnesielis,
vertens te pertotam operationem ad orientale~ plagam,
sicut nosti secundum artem. Describam tibi nomina principum
cum numero seruorum, quot ad præsens negotium sufficiunt: &
caue, ne erres in aliquo.
R. | S. | R. | S. | |||
Myresyn | Benoham | Armany | 60000000000000 | |||
R. | S. | R. | ||||
Ornich | Arisiel | Capriel | 10 | 30 | 100 | 300 |
Zabriel | Cumeriel | Bedarys | 10 | 30 | 100 | 300 |
Bucafas | Vadriel | Laphor | 10 | 30 | 100 | 300 |
Habes ex principibus Carnesielis 12. cum maxima multitudine
famulorum, vbi (nota) ille magnus numerus 60000000000000.
est aliorum ducum & principu~, qui generaliter præsunt omnibus
diurnis: & vocatur ex eis certus numerus, qe voluerit operator, cum
duce nominato. Alij aute~ in quadruplici ordine sunt famuli principu~
duodecim, & veniunt semper cum eis in ordinibus suis. Cum
ergo volueris operari per istos; præmissis præmittendis ista est
coniuratio.
CARNESIEL aphroys chemeryn mear aposyn. Layr peã noema
ouearma sere cralty caleuo thorteam chamerõ ianoar pe lyn
Layr, baduson iesy melros ionatiel delassar rodiuial meron sau ean
fabelron clumarsy preos throen benarys sauean demosynon laernoty
chamedonton. His rite cõpletis, aderit generalis arcanorum
nuncius que~ vocasti, promptus, fidelis, penitusq; secretus:--:--
EST homo quispiam sub apparentia honestatis malus blatterator:is
sciens me posse apud amicum, commendatorias ad eum
postulat à me literas; negare non valeo, nec decipi amicum volo
ab illo fraudulenter. Scribo literas, circumcellione~ laudo mirum
in modum, legit, exultat, apertam insidiandi viam sibi pollicetur
oblatam. Do literas, abit lætus, voco spiritum, mitto ad amicum, vt
auiser illum, meumque manifestet arcanum.
LAtorem præsentium ad te mitto, Vigili amantissime, hominem profecto
cunctis adornatu~ virtutibus, omnibus eruditissimum in scripturis æstimatum,
tantaqe venustate morum redimitu~, quod vixilli similem aliquando
his oculis vidisse memini optimum Mathematicum, Philosophum acutissimum,
literatissimis virtis comparandu~, sapientia & studio omnes Teutonicos
exercitatissimos transcendente~, vnde dignus est nobis merito visus laudibus
literatorum virtoru~ omniumqe bonorum excipiendus: quippe nobilis &
literatissimus, qui omnibus queat vtilis esse in tradendis varijs doctrinis rerum
mirandarum. Vale, ex Spanheim 15. Cal. April. Anno M.D.
Cum has similesve quascunq; acceperit literas amicus in arte
Sreganographiæ probatus: cognito signo Carnesielus, se vertat ad
Orientem, & præmissis præmittendis, dicat istam coniurationem.
CArnesiel aproysi chamerõ to pemalroyn phroys Cadur mearmol
benadron Vioniel saviron army pean arnotiel fabelronthusyn
throe chabelron sauenear medaloys vear olmenadab cralty
sayr. Carmine dicto, spiritus missus iam visibilis apparebit
reuelabitque arcanum fideliter commissum.
In concaue secundi circuli, super numero 400. bis posito, nec non super numero 1000. deest litera R. Et in sexti circuli concauo pro generalis legea dum est generales. |
HAbes hoc Circulo 4. Imperatores principales & mansionis
vniuscuiusq; situm, numerum quoq; ducum, subducum
& seruorum penè innumerabilium. Scias ergo, quomodo per istos:
sit operandum.
D Austrum habitat magnus Caspiel princeps, qui habet
sub suo dominio principes siue duces præcipuos
200. Comites vero siue subduces 400. cu~ ingenti multitudine
seruitorum, quorum officiu~ est nunciare generaliter
omnia & singula superius non contenta versus Meridie~.
Cum autem necessarium sit in hac arte scire quosdam ducum ex
nomine, sintque multi: curabimus paucorium nomina dicere ex
multis, qui nobis sufficiunt ad omnia.
