539.
"Et cornua decem," significat potentiam multam. - "Cornu" significat potentiam (n. 270); et "decem" significat multum (n. 101). Quod dicatur quod Draconi sit multa potentia, est quia salvatio hominis
per solam fidem absque operibus legis, quae fides per "Draconem" intelligitur, captat animos, et tunc confirmationes persuadent; captat enim, quia homo cum audit quod damnatio legis sublata sit, ac
meritum Domini illi per solam fidem in illud imputetur, potest indulgere voluptatibus animi et corporis Sui, ac non timere aliquod Infernum inde est potentia, quae per "decem cornua Draconis" significatur;
quod talis fuerit ei potentia, evidenter patet ex receptione illius fidei in toto Orbe Christiano Reformato.