Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 335

Previous Number Next Number See English 

335. Tametsi dicitur quod usus sint, quia per hominem se referunt ad Dominum, usque non dici potest, quod usus sint ab homine propter Dominum, sed a Domino propter hominem, quia omnes usus infinite unum sunt in Domino, et nulli in homine nisi a Domino, homo enim non potest bonum facere a se sed a Domino[;] bonum est quod vocatur usus. Essentia amoris Spiritualis est bonum* facere aliis non propter se sed propter illos[;] infinite magis Essentia Divini Amoris. Hoc simile est cum amore parentum erga liberos,** quod ex amore illis bonum faciant, non propter se sed propter illos; hoc manifeste videtur in amore matris erga infantes. [2] Creditur quod Dominus, quia adorandus, colendus et glorificandus est, amet adorationem, cultum et gloriam propter se, sed amat illa propter hominem, quoniam homo per id in statum venit, ut Divinum possit influere et percipi, nam per id removet homo proprium, quod influxum et receptionem inhibet; proprium enim quod est amor sui, indurat cor et occludit; hoc removetur per agnitionem, quod a seipso nihil nisi quam malum fiat, et a Domino nihil nisi quam bonum[;] inde emollitio cordis et humiliatio, ex qua profluit adoratio et cultus. Ex his sequitur, quod usus, quos Dominus sibi praestat per hominem, sint*** ut ex amore possit benefacere, et quia id est amor Ipsius, est receptio jucundum**** amoris Ipsius. Ne itaque credat aliquis, quod Dominus sit apud illos qui solum adorant Ipsum, sed quod apud illos qui faciunt mandata Ipsius, ita usus; apud hos mansionem habet, non autem apud illos. Videantur etiam, quae supra n. 47, 48, 49, de his dicta sunt. * Prima editio: bonu[upside down "m"] ** Prima editio: libetos, *** Prima editio: sit **** Prima editio: jucundnm


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church