True Christian Religion (Chadwick) n. 206

Previous Number Next Number See English 

206. Quod scientia Correspondentiarum, per quam datur sensus spiritualis Verbi, post illa tempora non detecta fuerit, fuit causa, quia Christiani in Primitiva Ecclesia perquam simplices fuerunt, ut coram illis non detegi potuerit, nam si detecta, illis nullius usus fuisset, nec intelligeretur. Post illorum tempora obortae sunt tenebrae super universum Christianum orbem, primum per haeretica plurium circumsparsa, et mox postea per consulta et decreta Concilii Nicaeni de tribus Personis Divinis ab aeterno, et de Persona Christi ut Filio Mariae, et non ut Filio Jehovae Dei. Inde scaturivit fides justificationis hodierna, in qua adeuntur tres Dii in suo ordine; ex qua fide pendent omnia et singula hodiernae ecclesiae, sicut membra corporis a suo capite: et quia omnia Verbi ad confirmandum erroneam hanc fidem applicuerunt, non potuit sensus spiritualis detegi; nam si detecta fuisset, ad illam etiam sensum eum applicuissent, et per id ipsum sanctum Verbi profanavissent, et sic sibi caelum prorsus occlusissent, et Dominum ab ecclesia removissent.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church