59.
Habitacula illorum etiam mihi ostensa sunt; sunt humilia ex ligno, sed intus circuminducta libro seu cortice albe caeruleo, ac circumcirca et supra punctata sicut stellulis ad imaginem coeli; nam volunt
intus inducere domibus suis instar coeli aspectabilis cum suis sideribus; causa est, quia sidera credunt domicilia Angelorum esse. Habent etiam Tentoria, quae superne rotundata sunt, ac protensa
in longum, etiam intus punctata stellulis in plano caeruleo; in illa se conferunt interdiu, ne ab aestu solis laedantur facies illorum: illorum multa cura est, Tentoria haec sua formare et mundare: in
illis etiam comedunt.