204.
Quoniam repraesentativi ritus ecclesiae, qui erant correspondentiae, temporis tractu coeperunt verti in idololatrica, et quoque in magica, tunc illa scientia, ex Divina Domini Providentia, successive
deperdita est, et apud gentem Israeliticam et Judaicam prorsus oblitterata. Cultus quidem hujus gentis constabat ex meris correspondentiis, et inde erat repraesentativus caelestium; sed usque nesciebant
quid aliquid significabat; erant enim prorsus naturales homines, et inde non scire volebant nec poterant aliquid de spiritualibus et caelestibus, proinde nec aliquid de correspondentiis, nam correspondentiae
sunt repraesentationes spiritualium et caelestium in naturalibus.