Doc. of Sacred Scripture (Dick) n. 72

Previous Number Next Number See English 

72. Hoc mirabile est, quod Verbum in caelis ita scriptum sit ut simplices illud simpliciter intelligant, ac ut sapientes sapienter; sunt enim plures punctationes et signationes super litteris, quae, ut dictum est, exaltant sensum; simplices ad illas non attendunt, nec illas norunt; at sapientes attendunt, quisque secundum suam sapientiam, usque ad summam. Exemplar Verbi ab angelis a Domino inspiratis scriptum, apud unamquamque societatem caeli majorem in sacrario ejus, repositum est, ne illud quoad aliquod, punctum alibi immutetur. Verbum nostrum quidem in eo simile est Verbo in caelo, quod simplices illud simpliciter intelligant, et sapientes sapienter; sed hoc fit alio modo.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church