73.
Quod omnis sapientia sit angelis per Verbum, hoc fatentur ipsi; nam quantum in Verbi intellectu sunt, tantum in luce sunt. Lux caeli est Divina sapientia, quae coram oculis eorum est lux. In sacrario
in quo exemplar Verbi repositum est, est lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis quae extra illud in caelo est. Causa eadem est quae supra dicta, quod Dominus sit in Verbo.