R. | S. | R. | S. | R. | S. | R. | R. |
Vrsiel | Budarym | Geriol | 200 | 40 | 2000 | 400 | 20 |
Chariel | Camory | Ambri | 200 | 40 | 2000 | 400 | 20 |
Maras | Larmol | Camor | 200 | 40 | 2000 | 400 | 20 |
Femol | Aridiel | Otiel | 200 | 40 | 2000 | 400 | 20 |
Habes nunc ex principalioribus ducibus Caspiel 12. cum comitibus,
subducibus & famulis 100640 per quos fit omnis operatio
nunciandorum, versus Meridie~ generalis. Cum autem ad amicum
volueris aliquid nunciare occultum versus Austrum manentem,
fac quæ secundum artem requiruntur, & dic coniurationem.
CAspiel aloyr chameron noeres padyr diuiel prolsyn vear maduson cralnoti fruon phorsy larsonthon thiano pemarson theor. Caueos adeueos friato briosi panyeldrubon madiel sayr fabelrusyn gonear pean noty nabusran.
Coniuratione devito modo completa, videbis præsente~ quem
vocasti, & ad obediendum mandatis tuis in omnibus paratum.
Omnes istius Caspielis duces beneuoli & voluntarij sunt valde,
sed subduces eorum aliquantulum sunt duriores; attamen coniurationibus
cedunt, si operator fuerit constans & imperterritus,
loquens ei dure, quasi cu~ autoritate maxima. Nullus enim eorum
tam durus est, qui non mansuescat per virtute~ autoritatis potestatiue
compulsus & adiuratus.
ESt mihi cum amico negocium, quod si in publicum transierit,
vtrique periculum grande orietur. Obseruantur internuncij
omnes, vt literæ ab insidiantibus nobis legantur. Vt ergo simus securi,
negociumque nostrum maneat secretum: scribo literas, quæ
nullius vereantur conspectum, quas spiritu inuisibili comitante
mitto ad præfatum amicum.
COnspicite mortales breuitatem & miseriam præsentis vitæ, & poenitentiam
salutarem, dum tempus habetis. Væ vobis dementissimi amatores
sæcularis gloriæ, Deum omnipotentem, æternamqe lætitiam temere despicientes.
Quare nõ amatis superna illa conuiuia quæ sunt humiliter Deum
inquirentibus repromissa? Vos enim humilittem abijcitis breuissima gradia
mundi quæritis, æternæ beatitudinis excellentiã non amatis: contentioso Zelo
viuitis, honestatem actionibus nequam maculatis, laudesqe Dei excesli nescitis.
Die noctuqe secularibus actionibus lucrisqe temporalibus insistitis: semper
venandis nouitatibus extensi memoriam acuitis lectiones audire negligitis:
tempus gratiæ vobis indultum, æternæqe beatitudinis expectationem non curatis.
Ecce Iudex cunctis horribilis criminosis appropinquat. Ecce Omnipotens
Maiestas districta accelerat. Ecce Iudicium nouissimum statuitur. Ecce
lamenta æterna proponuntur: bonaqe sempiterna nobis subtrahentur. Anno
M.D. 15. Cal. Apr.
Cum has literas susceperit is, cui mittuntur; præmittat ea quæ sunt ex arte præmittenda, conuertensque ad meridiem se, dicat Carmen.
Caspiel asbyr Chameronty churto freueon dayr fabelron Cathurmy
meresyn elso peano tailtran Caspio fuar Medon clibarsy
Caberosyn vlty pean Vearches pemasy natolbyr meldary noe Cardenopen
men for diuiel adro, Carmine dicto, aliisq; ex more subiunctis,
nuncius inuisibilis apparebit, referens amico fideliter & secrete
in aurem omnia, quæ mandaui.
MENADIEL Imperator, spiritus Occidentis supremus
habet sub suo dominio principes potentiores siue
duces 300. subduces siue comites non pauciores
quingentis, seruos, subseruitores & famulos ex innumerabilibus,
quoru~ nomina inueni non minus quam 30000 præter
alios innumerabiles, quorum nomina nondum inueni. Sufficiunt
enim isti omnibus arcanis versus Occidentem amicis nunciandis.
Sed nomina ducum, qui sunt in ministerium huius artis
vocandi, iam, quod sufficiunt, dicam.
