319.
QUOD OMNIA UNIVERSI CREATI EX USIBUS SPECTATA REFERANT IN IMAGINE HOMINEM; ET QUOD ID TESTETUR QUOD DEUS SIT HOMO. Homo ab Antiquis vocatus est Microcosmus, ex eo quod referat Macrocosmum, qui est
Universum in toto complexu: sed hodie non scitur, unde est quod homo ab Antiquis ita vocatus sit, in illo enim non plus ex Universo seu Macrocosmo apparet, quam quod ex Regno ejus animali et ex Regno
ejus vegetabili nutriatur et quoad corpus vivat, et quod ex calore ejus in statu vivendi teneatur, per lucem ejus videat, et per athmosphaeras ejus* audiat et respiret: sed haec non faciunt, quod homo
sit microcosmus, sicut universum cum omnibus ejus est Macrocosmus. Verum quod Antiqui Hominem vocaverint Microcosmum seu parvum Universum, hauserunt ex scientia correspondentiarum, in qua Antiquissimi
fuerunt, et ex communicatione cum angelis Coeli; Angeli Coeli enim sciunt a visibilibus circum se, quod omnia universi quoad usus spectata, referant in imagine hominem. * Prima editio: ejns fortasse