191.
Ex his concludi potest ad illa, quae coram oculis non apparent, quia similis res cum his est: ut cum substantiis organicis, quae sunt receptacula et habitacula cogitationum et affectionum in Cerebris;
cum Athmosphaeris; cum Calore et Luce; et cum Amore et Sapientia. Athmosphaerae enim sunt receptacula caloris et lucis; ac Calor et Lux sunt receptacula amoris et sapientiae; quare cum Athmosphaerarum
gradus sunt, etiam similes Gradus sunt Caloris et Lucis, et similes Amoris et Sapientiae; non enim alia ratio horum est quam illarum.