Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 336

Previous Number Next Number See English 

336. QUOD MALI USUS A DOMINO NON CREATI SINT, SED QUOD UNA CUM INFERNO ORTI. Omnia bona quae actu existunt, vocantur Usus, et omnia mala quae actu existunt, etiam vocantur usus, sed hi vocantur usus mali, illi autem usus boni. Nunc quia omnia bona sunt ex Domino, et omnia mala ex Inferno, sequitur quod non alii usus quam boni a Domino creati sint, et quod usus mali ex Inferno orti sint. Per usus, de quibus in hoc Articulo in specie agitur, intelliguntur omnia quae super tellure apparent, sicut animalia omnis generis, et vegetabilia omnis generis; haec et illa quae usum praestant homini, sunt a Domino, et quae damnum inferunt homini sunt ex Inferno. Similiter per usus a Domino intelliguntur omnia quae perficiunt Rationale hominis, et quae faciunt ut homo recipiat Spirituale a Domino; at per usus malos intelliguntur omnia quae destruunt Rationale, et faciunt ut homo non fieri Spiritualis possit. Quod illa quae damnum inferunt homini, dicantur usus, est quia malis usui sunt ad malefaciendum, et quod etiam conducant ad malignitates absorbendas, ita quoque ad medelas: dicitur usus in utroque sensu, sicut amor, ut amor bonus et amor malus, et amor vocat usum omne id quod ab illo fit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church