190.
Omnia quae in Mundo existunt, de quibus trina dimensio praedicatur, seu quae vocantur composita, ex Gradibus altitudinis seu discretis consistunt: sed exempla illustrent: ab experientia oculari notum
est, quod* unusquisque Musculus in corpore humano consistat ex minimis fibris, et quod hae fasciculatim compositae sistant fibras majores, quae motrices vocantur, et quod ex harum manipulis existat
compositum, quod vocatur Musculus. Simile est cum Nervis; in illis ex fibris minimis compaginantur majores, quae sicut filamenta apparent[;] ex his congregatis compaginatur Nervus. [2] Simile est in reliquis
compaginationibus, confasciationibus et congregationibus, ex quibus sunt Organa et Viscera; sunt enim haec compositiones ex fibris et vasis per similes gradus varie conformatis. Simile etiam est
in omnibus et singulis Regni vegetabilis, et in omnibus et singulis Regni mineralis; in lignis sunt compaginationes filamentorum in triplici ordine; in metallis et lapidibus sunt conglobationes partium
etiam in triplici ordine. Ex his patet, quales sunt Gradus discreti, quod nempe ab uno sit alterum,** et per alterum[,] tertium, quod vocatur compositum; et quod unusquisque Gradus ab altero discretus
sit. * Prima editio: qnod ** ab uno sit alterum, ubi in prima editione unum ab altero,