Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 540

Previous Number Next Number See English 

540. "Et super capitibus suis diademata septem," significat omnia vera Verbi falsificata et prophanata. - Per "diademata" seu lapides pretiosos significantur vera Verbi, in specie vera Sensus literae Verbi; hic autem illa falsificata et prophanata, quia visa sunt "super septem capitibus Draconis," per quae significatur insania ex veris falsificatis et prophanatis (n. 538). Quod per "diademata" seu lapides pretiosos significentur vera Sensus literae Verbi videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 43-45), ubi ostensum est, quod Divina Vera in ultimis, quae sunt vera Sensus literae Verbi, significata sint Per duodecim Lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod erat Urim et Thummim (Exod. xxvii. 6, 15-21, 30);
Tum per Lapides pretiosos in Horto Edenis, in quo Rex Tyri dicitur fuisse (Exod. xxviii.{1} 12, 13);
Ut et per duodecim Lapides pretiosos ex quibus fundamenta muri Novae Hierosolymae erant (Apoc. xxi. 17-20). Quod vera Sensus literae Verbi per "diademata" seu lapides pretiosos significentur, est quia omnia Sensus literae Verbi coram Angelis pellucent ex Sensu spirituali ejus, ita ex luce Caeli, in qua vera spiritualia Verbi sunt "lapis" enim in Verbo significat verum in ultimis, inde "lapis pretiosus" verum illud pellucens. Quod etiam vera Verbi falsificata et prophanata dicantur "diademata," est quia illa ex se lucent, apud quemcunque sint, sicut diademata in terris in cujuscunque manu sunt. Datum est videre quandoque faeminas adulteras, ut primum in Mundum spirituum ex terris venerunt, ornatas diadematibus, et quoque Judaeos vendentes diademata, quae sibi e Caelo comparaverunt ex quo patuit, quod mala et falsa apud illos non mutent lucem et splendorem veritatum Verbi. Similia itaque significantur Per decem Diademata super cornubus Bestiae ascendentis ex mari (Apoc. xiii. 1);
Perque Lapides pretiosos super Muliere sedente super Bestia coccinea (Apoc. xvii. 3-5). Quod sint vera Verbi quae significantur per "diademata," patet manifeste in Apocalypsi, quod Visa sint super capite Sedentis super Equo albo Diademata multa, Cujus Nomen erat Verbum Dei (xix. 12, 13). @1 xxviii. pro "xxxviii."$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church