Earths in the Universe (Chadwick) n. 134

Previous Number Next Number See English 

134. Postmodum aperiebatur mihi visus, ut aliquantum spectare possem in ipsam Tellurem; et apparebant prata plura, ac sylvae cum arboribus foliaceis; tum lanigerae oves. Postea videbam aliquot incolas, qui ex viliore sorte erant, amicti vestitu poene quali rustici in Europa. Visus etiam est vir cum sua muliere; haec apparebat pulchra statura, et gestu decoro; vir similiter; sed quod mirabar, ille ambulabat magnificus, gressu quasi fastuoso; sed mulier vicissim gressu humili: dicebatur ab angelis, quod talis mos in illa Tellure sit, et quod viri, qui tales, amentur, quia usque boni sunt. Dictum porro, quod non liceat illis plures uxores habere, quia id contra leges. Mulier quae visa, ante pectus habebat latum indumentum, post quod se abscondere potuit, quod ita factum erat, ut inserere brachia posset, ac illo se induere, et sic abire; id quoad inferiorem partem subduci potuit, et subductum et corpori applicatum apparuit instar pectoralis, quale foeminis nostrae Telluris: sed idem etiam inserviebat viro pro indumento; visum quod sumeret id a muliere, et applicaret tergo suo, et solveret inferiorem partem, quae sic defluebat ad pedes sicut toga, et ita ambulabat vestitus. Quae visa sunt in Tellure illa, non visa sunt oculis corporis mei, sed oculis spiritus mei, et spiritus potest videre illa quae in Tellure sunt, quando id datur a Domino.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church