Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. (iii.) Quod antequam ultimum judicium super illas jactum est, multa communicatio inter caelum et mundum, ita inter Dominum et ecclesiam, intercepta fuerit.- Omnis illustratio homini est a Domino per caelum, ac intrat per viam internam; quamdiu inter caelum et mundum, seu inter Dominum et ecclesiam, talium congregationes fuerunt, non potuit homo illustrari; fuit sicut cum jubar solis per atram interpositam nubem disparatur; aut sicut sol per interjectam lunam eclipsin patitur, ac lux ejus intercipitur: quare si tunc aliquid a Domino revelatum fuisset, hoc vel non intellectum, vel si intellectum usque non receptum, vel si receptum usque postea suffocatum fuisset. Nunc quia omnes illae congregationes interpositae per ultimum judicium dissipatae sunt, patet, (iv.) Quod communicatio inter caelum et mundum, seu inter Dominum et ecclesiam, restituta sit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church