Roth. | Schw. | R. | S. | R. | S. | R. | S. |
Vadros | Rapsiel | Almesiel | 30 | 50 | 300 | 500 | 3000 |
Camiel | Lamael | Codriel | 30 | 50 | 300 | 500 | 3000 |
Luziel | Zoeniel | Balsur | 30 | 50 | 300 | 500 | 3000 |
Musiriel | Curifas | Nadroc | 30 | 50 | 300 | 500 | 3000 |
Per hos 12. duces & principes, quicquid operandum fuerit ex
imperio Amenadielis in Steganographia ad Occidentem, totum
poteris perficere. Sed obserua diligenter, vt scias cu~ vocas aliquem
ex ducibus; & scias, quot sub se habeat comites, seruitores & famulos
secundum 24. horas diei & noctis, quas isti 1550. æquali partitione
sibi in suo ordine deputatas custodiunt. In quibus si erraueris,
nihil proficies, & forsitan periculu~ aliquod incideres. Oportet
enim volentem in Steganographia operati, non solum in arte nostra
esse peritum, sed etiam in omnibus diligentissimum, quia per
paruam in operatione negligentiam magnum plerunque oriri
periculum consueuit. Cum itaque per istos spiritus aliquid volueris
operari, verte te ad Occidentem; & præmissis præmittendis, dic
istam coniurationem.
AMenadiel aprolsy chameronta nosroy throen mesro salayr chemaros
noe pean larsy freueon ionatiel pelroyn rathroy Caser malusan pedon
Cranochyran daboy seor marchosyn lauo pedar venoti gesroy phernotiel
Cabron. Coniuratione rite completa, spiritus aderit, quem vocasti, promptus
& alacer ad omnia, quæ mandaueris ei perficienda.
ESt mihi quoddam secretum ad amicum, quod nec homini nec literis
confido perferendum; quoniam si veniter in publicum, magnum mihi
& periculum crearet & damnum. Moram pati non valeo: voco itaque spiritum,
scribo literas in nullo penitus suspectas, & quas nec intelligere ipse
quidem putetur, vtpote latini sermonis ignarus: mitto spiritum, reuelat secretum.
Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis Nobili & Strenuo Equiti, Alberto Goeler de Rauesburg, præfecto Crucenacensi, S.
SAlutorem nostrum Dominum Iesum Christum ad Iudiciu~ credimus esse venturu~, qui reddet vnicuiqe secundu~ opera sua. Hoc credimus & negligimus miseri nos ipsos. Itaqe facie~ eius præuenire lachrymis assiduis studeamus, emendantes negligentias nostras quas cõmisimus, ne imparatos terribilis ille redemptoris nostri aduentus poccupet: cui omnes, mercede~ maloru~ excepturi, necessario occurremus. Quare nunc vilipe~dimus oportunu~ nobis salutis tempus indultum: quod tam vtile nobis tamqe acceptabile, concessit Omnipotens? Cur non Zelamus viros moribus insignes, qui nobis exempla reliquerunt iustitiæ conuersationis honestæ, humilitatis castitatis, omnium quæ virtutum? Agamus illoru~ nomen æmulantes poenitentiam: quoniam viuendi nobis terminus instat. Mors horribilis veniet, quæ parcere nescit: sed deuorabit iuuenes & virgines, senesqe cum iunioribus. Viuamus in luctu, lauantes excessus, nostros continuis lachrymis: ne mors inopinato comprehensos horribili nos iudicio submittat vitam emendemus retroactam Deum rogantes, vt post præsentis incolatus breuitatem æternam nobis beatitudinem concedat. Amen. Vale. Date ex Spanheim, 14. Calend. Aprilis, Anno M. D. Q
Cum has vel quaslibet alias spiritui commissas à me literas acceperitis,
cui mittuntur amicus, in arte probatus: signo huius plagæ principis
cognito, præmissis præmittendis, dicat cõiuratione~.
AMenadiel bulurym chameroty eriscoha pedarmon flusro pean
tuarbiel fabelrõ greos belor malgoty nabarym stilco melros
fuar pelaryso chitron amanacason. Hac coniuratione secundum
debitum modum completa, spiritus (inuisibilis alioquin) apparebit
visibilis, & reuelabit arcanum.
IN præcendenti libro, Dei summi auxilio freti, vnum & triginta per ordinem
spiritus supremos artis nostræ Imperatores cum ducibus, comitibus & seruitoribus
suis nobis ad operationem necessariis non sine magno sudore digessimus:
quorum et si ad omnium arcanorum nunciationem, quantunlibet secretam,
ministeria
POSTQVAM, auxiliante Domino nostro
Twilit Grotto -- Esoteric Archives | Contents | Prev | Book 1 ch 9 ff | Next |
1579. Trithemius, Steganographie: Ars per occultam Scripturam animi sui voluntatem absentibus aperiendi certu, 4to, Darmst. 1621 ------------------------------ British Library, printed books Shelf mark: 819 e 14 Author: J. Tritheim Title: Steganographia: Hoc est: Ars per occultam, etc. Place and date of publication: 1621