533.
"Mulier circumdata Sole et Luna sub pedibus ejus," significat Nam Ecclesiam Domini in Caelis, quae est Novum Caelum, et Novam Ecclesiam Domini futuram in Terris, quae est Nova Hierosolyma. - Quod Nova
Ecclesia Domini per "Mulierem" hanc significetur, constat ex singulis in hoc capite in Sensu spirituali intellectis; quod per "Mulierem" etiam alibi in Verbo significetur Ecclesia, videatur (n. 434);
et significatur Ecclesia, quia Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor Domini per quod visa sit "circumdata Sole," est quia in amore in Dominum est; agnoscit enim Ipsum, et facit praecepta Ipsius, et hoc est
amare Ipsum (Joh. xiv. 21-24); quod "Sol" significet amorem, videatur (n. 53): quod "Luna" visa sit sub pedibus Mulieris, est quia Ecclesia in terris, quae nondum conjuncta est Ecclesiae in Caelis,
intelligitur; per "Lunam" significatur intelligentia in naturali homine et fides (n. 413{1}); et per videri "sub pedibus" significatur quod futura in terris; alioquin, per "pedes" significatur ipsa illa
Ecclesia, dum conjuncta est. Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ac in terris, est enim ibi Verbum, sunt ibi templa, et in illis praedicationes, sunt ibi ministeria et sarcerdotia; omnes
enim angeli ibi fuerunt homines, et ibi obitus illorum e mundo fuit illis modo continuatio vitae; quare etiam perficiuntur amore et sapientia, quisque secundum gradum affectionis veri et boni quem
secum e mundo tulerunt. Ecclesia apud illos intelligitur hic per "Mulierem circumdatam Sole," et cui "super capite erat corona stellarum duodecim;" at quia Ecclesia in Caelis non subsistit, nisi etiam
Ecclesia in terris sit, quae in concorde amore et sapientia sit, et haec futura est, ideo "visa est sub pedibus Mulieris luna," per quam hic in specie significatur fides, per quam, qualis est hodie,
non datur conjunctio. Quod non subsistat Ecclesia in Caelis, nisi ei conjuncta sit Ecclesia in terris, est quia Caelum ubi angeli, et Ecclesia ubi homines, unum agunt, sicut internum et externum apud
hominem, ac internum apud hominem in suo statu non subsistit nisi externum ei conjungatur; internum enim absque externo est sicut domus absque fundamento, aut sicut semen supra humum et non in humo,
ita sicut aliquid absque radice, verbo, sicut causa absque effectu in quo sit: ex his videri potest, quod absoluta necessitas sit, ut in mundo alicubi sit Ecclesia, ubi Verbum est, et per id Dominus
notus est. @1 413 pro "423"$