320.
Quod autem homo sit Microcosmus seu parvum Universum, ex eo quod universum creatum quoad usus spectatum sit in imagine Homo, non potest venire in alicujus cogitationem et inde scientiam ex idea Universi
spectati in Mundo spirituali; quare hoc non potest confirmari, nisi quam ab Angelo qui in Mundo spirituali est, vel ab aliquo cui datum est in illo Mundo esse, et videre illa quae ibi sunt; hoc quia
mihi datum est, possum ex visis ibi hoc arcanum revelare.