174.
Quod Athmosphaeras, quae Aetheres et Aeres vocantur, attinet, sunt illae in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, similes, cum differentia, quod illae in Mundo spirituali sint spirituales, et illae
in Mundo naturali sint naturales: [in Mundo spirituali] spirituales sunt, quia a Sole, qui est primum procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini, existunt, et ab Ipso recipiunt in se Divinum
ignem qui est Amor, et Divinam lucem quae est Sapientia, et utrumque deferunt ad Coelos ubi sunt Angeli; et faciunt praesentiam Solis illius in maximis et in minimis ibi. Athmosphaerae spirituales sunt
substantiae discretae, seu minimae formae, oriundae a Sole; et quia singillatim recipiunt Solem, inde ignis Solis in tot substantias seu formas divisus, et ab illis quasi involutus, ac per involutiones
temperatus, fit Calor, adaequatus tandem amori Angelorum in Coelo, ac spirituum sub coelo; similiter lux Solis. Athmosphaerae naturales in eo sunt similes Athmosphaeris spiritualibus, quod etiam
sint substantiae discretae et minimae formae, oriundae a Sole Mundi naturalis, quae quoque singillatim recipiunt Solem, et ignem ejus in se recondunt, ac illum temperant, ac ut calorem deferunt ad tellurem
ubi sunt homines; et similiter lucem.