12.
(v.) Quod inde sit quod post ultimum judicium peractum, et non prius, revelationes pro Nova Ecclesia factae sint; nam postquam per ultimum judicium communicatio restituta est, potest homo illustrari
et reformari, hoc est Divinum verum Verbi intelligere, illud intellectum recipere, ac receptum retinere, obstacula enim interjecta remota sunt: quare Johannes, postquam prius caelum et prior terra transivit,
dicit se Vidisse novum caelum et novam terram; et tunc urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e caelo, paratam sicut sponsam coram marito suo: et audivit Sedentem super throno dicentem,
"Ecce nova omnia facio" (Apoc. xxi. 1, 2, 5);
quod per "Hierosolymam" intelligatur ecclesia, videatur in Doctrina de Domino (n. 62-64); ac de novis ejus (n. 65 ibi).