205.
Quod idololatriae gentium antiquis temporibus ex scientia correspondentiarum traxerint originem, erat ex causa, quia omnia, quae apparent super tellure, correspondent; ita non modo arbores, sed etiam
bestiae et aves omnis generis, tum pisces et reliqua. Antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, fecerunt sibi imagines, quae caelestibus correspondebant, et illis delectabantur quia significabant
talia, quae caeli et ecclesiae erant, et ideo illa non modo in suis templis, sed etiam in suis domibus posuerunt, non adorationis causa, sed recordationis rerum caelestium, quas significabant.
Inde in Aegypto et alibi fuerunt in imagine vituli, boves, serpentes; tum pueri, senes, virgines; quia "vituli" et "boves" significabant affectiones et vires naturalis hominis, "serpentes" prudentiam
et quoque astutiam sensualis hominis; "pueri" innocentiam et charitatem, "senes" sapientiam, ac "virgines" affectiones veri; et sic porro. Posteri, quando scientia correspondentiarum oblitterata
est, coeperunt imagines et simulacra ab antiquis posita, quia in templis, et juxta illa, colere ut sancta, et tandem ut numina. Inde erat antiquis etiam cultus in hortis et in lucis secundum arborum
species; tum etiam super montibus et collibus; "horti" enim et "luci" significabant sapientiam et intelligentiam, et unaquaevis arbor aliquid illarum; sicut "olea" bonum amoris, "vitis" verum ex illo
bono; "cedrus" bonum et verum rationale; "mons" caelum supremum, et "collis" caelum sub illo. Quod scientia correspondentiarum permanserit apud plures orientales usque ad adventum Domini, constare etiam
potest ex sapientibus ab oriente, qui venerunt ad Dominum cum natus est; Quare illis praeivit stella, et illi secum tulerunt dona, "aurum, thus et myrrham" (Matth. ii. 1, 2, 9-11):
"stella" enim,
quae praeivit, significabat cognitionem e caelo, "aurum" significabat bonum caeleste, "thus" bonum spirituale, et "myrrha" bonum naturale, ex quibus tribus est omnis cultus. Sed usque scientia correspondentiarum
prorsus nulla fuit apud gentem Israeliticam et Judaicam, tametsi omnia cultus eorum et omnia statuta et judicia illis per Mosen data, et omnia Verbi, erant merae correspondentiae. Causa
fuit, quia illi corde idololatrae erant, et inde tales, ut ne quidem scire vellent quod aliquid cultus illorum significaret caeleste et spirituale: credebant enim quod illa omnia essent sancta ex
se; quare si illis caelestia et spiritualia detecta fuissent, non modo rejecissent illa, sed etiam profanavissent; quapropter caelum illis ita clausum fuit, ut vix scirent quod vita aeterna daretur; quod
ita sit, manifeste patet ex eo, quod non agnoverint Dominum, tametsi universa Scriptura Sacra de Ipso prophetavit, et adventum Ipsius praedixit; rejecerunt Ipsum propter illam solam causam, quia illos
de regno caelesti, et non de regno terrestri docuit; voluerunt enim Messiam, qui illos super omnes gentes in universo mundo exaltaret, et non aliquem Messiam, qui saluti aeternae eorum consuleret.