Earths in the Universe (Chadwick) n. 135

Previous Number Next Number See English 

135. Quoniam scio, quod dubitaturi sint, num usquam possibile sit, quod homo oculis spiritus sui possit videre aliquid in tellure tantum distante, licet dicere quomodo res se habet. Distantiae in altera vita non sunt sicut distantiae in Tellure; distantiae in altera vita se habent prorsus secundum status interiorum cujusvis; qui in simili statu sunt, illi simul sunt in una societate et in uno loco; omne praesens ibi est ex similitudine status, et omne distans ex dissimilitudine ejus; inde erat, quod juxta illam tellurem essem, cum a Domino perductus sum in statum similem statui spirituum et incolarum ibi, et quod tunc praesens loquerer cum illis: inde patet, quod Tellures in mundo spirituali non distent sicut in mundo naturali, sed modo apparenter secundum status vitae incolarum et spirituum ibi: status vitae est status affectionum quoad amorem et fidem. Quod spiritus possit videre illa quae in Tellure sunt, seu quod idem, homo quoad spiritum, licet exponere, quomodo etiam haec res se habet. Spiritus non possunt, nec Angeli suo visu videre quicquam quod in mundo; illis enim lux mundi seu solaris est velut densa caligo; sicut homo visu sui corporis nec videre potest quicquam quod in altera vita, ei enim lux coeli est, velut densa caligo: sed usque Spiritus et Angeli, quando Domino beneplacet, possunt videre illa quae in mundo per oculos hominis; sed hoc non concedit Dominus apud alios, quam quibus dat Dominus loqui cum spiritibus et angelis, et esse simul cum illis: per meos oculos datum est illis videre illa quae in mundo, et tam manifeste sicut ego; tum etiam audire homines mecum loquentes: contigit aliquoties, quod aliqui amicos suos, quos habuerunt in vita corporis, per me viderint ita praesentes prorsus sicut prius, et obstupuerunt; viderunt etiam suos maritos et infantes, et voluerunt dicere quod adessent et viderent eos, utque referrem de suo statu in altera vita; sed dicere illis et revelare, quod sic visi, mihi interdictum erat, etiam ex ea causa, quod dixissent me insanire, aut cogitavissent deliria animi esse, quia notum mihi fuit quod, tametsi ore dicerent, usque corde non crederent dari spiritus, ac mortuos resurrexisse et esse inter spiritus, et hos videre et audire posse per hominem. Quando primum mihi apertus fuit visus interior, ac illi qui in altera vita per oculos meos viderunt mundum, et quae in mundo erant, ita obstupefacti sunt, ut dicerent hoc miraculum miraculorum esse, et affecti sunt novo gaudio, quod sic communicatio daretur terrae cum coelo, ac coeli cum terra; ast hoc gaudium persistebat per menses; sed postquam familiare factum est, nunc nihil mirantur. Instructus sum, quod Spiritus et Angeli apud alios homines ne hilum videant quae in mundo, sed modo percipiant cogitationes et affectiones eorum, apud quos sunt. Ex his constare potuit, quod homo ita creatus sit, ut cum vivit in mundo inter homines, simul etiam viveret in coelo inter angelos, et vicissim, sic ut Coelum et Mundus apud hominem simul essent et unum agerent, et scirent homines quid in Coelo, et Angeli quid in mundo; et cum homines decedunt, transirent sic e Regno Domini in Terris in Regnum Domini in Coelis, non sicut in aliud, sed sicut in idem, in quo etiam fuerunt cum vixerunt in corpore; sed quia homo ita corporeus factus est, sibi Coelum clausit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church