175.
Differentia inter Athmosphaeras spirituales et inter Athmosphaeras naturales est, quod Athmosphaerae spirituales sint receptacula Divini ignis et Divinae lucis, ita Amoris et Sapientiae, intus enim
in se illa continent: ast Athmosphaerae naturales non sunt receptacula Divini ignis et Divinae lucis, sed sunt receptacula ignis et lucis sui Solis, qui in se est mortuus, ut supra ostensum est, quare
intus in illis non est aliquid ex Sole Mundi spiritualis, sed usque ambiuntur ab athmosphaeris spiritualibus quae ex illo Sole sunt. Quod haec differentia sit inter Athmosphaeras spirituales et inter
Athmosphaeras naturales est ex Sapientia Angelica.