60.
Spiritus Joviales cum viderent Equos hujus telluris, apparebant Equi mihi solito minores, tametsi erant satis robusti et alti; hoc fuit ex idea illorum Spirituum de Equis ibi; dicebant, quod etiam apud
illos essent similes, at multo majores, sed quod sint feri seu in sylvis, et quod cum visuntur terrificent illos, tametsi nihil nocent; addebant quod pro illis sit timor insitus seu naturalis: inde
dabatur occasio cogitandi de causa illius timoris; Equus enim significat in spirituali sensu Intellectuale formatum ex scientificis {1}; et quia timent excolere Intellectuale per scientias e mundo,
inde influxus timoris. Quod scientifica, quae eruditionis humanae sunt, non curent, videbitur in sequentibus. @1 Quod Equus significet Intellectuale, n: 2760, 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6400, 6534,
7024, 8146, 8148. Et quod Equus albus in Apocalypsi sit Intellectus Verbi, n. 2760.$